|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim ea quae in creaturis aguntur, sunt signa divinae
voluntatis; ita et scientiae et potentiae. Sed scientia et potentia
non distinguuntur per potentiam et scientiam quae sunt essentia Dei,
et signa eius. Ergo nec voluntas hoc modo distingui debet per
voluntatem beneplaciti quae est divina essentia, et voluntatem signi.
2. Praeterea, per hoc quod aliquid Deus vult voluntate
beneplaciti, ostenditur actum divinae voluntatis ferri in illud, ut
sic sit Deo placitum. Aut ergo illud in quod fertur voluntas signi,
est placitum Deo, aut non. Si est placitum Deo, ergo vult illud
voluntate beneplaciti; et sic voluntas signi non debet a voluntate
beneplaciti distingui. Si autem non sit placitum Deo, significatur
autem esse placitum ei per voluntatem signi; ergo signum divinae
voluntatis erit falsum; et ita in doctrina veritatis talia signa
divinae voluntatis poni non debent.
3. Praeterea, omnis voluntas est in volente. Sed quidquid est in
Deo, est divina essentia. Si ergo voluntas signi Deo attribuitur,
erit idem quod divina essentia; et sic non distinguitur a voluntate
beneplaciti; nam illa voluntas dicitur esse beneplaciti, quae est ipsa
divina essentia, ut Magister in I Sent., distinct. 45, dicit.
4. Praeterea, quidquid Deus vult, bonum est. Sed signum
voluntatis debet divinae voluntati respondere. Ergo signum voluntatis
non debet esse de malo. Cum ergo permissio sit de malo, et similiter
prohibitio; videtur quod non debeant poni signa divinae voluntatis.
5. Praeterea, sicut invenitur bonum et melius, ita malum et peius.
Sed secundum bonum et melius distinguitur duplex voluntas signi:
scilicet praeceptum quod est de bono, et consilium quod est de meliori
bono. Ergo et similiter respectu mali et peioris debent duo signa
voluntatis poni.
6. Praeterea, voluntas Dei magis inclinatur ad bonum quam ad
malum. Sed signum voluntatis quod respicit malum, scilicet
permissio, nunquam potest impediri. Ergo et praeceptum et consilium,
quae sunt respectu boni, non deberent impedimentum suscipere; quod
tamen apparet esse falsum.
7. Praeterea, eorum quae se invicem consequuntur, unum non debet
contra aliud distingui. Sed voluntas beneplaciti et Dei operatio se
consequuntur: nihil enim operatur quod non velit voluntate
beneplaciti; et nihil vult voluntate beneplaciti in creaturis, quod
non operetur, secundum illud Psalm. CXIII, 3: omnia
quaecumque voluit, dominus fecit. Ergo operatio non debet poni sub
voluntate signi, quae contra voluntatem beneplaciti distinguitur.
Respondeo. Dicendum, quod in divinis est duplex modus loquendi.
Unus secundum propriam locutionem: quando scilicet Deo attribuimus id
quod sibi competit secundum suam naturam; quamvis semper sibi
eminentius competat quam a nobis mente concipiatur, vel sermone
proferatur; ratione cuius nulla nostra locutio de Deo potest esse
propria ad plenum. Alius modus est secundum figurativam sive tropicam
vel symbolicam locutionem. Quia enim ipse Deus, secundum quod in se
est, aciem nostrae mentis excedit, oportet quod de eo loquamur per ea
quae apud nos inveniuntur. Et sic sensibilium nomina Deo
attribuimus, ut cum eum nominamus vel lucem, vel leonem, vel aliquid
huiusmodi. Quarum quidem locutionum veritas in hoc fundatur, quod
nulla creatura, ut dicit Dionysius, II cap. Cael. Hierarch.,
est universaliter boni participatione privata; et ideo in singulis
creaturis est invenire aliquas proprietates repraesentantes quantum ad
aliquid divinam bonitatem; et ita nomen in Deum transfertur, in
quantum res significata per nomen, signum est divinae bonitatis.
