|
Et videtur quod non.
1. Potentiae enim animae non ordinantur nisi ad opera vitae. Sed
opera vitae dicuntur quibus animata ab inanimatis distinguuntur; sed
secundum appetere non distinguuntur animata ab inanimatis, quia etiam
inanimata bonum appetunt. Ergo appetitus non est specialis potentia
animae.
2. Praeterea, appetitus nihil aliud esse videtur quam quaedam
directio in finem. Sed appetitus naturalis sufficit ad hoc quod
aliquid per ipsum dirigatur in finem. Ergo non oportet superaddi
appetitum animalem, qui sit specialis potentia animae.
3. Praeterea, operationes et potentiae differunt penes terminos.
Sed idem est terminus appetitus naturalis et animalis, scilicet
bonum. Ergo eadem est potentia vel operatio. Sed appetitus naturalis
non est potentia animae. Ergo nec animalis.
4. Praeterea, appetitus est rei non habitae, secundum Augustinum.
Sed in animalibus iam per cognitionem bonum habetur. Ergo cognitionem
boni non sequitur in animalibus aliquis appetitus qui specialem requirat
potentiam.
5. Praeterea, specialis potentia ordinatur ad specialem actum, non
autem ad actum communem omnibus animae potentiis. Sed appetere bonum
est commune omnibus potentiis animae; quod patet ex hoc quod quaelibet
potentia appetit suum obiectum, et delectatur in ipso. Ergo appetitus
non est specialis potentia animae.
6. Praeterea, si potentia appetitiva appetit bonum: aut appetit
bonum communiter, aut bonum sibi. Si autem appetat bonum communiter;
cum omnis potentia alia appetat aliquod bonum particulare, appetitiva
potentia non erit specialis potentia, sed universalis. Si autem
appetat bonum sibi; cum etiam quaelibet alia potentia sibi bonum
appetat, pari ratione quaelibet alia potentia dici poterit appetitus.
Ergo non erit aliqua potentia quae specialiter debeat dici appetitus.
Sed contra. Est quod philosophus appetitivum posuit specialem
potentiam animae in Lib. III de anima.
Responsio. Dicendum, quod appetitus est specialis potentia animae.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod cum potentiae animae ordinentur
ad opera quae sunt animatorum propria; secundum hoc aliqua operatio
habet quod ad eam specialis potentia animae deputetur, quod ipsa est
propria operatio animati. Invenitur autem aliqua operatio quae
secundum unum modum est communis et animatis et non animatis: sed
secundum alium modum est animatorum propria; sicut moveri et generari.
Res enim spirituales absolute habent naturam ut moveant, sed non ut
moveantur. Corpora autem moventur quidem; et quamvis unum possit
alterum movere, non tamen aliquod eorum potest movere seipsum; quia
illa quae movent seipsa, ut probatur in VIII Physic., dividuntur
in duas partes, quarum una est movens, et alia mota. Quod quidem in
rebus pure corporalibus esse non potest; quia formae earum non possunt
esse moventes, quamvis possint esse motus principium, ut quo aliquid
movetur; sicut in motu terrae gravitas est principium quo movetur, non
tamen est motor. Et hoc contingit tum propter simplicitatem corporum
inanimatorum, quae non habent tantam diversitatem in partibus ut una
pars possit esse movens et alia mota; tum etiam propter ignobilitatem
et materialitatem formarum. Quae quia longe distant a formis
separatis, quarum est movere, non retinent ut movere possint, sed
solum ut sint motus principia. Res vero animatae sunt compositae ex
natura spirituali et corporali; unde potest esse in eis una pars movens
et alia mota, tam secundum motum localem, quam secundum alios motus.
Et ideo, in quantum moveri efficitur hoc modo propria actio ipsorum
animatorum, ut ipsa seipsa moveant ad determinatas species motus:
inveniuntur in animalibus speciales potentiae ordinatae; sicut ad motum
localem in animalibus vis motiva, in plantis vero et in animalibus
communiter vis augmentativa ad motum augmenti, nutritiva ad motum
alterationis, generativa ad motum generationis. Similiter etiam
appetere, quod quodammodo commune est omnibus, fit quodammodo speciale
animatis, scilicet animalibus, in quantum in eis invenitur et
appetitus, et movens appetitum. Ipsum enim bonum apprehensum est
movens appetitum, secundum philosophum in Lib. III de anima.
Unde, sicut animalia moventur ex se prae aliis, ita et appetunt ex
se. Et propter hoc, sicut vis motiva est specialis potentia in
anima, ita et vis appetitiva.
Ad primum igitur patet solutio per iam dictis.
Ad secundum dicendum, quod quia animalia nata sunt participare divinam
bonitatem eminentius ceteris inferioribus rebus, inde est quod indigent
multis operationibus et auxiliis ad suam perfectionem; sicut qui potest
consequi perfectam sanitatem multis exercitiis, est propinquior
sanitati quam ille qui non potest percipere nisi modicam sanitatem, et
ob hoc non indiget nisi modico exercitio, secundum exemplum philosophi
in II caeli et mundi. Et ideo, cum appetitus naturalis sit
determinatus ad unum, nec possit esse multiformis, ut in tot diversa
se extendat quot animalia indigent; necessarium fuit ut animalibus
superadderetur appetitus animalis consequens apprehensionem, ut ex
multitudine apprehensorum, animal in diversa ferretur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis bonum appetatur tam per appetitum
naturalem quam per appetitum animalem, tamen per naturalem appetitum
non appetit aliquid bonum ex seipso, sicut per animalem; et ideo ad
appetendum bonum appetitu animali exigitur potentia, quae non exigitur
ad appetendum per appetitum naturalem. Et propterea bonum in quod
tendit appetitus naturalis, est determinatum et uniforme; non autem
est ita de bono quod appetitur per appetitum animalem. Et potest
simile induci de virtute motiva.
Ad quartum dicendum, quod appetens bonum non quaerit habere bonum
secundum esse intentionale, qualiter habetur a cognoscente, sed
secundum esse naturale; et ideo per hoc quod animal habet bonum ut
cognoscens ipsum, non excluditur quin possit eum appetere.
Ad quintum dicendum, quod unaquaeque potentia appetit suum obiectum
appetitu naturali; sed appetitus animalis ad specialem potentiam
pertinet. Et quia appetitus naturalis est determinatus ad unum,
animalis autem sequitur apprehensionem; inde est quod singulae
potentiae appetunt bonum determinatum, sed vis appetitiva appetit
quodcumque bonum apprehensum. Nec tamen sequitur quod sit generalis
potentia, quia bonum commune appetit speciali modo.
Unde patet solutio ad ultimum.
|
|