|
Et videtur quod sic.
1. Quanto enim aliquid est nobilius, tanto est immutabilius. Sed
vivere est nobilius quam esse, intelligere quam vivere, et velle quam
intelligere. Ergo velle est immutabilius quam esse. Sed esse animae
volentis est immutabile, quia est incorruptibile. Ergo et velle eius
est immutabile; et ita, quidquid vult, immutabiliter et necessario
vult.
2. Praeterea, quanto aliquid est Deo conformius, tanto
immutabilius est. Sed magis conformatur anima Deo secunda
conformitate quae est similitudinis, quam prima conformitate, quae est
imaginis. In prima autem conformitate habet immutabilitatem; quia non
potest imaginem amittere anima, secundum illud Ps. XXXVIII,
7: in imagine pertransit homo. Ergo et secundum conformitatem
secundam, quae est similitudinis, consistens in debita voluntatis
ordinatione, habebit immutabilitatem, ut voluntas immutabiliter velit
bonum, nec possit velle malum.
3. Praeterea, sicut se habet actus ad ens actu, ita potentia ad ens
potentiale. Sed Deus, cum sit actu bonus, non potest aliquid actu
malum facere. Ergo etiam eius potentia, quae bona est, non potest
producere aliquid quod sit malum in potentia: et ita voluntas quam
divina potentia produxit, non potest in malum.
4. Praeterea, secundum philosophum in VI et VII Ethic.,
sicut principia se habent ad conclusiones in scientiis demonstrativis,
ita fines ad ea quae sunt ad fines in operabilibus et appetibilibus.
Sed ex principiis quae sunt naturaliter scita, inducitur necessitas in
intellectum ut conclusiones de necessitate cognoscat. Ergo ex hoc quod
voluntas de necessitate vult finem ultimum per modum iam dictum, de
necessitate etiam volet omnia alia quae in finem ultimum ordinantur.
5. Praeterea, omne illud quod est naturaliter determinatum ad
aliquid, de necessitate consequitur illud, nisi sit aliquid
impediens. Sed voluntas naturaliter vult bonum, ut dicit Glossa
Roman. VII, 15. Ergo immutabiliter vult bonum, cum non sit
aliquid quod eum impedire posset, eo quod est sub Deo potentissima,
secundum Bernardum.
6. Praeterea, sicut tenebra opponitur luci, ita malum bono. Sed
visus qui est naturaliter determinatus ad cognoscendum lucem et lucida,
ita naturaliter ea videt, quod illud quod est tenebrosum, videre non
potest. Ergo et voluntas, cuius obiectum est bonum, ita
immutabiliter vult bonum, quod malum nullo modo velle poterit. Et sic
voluntas habet aliquam necessitatem non solum respectu finis ultimi,
sed etiam respectu aliorum.
1. Sed contra. Augustinus dicit, quod voluntas est qua peccatur et
recte vivitur. Ergo voluntas non se habet immutabiliter neque ad bonum
neque ad malum.
2. Praeterea, secundum Augustinum, peccatum adeo est voluntarium,
quod nisi sit voluntarium non est peccatum. Si igitur peccatum nullo
modo est a voluntate, peccatum nullo modo erit; quod experimento patet
esse falsum.
Responsio. Dicendum, quod ex hoc aliquid dicitur esse necessarium,
quod est immutabiliter determinatum ad unum. Unde, cum voluntas
indeterminate se habeat respectu multorum, non habet respectu omnium
necessitatem, sed respectu eorum tantum ad quae naturali inclinatione
determinatur, ut dictum est. Et quia omne mobile reducitur ad
immobile, et indeterminatum ad determinatum, sicut ad principium;
ideo oportet quod id ad quod voluntas est determinata, sit principium
appetendi ea ad quae non est determinata; et hoc est finis ultimus, ut
dictum est. Invenitur autem indeterminatio voluntatis respectu trium:
scilicet respectu obiecti, respectu actus, et respectu ordinis in
finem. Respectu obiecti quidem est indeterminata voluntas quantum ad
ea quae sunt ad finem, non quantum ad ipsum finem ultimum, ut dictum
est. Quod ideo contingit, quia ad finem ultimum multis viis perveniri
potest, et diversis diversae viae competunt perveniendi in ipsum. Et
ideo non potuit esse appetitus voluntatis determinatus in ea quae sunt
ad finem, sicut est in rebus naturalibus, quae ad certum finem et
determinatum non habent nisi certas et determinatas vias. Et sic patet
quod res naturales, sicut de necessitate appetunt finem, ita et ea
quae sunt ad finem; ut nihil sit in eis accipere quod possint appetere
vel non appetere. Sed voluntas de necessitate appetit finem ultimum,
ut non possit ipsum non appetere; sed non de necessitate appetit
aliquid eorum quae sunt ad finem. Unde respectu huius modi est in eius
potestate appetere hoc vel illud. Secundo est voluntas indeterminata
etiam respectu actus; quia etiam circa obiectum determinatum potest uti
actu suo cum voluerit, vel non uti; potest enim exire in actum volendi
respectu cuiuslibet, vel non exire. Quod in rebus naturalibus non
contingit: grave enim semper descendit deorsum in actu, nisi aliquid
