|
Et videtur quod non.
1. Quia illud quod quis de necessitate vult, naturaliter vult. Sed
naturalibus non meremur. Ergo tali voluntate non meremur.
2. Praeterea, meritum et demeritum sunt circa idem. Sed nullus
demeretur in eo quod vitare non potest, secundum Augustinum. Ergo
nullus meretur in eo quod de necessitate vult.
3. Praeterea, nullus meretur nisi per actum virtutis. Sed omnis
actus virtutis est ex electione, non autem ex naturali inclinatione.
Ergo nullus meretur in eo quod de necessitate vult.
1. Sed contra. Deum naturaliter et ex necessitate quaelibet
creatura appetit. Sed in dilectione Dei meremur. Ergo in eo quod
necessario quis vult mereri potest.
2. Praeterea, beatitudo in vita aeterna consistit. Sed sancti
appetendo vitam aeternam merentur. Ergo aliquis meretur volendo id
quod naturaliter vult.
Responsio. Dicendum, quod aliquis volendo id quod naturaliter vult,
quodammodo meretur, et quodammodo non. Ad cuius evidentiam sciendum
est, quod differenter est aliquid provisum naturaliter homini et
ceteris animalibus, tam secundum corpus, quam secundum animam. Aliis
enim animalibus secundum corpus provisa sunt specialia tegumenta, sicut
corium durum, et plumae, et aliqua huiusmodi, specialia etiam
munimenta, sicut cornua et ungues, et huiusmodi; et hoc quia habent
paucas vias operandi, ad quas possunt determinata instrumenta
ordinari. Sed homini ista provisa sunt in generali, in quantum sunt
ei datae manus a natura, quibus sibi valeat varia et tegumenta et
munimenta praeparare; et hoc ideo quia ratio hominis est ita multiplex
et ad diversa se extendens, quod non possunt determinata instrumenta ei
sufficientia praeparari. Similiter etiam est ex parte apprehensionis,
quod aliis animalibus sunt inditae secundum naturalem aestimationem
quaedam speciales conceptiones eis necessariae; sicut ovi, quod lupus
sit ei inimicus, et alia huiusmodi; sed loco horum homini sunt indita
universalia principia naturaliter intellecta, per quae in omnia quae
sunt ei necessaria, procedere potest. Et similiter etiam est ex parte
appetitus. Aliis enim rebus inditus est naturalis appetitus alicuius
rei determinatae, sicut gravi quod sit deorsum et unicuique etiam
animali id quod est sibi conveniens secundum suam naturam; sed homini
inditus est appetitus ultimi finis sui in communi, ut scilicet appetat
naturaliter se esse completum in bonitate. Sed in quo ista completio
consistat, utrum in virtutibus, vel scientiis, vel delectationibus,
vel huiusmodi aliis, non est ei determinatum a natura. Quando ergo ex
propria ratione, adiutus divina gratia, apprehendit aliquod speciale
bonum, ut suam beatitudinem, in quo vere sua beatitudo consistit,
tunc meretur, non ex hoc quod appetit beatitudinem quam naturaliter
appetit, sed ex hoc quod appetit hoc speciale quod non naturaliter
appetit, ut visionem Dei, in quo tamen secundum rei veritatem sua
beatitudo consistit. Si vero aliquis per rationem erroneam deducatur
ut appetat aliquid speciale ut suam beatitudinem, puta corporales
delectationes, in quibus tamen secundum rei veritatem sua beatitudo non
consistit; sic appetendo beatitudinem, demeretur, non quia appetit
beatitudinem, sed quia indebite appetit hoc ut beatitudinem, in quo
beatitudo non est. Patet igitur quod volendo id quod quis naturaliter
vult, secundum se non est neque meritorium neque demeritorium; sed
secundum quod specificatur ad hoc vel ad illud, potest esse vel
meritorium vel demeritorium. Et hoc modo sancti merentur appetendo
Deum et vitam aeternam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|