|
Et videtur quod sic.
1. Quicumque enim vertit aliquid quocumque vult, potest illud
cogere. Sed, sicut dicitur Prov. XXI, 1, cor regum in manu
Dei: quocumque voluerit, vertet illud. Ergo Deus potest cogere
voluntatem.
2. Praeterea, Rom. I, 24 super illud: propter quod tradidit
Deus illos et cetera. Dicit Glossa Augustini: manifestum est Deum
operari in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum in
quodcumque voluerit, sive in bonum pro misericordia sua, sive ad malam
pro meritis eorum. Ergo Deus potest cogere voluntatem.
3. Praeterea, si finitum finite agit, infinitum aget infinite.
Sed aliqua creatura finita trahit voluntatem finite: quia, ut dicit
Tullius, honestum est quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos
allicit. Ergo Deus, qui habet infinitam virtutem in agendo, potest
totaliter cogere voluntatem.
4. Praeterea, ille proprie dicitur ad aliquid cogi qui non potest
non facere illud sive velit sive non velit. Sed voluntas non potest
non velle quod Deus voluntate beneplaciti vult eam velle; alias
voluntas Dei esset inefficax respectu voluntatis nostrae. Ergo Deus
potest cogere voluntatem.
5. Praeterea, cuilibet creaturae inest perfecta obedientia ad
creatorem. Sed voluntas creatura quaedam est; ergo inest ei
oboedientia perfecta ad creatorem; ergo Deus potest eam cogere ad quod
vult.
1. Sed contra. Est quod esse liberum a coactione est naturale
voluntati. Sed naturalia non possunt ab aliquo removeri. Ergo
voluntas non potest cogi a Deo.
2. Praeterea, Deus non potest facere quod opposita sint simul
vera. Sed voluntarium et violentum sunt opposita, quia violentum est
species involuntarii, ut patet in III Ethicorum. Ergo Deus non
potest facere ut voluntas aliquid coacte velit; et ita non potest
cogere voluntatem.
Responsio. Dicendum, quod Deus potest mutare voluntatem de
necessitate, non tamen potest eam cogere. Quantumcumque enim voluntas
immutetur in aliquid, non dicitur cogi in illud. Cuius ratio est,
quia ipsum velle aliquid est inclinari in illud; coactio autem vel
violentia est contraria inclinationi illius rei quae cogitur. Cum
igitur Deus voluntatem immutat, facit ut praecedenti inclinationi
succedat alia inclinatio, ita quod prima aufertur, et secunda manet.
Unde illud ad quod inducit voluntatem, non est contrarium inclinationi
iam existenti, sed inclinationi quae prius inerat: unde non est
violentia nec coactio. Sicut lapidi ratione suae gravitatis inest
inclinatio ad locum deorsum; hac autem inclinatione manente, si sursum
proiiciatur, erit violentia. Si autem Deus auferat a lapide
inclinationem gravitatis, et det ei inclinationem levitatis, tunc
ferri sursum non erit ei violentum; et ita immutatio motus potest esse
sine violentia. Et per hunc modum intelligendum est quod Deus
voluntatem immutat sine hoc quod voluntatem cogat. Potest autem Deus
voluntatem immutare ex hoc quod ipse in voluntate operatur sicut et in
natura; unde, sicut omnis actio naturalis est a Deo, ita omnis actio
voluntatis in quantum est actio, non solum est a voluntate ut immediato
agente, sed etiam a Deo ut primo agente, qui vehementius imprimit.
Unde, sicut voluntas potest immutare actum suum in aliud, ut ex
dictis patet, ita etiam et multo amplius, Deus. Immutat autem
voluntatem dupliciter. Uno modo movendo tantum; quando scilicet
voluntatem movet ad aliquid volendum, sine hoc quod aliquam formam
imprimat voluntati; sicut sine appositione alicuius habitus, quandoque
facit ut homo velit hoc quod prius non volebat. Alio vero modo
imprimendo aliquam formam in ipsam voluntatem. Sicuti enim ex ipsa
natura, quam Deus voluntati dedit, inclinatur voluntas in aliquid
volendum, ut ex dictis patet; ita ex aliquo superaddito, sicut est
gratia vel virtus, inclinatur ulterius ad volendum aliquid anima, ad
quod prius non erat determinata naturali inclinatione. Sed haec quidem
inclinatio superaddita, quandoque est perfecta, quandoque imperfecta.
Quando quidem est perfecta ita facit necessariam inclinationem in id ad
quod determinat; sicut per naturam de necessitate inclinatur voluntas
in appetendum finem, sicut contingit in beatis, in quibus caritas
perfecta inclinat sufficienter in bonum, non solum quantum ad finem
ultimum, sed etiam quantum ad ea quae sunt ad finem. Aliquando vero
forma superaddita non est usquequaque perfecta, sicut est in
viatoribus; et tunc ex forma superaddita voluntas inclinatur quidem,
sed non de necessitate.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Nam primae rationes probabant
quod Deus potest immutare voluntatem; secundae vero, quod non potest
cogere; quorum utrumque verum est, ut ex dictis patet. Sciendum
tamen, quod ubi dicitur in Glossa inducta, quod Deus operatur in
cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum in malum, non est
intelligendum, ut Glossa ibidem dicit, quasi Deus malitiam
impartiatur; sed quia, sicut apponit gratiam, unde inclinatur hominum
voluntas ad bonum, ita subtrahit quibusdam: qua subtracta, incurvatur
voluntas eorum ad malum.
|
|