|
Et videtur quod non.
1. Accidentalis enim differentia obiectorum non diversificat
potentias. Sed obiecta voluntatis et appetitus non differunt nisi per
differentias accidentales bono, quod per se est obiectum appetitus.
Non enim videntur aliter differre, nisi quod voluntas est boni
apprehensi per intellectum, appetitus autem sensibilis est boni
apprehensi per sensum; quae accidunt bono in quantum est bonum. Ergo
voluntas non est alia potentia ab appetitu.
2. Praeterea, vis appetitiva sensitiva et intellectiva differunt per
particulare et universale; quia sensus apprehendit particularia,
intellectus autem universalia. Sed per hoc non potest distingui
appetitus sensitivae partis et intellectivae, quia omnis appetitus est
boni in rebus existentis, quod non est universale, sed singulare.
Ergo non debet dici quod appetitus rationalis, qui est voluntas, sit
alia potentia ab appetitu sensitivo, per modum quo intellectus est alia
potentia a sensu.
3. Praeterea, sicut apprehensionem sequitur vis appetitiva, ita
appetitivam sequitur vis motiva. Sed motiva non est alia potentia et
alia in rationabilibus et irrationabilibus. Ergo nec appetitiva; et
sic idem quod prius.
4. Praeterea, philosophus in I de anima, distinguit quinque genera
potentiarum animae et operationum: quorum unum includit generationem,
nutritionem et augmentum; secundum, sensum; tertium, appetitum;
quartum, motum secundum locum; quintum, intellectum; ubi intellectus
a sensu distinguitur, non autem appetitus intellectivus a sensitivo
appetitu. Ergo videtur quod non distinguatur potentia appetitiva
superior ab inferiori, sicut potentia apprehensiva superior ab
apprehensiva inferiori.
1. Sed contra. Est quod philosophus, in Lib. III de anima,
distinguit voluntatem ab appetitu sensitivo.
2. Praeterea, quaecumque sunt ordinata ad invicem, oportet esse
distincta. Sed appetitus intellectivus est superior appetitu
sensitivo, secundum philosophum in III de anima, et etiam movet
ipsum ut sphaera sphaeram, ut ibidem dicitur. Ergo voluntas est alia
potentia ab appetitu sensitivo.
Responsio. Dicendum, quod voluntas est alia potentia ab appetitu
sensitivo. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut appetitus
sensitivus distinguitur ab appetitu naturali propter perfectiorem modum
appetendi, ita etiam appetitus rationalis ab appetitu sensitivo.
Quanto enim aliqua natura est Deo propinquior, tanto expressior in ea
divinae dignitatis similitudo invenitur. Hoc autem ad divinam
dignitatem pertinet ut omnia moveat et inclinet et dirigat, ipse a
nullo alio motus vel inclinatus aut directus. Unde, quanto aliqua
natura est Deo vicinior, tanto minus ab alio inclinatur et magis nata
est seipsam inclinare. Natura igitur insensibilis, quae ratione suae
materialitatis est maxime a Deo remota, inclinatur quidem in aliquem
finem, non tamen est in ea aliquid inclinans, sed solummodo
inclinationis principium, ut ex praedictis patet. Natura vero
sensitiva ut Deo propinquior, in seipsa habet aliquid inclinans,
scilicet appetibile apprehensum; sed tamen inclinatio ipsa non est in
potestate ipsius animalis quod inclinatur, sed est ei aliunde
determinata. Animal enim ad aspectum delectabilis non potest non
concupiscere illud; quia ipsa animalia non habent dominium suae
inclinationis; unde non agunt, sed magis aguntur, secundum
Damascenum; et hoc ideo quia vis appetitiva sensitiva habet organum
corporale, et ideo vicinatur dispositionibus materiae et rerum
corporalium, ut moveatur magis quam moveat. Sed natura rationalis,
quae est Deo vicinissima, non solum habet inclinationem in aliquid
sicut habent inanimata, nec solum movens hanc inclinationem quasi
aliunde eis determinatam, sicut natura sensibilis; sed ultra hoc habet
in potestate ipsam inclinationem, ut non sit ei necessarium inclinari
ad appetibile apprehensum, sed possit inclinari vel non inclinari. Et
sic ipsa inclinatio non determinatur ei ab alio, sed a seipsa. Et hoc
quidem competit ei in quantum non utitur organo corporali: et sic
recedens a natura mobilis, accedit ad naturam moventis et agentis.
Quod autem aliquid determinet sibi inclinationem in finem, non potest
contingere nisi cognoscat finem, et habitudinem finis in ea quae sunt
ad finem: quod est tantum rationis. Et ideo talis appetitus non
determinatus ex aliquo alio de necessitate, sequitur apprehensionem
rationis; unde appetitus rationalis, qui voluntas dicitur, est alia
potentia ab appetitu sensibili.
Ad primum igitur dicendum, quod voluntas ab appetitu sensibili non
distinguitur directe per hoc quod est sequi apprehensionem hanc vel
illam; sed ex hoc quod determinare sibi inclinationem, vel habere
inclinationem determinatam ab alio: quae duo exigunt potentiam non
unius modi. Sed talis diversitas requirit diversitatem apprehensionum
ut ex praedictis patet. Unde quasi ex consequenti accipitur distinctio
appetitivarum virium penes distinctionem apprehensivarum, et non
principaliter.
Ad secundum dicendum, quod quamvis appetitus semper intendat ad
aliquid in rerum natura existens, quod est per modum particularis, et
non universalis, tamen ad appetendum quandoque movetur per
apprehensionem alicuius universalis conditionis: sicut appetimus hoc
bonum ex hac consideratione qua consideramus simpliciter bonum esse
appetendum; quandoque vero per apprehensionem particularis secundum
suam particularitatem. Et ideo sicut appetitus ex consequenti
distinguitur per differentiam apprehensionis quam sequitur, ita etiam
ex consequenti distinguitur per universale et particulare.
Ad tertium dicendum, quod cum motus et operationes sint in
singularibus, et ab universali propositione non possit fieri descensus
ad conclusionem particularem nisi mediante assumptione particulari; non
potest universalis conceptio intellectus applicari ad electionem
operis, quae est quasi conclusio in operabilibus, ut dicitur in VII
Ethic., nisi mediante apprehensione particulari. Et ideo motus qui
sequitur apprehensionem universalem intellectus mediante particulari
apprehensione sensus, non requirit aliam potentiam motivam respondentem
intellectui, et aliam respondentem sensui, sicut est de appetitu qui
immediate sequitur apprehensionem, et praeterea, motiva imperata, de
qua obiectio tangit, est vis affixa musculis et nervis: unde non
potest esse intellectivae partis, quae organo non utitur.
Ad quartum dicendum, quod quia sensus et intellectus differunt per
rationes apprehensibilis in quantum est apprehensibile, propter hoc
quod ad diversa genera pertinent potentiarum. Sensus enim tendit in
apprehendendum particulare, sed intellectus in apprehendendum
universale. Appetitus vero superior et inferior non differunt per
differentias appetibilis in quantum est appetibile, cum in idem bonum
tendat quandoque uterque appetitus; sed differunt penes diversum modum
appetendi, ut ex dictis patet. Et ideo sunt quidem diversae
potentiae, sed non diversa potentiarum genera.
|
|