prohibeat. Quod exinde contingit, quod res inanimatae non sunt motae
a seipsis, sed ab aliis; unde non est in eis moveri vel non moveri:
res autem animatae moventur a seipsis; et inde est quod voluntas potest
velle et non velle. Tertio indeterminatio voluntatis est respectu
ordinis ad finem, in quantum voluntas potest appetere id quod secundum
veritatem in finem debitum ordinatur, vel quod secundum apparentiam
tantum. Et haec indeterminatio ex duobus contingit: scilicet ex
indeterminatione circa obiectum in his quae sunt ad finem, et iterum ex
indeterminatione apprehensionis, quae potest esse recta vel non recta;
sicut enim ex aliquo principio vero dato non sequitur falsa conclusio
nisi per aliquam falsitatem rationis vel assumentis aliquam falsam, vel
falso ordinantis principium in conclusionem. Ita etiam ex quo inest
appetitus rectus ultimi finis, non posset sequi quod aliquis inordinate
aliquid appeteret, nisi ratio acciperet aliquid ut ordinabile in finem
quod non est in finem ordinabile; sicut qui appetit naturaliter
beatitudinem appetitu recto, nunquam deduceretur in appetendam
fornicationem, nisi in quantum apprehendit eam ut quoddam hominis
bonum, in quantum est quiddam delectabile, et sic ut ordinabilem in
beatitudinem, velut quamdam imaginem eius. Et ex hoc sequitur
indeterminatio voluntatis, qua potest bonum vel malum appetere. Cum
autem voluntas dicatur libera, in quantum necessitatem non habet,
libertas voluntatis in tribus considerabitur: scilicet quantum ad
actum, in quantum potest velle vel non velle; et quantum ad obiectum,
in quantum potest velle hoc vel illud, etiam eius oppositum; et
quantum ad ordinem finis, in quantum potest velle bonum vel malum.
Sed quantum ad primum horum inest libertas voluntati in quolibet statu
naturae respectu cuiuslibet obiecti. Cuiuslibet enim voluntatis actus
est in potestate ipsius respectu cuiuslibet obiecti. Secundum vero
horum est respectu quorumdam obiectorum, scilicet respectu eorum quae
sunt ad finem, et non ipsius finis; et etiam secundum quemlibet statum
naturae. Tertium vero non est respectu omnium obiectorum, sed
quorumdam, scilicet eorum quae sunt ad finem; nec respectu cuiuslibet
status naturae, sed illius tantum in quo natura deficere potest. Nam
ubi non est defectus in apprehendendo et conferendo, non potest esse
voluntas mali etiam in his quae sunt ad finem, sicut patet in beatis.
Et pro tanto dicitur, quod velle malum nec est libertas, nec pars
libertatis, quamvis sit quoddam libertatis signum.
Ad primum ergo dicendum, quod esse animae non est ei determinatum a
seipsa, sed ab alio; sed ipsa determinat sibi suum velle; et ideo,
quamvis esse sit immutabile, tamen velle indeterminatum est, ac per
hoc in diversa flexibile. Et tamen non est verum quod intelligere vel
velle sit nobilius quam esse si secernantur ab esse, immo sic esse est
eis nobilius, secundum Dionysium V cap. de divinis nominibus.
Ad secundum dicendum, quod conformitas imaginis attenditur secundum
potentias naturales, quae sunt ei determinatae a natura; et ideo illa
conformitas semper manet. Sed secunda conformitas, quae est
similitudinis, est per gratiam, et habitus et actus virtutum, ad quae
anima ordinatur per actum voluntatis, qui in sua potestate consistit;
et ideo ista conformitas non semper manet.
Ad tertium dicendum, quod in Deo non est potentia passiva vel
materialis, quae distinguitur contra actum, de qua obiectio procedit;
sed potentia activa, quae est ipse actus, quia unumquodque est potens
agere secundum quod est actu. Et tamen hoc quod voluntas sit
flexibilis ad malum, non habet secundum quod est a Deo, sed secundum
quod est de nihilo.
Ad quartum dicendum, quod in scientiis demonstrativis conclusiones hoc
modo se habent ad principia, quod remota conclusione removetur
principium; et sic propter hanc determinationem conclusionum respectu
principiorum, ex ipsis principiis intellectus cogitur ad consentiendum
conclusionibus. Sed ea quae sunt ad finem, non habent hanc
determinationem respectu finis, ut remoto aliquo eorum, removeatur
finis; cum per diversas vias possit perveniri ad finem ultimum vel
secundum veritatem vel secundum apparentiam. Et ideo ex necessitate
quae inest appetitui voluntario respectu finis, non inducitur
necessitas ei respectu eorum quae sunt ad finem.
Ad quintum dicendum, quod voluntas vult naturaliter bonum, sed non
determinate hoc bonum vel illud; sicut visus naturaliter videt
colorem, sed non hunc vel illum determinate. Et propter hoc,
quidquid vult, vult sub ratione boni; non tamen oportet quod semper
hoc vel illud bonum velit.
Ad sextum dicendum, quod nihil est adeo malum quod non possit habere
aliquam speciem boni; et ratione illius bonitatis habet quod movere
possit appetitum.
|
|