Quodcumque ergo signum loco signati accipitur in divinis, est modus
tropicae locutionis. Uterque autem istorum modorum loquendi concurrit
in voluntate divina. Invenitur enim in Deo proprie ratio voluntatis,
ut supra, art. 1, dictum est; et sic voluntas de Deo proprie
dicitur; et haec est voluntas beneplaciti, quae per antecedentem et
consequentem distinguitur, ut dictum est, art. praeced. Quia vero
voluntas in nobis habet quamdam animi passionem consequentem; ideo,
sicut alia nomina passionum metaphorice dicuntur de Deo, ita et nomen
voluntatis. Dicitur autem nomen irae de Deo, quia in eo invenitur
effectus qui solet esse irati apud nos, scilicet punitio; unde ipsa
punitio, qua punit, Dei ira nominatur. Et simili modo loquendi,
illa quae solent esse signa voluntatis apud nos, Dei voluntates
appellantur: et pro tanto dicitur voluntas signi, quia ipsum signum
quod solet esse voluntatis, voluntas appellatur. Cum autem voluntas
possit designari et secundum quod proponit de agendis, et secundum quod
impetum facit ad opus, utroque modo voluntati aliqua signa
attribuuntur. Secundum enim quod proponit de agendis quantum ad fugam
mali, est signum eius prohibitio. Quantum autem ad prosecutionem
boni, est duplex signum voluntatis: nam respectu boni necessarii,
sine quo non potest voluntas finem suum consequi, est signum voluntatis
praeceptum; respectu autem boni utilis, quo faciliori modo et
convenientiori acquiritur finis, est signum voluntatis consilium. Sed
secundum quod voluntas impetum facit ad opus, attribuitur ei duplex
signum: unum expressum, quod est operatio; quod enim quis operatur,
indicat se expresse velle: aliud vero est signum interpretativum,
scilicet permissio; qui enim non prohibet aliquid quod impedire
potest, interpretative videtur consentire in illud; hoc autem nomen
permissionis importat.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus, quamvis sit omnia potens et
omnia sciens, non tamen omnia volens; et ideo, praeter signa in
creaturis inventa, quibus ostenditur quod est sciens et potens et
volens, voluntati assignantur quaedam signa, ut ostendatur quid Deus
velit, et non solum quod est volens. Vel dicendum, quod scientia et
potentia non habent ita adiunctum modum passionis sicut voluntas, prout
in nobis invenitur. Et ideo voluntas magis appropinquat ad illa quae
metaphorice dicuntur de Deo, quam potentia vel scientia; et ideo
signa voluntatis magis dicimus voluntatem metaphorice loquendo, quam
signa scientiae et potentiae, scientiam et potentiam.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus non velit omne quod praecipit
vel permittit, vult tamen aliquid circa hoc. Vult enim omnes esse
debitores eius quod praecipit, et in potestate nostra esse id quod
permittit; et hanc voluntatem divinam praeceptum et permissio
significat. Vel potest dici, quod voluntas signi non pro tanto
dicitur quia significet Deum velle illud; sed quia id quod solet esse
signum voluntatis apud nos, voluntas nominatur. Non autem oportet ut
id quod solet esse alicuius rei signum, sit falsum quando ei non
respondet id quod solet significare, nisi tunc tantum quando ad
significandum illud adhibetur. Quamvis ergo praecipere in nobis sit
signum volendi illud, non tamen quandocumque praecipit aliquid vel
Deus vel homo, oportet quod significet se velle illud esse. Unde non
sequitur quod sit signum falsum. Et inde est quod in actibus non
semper est mendacium, quandocumque aliqua actio agitur per quam solet
aliquid significari, si illud non subsit. Sed in verbo, si non
subsit illud quod significat, de necessitate est falsitas, quia
scilicet verba ad hoc sunt instituta ut sint signa; unde si non
respondet eis signatum, est ibi falsitas. Actiones autem non sunt ad
hoc institutae ut significent, sed ut aliquid per eas fiat; accidit
autem quod per eas aliquid significetur. Et ideo non semper est
falsitas in eis si signatum non respondet; sed tunc tantum quando ad
significandum applicantur ab agente.
Ad tertium dicendum, quod voluntas signi non est in Deo, sed a
Deo; est enim aliquis Dei effectus talis, qualis solet apud nos
voluntas hominis designari.
Ad quartum dicendum, quod voluntas Dei quamvis non sit respectu mali
ut fiat, est tamen respectu eius ut impediat prohibendo, vel in
potestate nostra constituat permittendo.
Ad quintum dicendum, quod cum omne in quod voluntas tendit, habeat
ordinem ad finem, qui est ratio volendi omnia; mala autem careant
ordine ad finem; omnia mala unum tenent locum, sicut respectu finis,
ita et respectu voluntatis divinae; sed bona quae ordinantur in finem,
secundum diversum ordinem quem habent ad finem, diversimode ad ea se
habet voluntas. Et propter hoc sunt diversa signa de bono et meliori,
non autem de malo et peiori.
Ad sextum dicendum, quod voluntas signi non distinguitur contra
voluntatem beneplaciti per hoc quod est impleri et non impleri: unde,
quamvis voluntas beneplaciti semper impleatur, potest tamen ad
voluntatem signi aliquid pertinere quod impletur: unde ea quae Deus
praecipit vel consulit, quandoque vult voluntate beneplaciti.
Distinguitur autem voluntas signi a voluntate beneplaciti, quia unum
est ipse Deus, aliud est effectus eius, ut iam dictum est, in corp.
art. Et sciendum est, quod voluntas signi tribus modis se habet ad
voluntatem beneplaciti: quaedam enim est voluntas signi quae nunquam
incidit in idem cum voluntate beneplaciti, sicut permissio qua
permittit mala fieri, cum mala fieri nunquam velit; quaedam autem
semper in idem incidit, sicut operatio; quaedam vero quandoque
incidit, et quandoque non, sicut praeceptum, prohibitio et
consilium.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
|
|