|
Et videtur quod sic.
1. Omne enim aeternum est necessarium. Sed Deus ab aeterno vult
quidquid vult. Ergo de necessitate vult quidquid vult.
2. Sed dicendum, quod velle Dei est necessarium et aeternum ex
parte voluntatis, quae est divina essentia, et ex parte eius quod est
ratio volendi, quod est divina bonitas; non autem quantum ad respectum
voluntatis ad volitum.- Sed contra: hoc ipsum quod est Deum velle
aliquid, importat habitudinem voluntatis ad volitum. Sed hoc ipsum
quod est Deum velle aliquid, est aeternum. Ergo ipsa habitudo
voluntatis ad volitum est aeterna et necessaria.
3. Sed dicendum, quod habitudo ad volitum est aeterna et
necessaria, secundum quod volitum est in ratione exemplari, non autem
secundum quod est in seipso, sive in propria natura.- Sed contra:
secundum hoc aliquid est volitum quod ad ipsum refertur voluntas. Si
ergo ab aeterno non refertur voluntas Dei ad volitum, secundum quod
est in seipso, sed secundum quod est in ratione volendi exemplari;
tunc aliquod temporale, utpote Petrum salvari, non esset ab aeterno
volitum a Deo, ut scilicet in propria natura esset; sed solummodo ab
aeterno esset a Deo volitum ut esset in rationibus aeternis; quod
patet esse falsum.
4. Praeterea, quidquid Deus voluit vel vult, postquam vult illud
vel voluit, non potest illud non velle vel non voluisse. Sed quidquid
Deus vult, nunquam non voluit; eo quod semper et ab aeterno voluit
quidquid vult. Ergo Deus non potest non velle quidquid vult; ergo de
necessitate vult quidquid vult.
5. Sed diceretur, quod ratio ista procedit secundum quod velle Dei
consideratur quantum ad ipsum volentem, vel actum, vel rationem
volendi, non autem quantum ad habitudinem qua refertur ad volitum.-
Sed contra: creare est actus semper importans respectum ad effectum;
connotat enim effectum temporalem. Sed ratio ista verificatur de
creatione, si supponeretur Deum semper creasse; quod quia creavit
aliquid, non potest non creasse. Ergo de necessitate sequitur,
secundum quod habet respectum ad volitum.
6. Praeterea, Deo idem est esse quod velle. Sed Deum necesse est
esse omne quod est, quia in perpetuis non differt esse et posse,
secundum philosophum in III Phys. Ergo et Deum necesse est velle
omne quod vult.
7. Sed dicendum, quod quamvis velle et esse sint idem secundum rem,
tamen differunt secundum modum significandi, quia velle significatur
per modum actus, qui transit in alterum.- Sed contra: esse etiam
Dei quamvis sit idem quod essentia secundum rem, differunt tamen
secundum modum significandi; quia esse significat per modum actus.
Ergo quantum ad hoc non est differentia inter esse et velle.
8. Praeterea, aeternitas repugnat successioni. Sed velle divinum
aeternitate mensuratur. Ergo non potest ibi esse successio. Esset
autem successio, si quod ab aeterno voluit non vellet; aut si quod non
voluit, vellet. Ergo impossibile est eum velle quod non voluit, vel
non velle quod voluit. Ergo quidquid vult, de necessitate vult; et
quidquid non vult, de necessitate non vult.
9. Praeterea, quicumque voluit aliquid necessarium, impossibile est
eum non voluisse illud, quia quod factum est, non potest non fuisse.
Sed in Deo idem est velle et voluisse, qui actus voluntatis eius non
est novus, sed aeternus. Ergo Deus non potest non velle quod vult;
et sic de necessitate vult quod vult.
10. Sed dicendum, quod vult de necessitate quantum ad rationem
volendi, non autem quantum ad ipsum volitum.- Sed contra: ratio
volendi Deo est ipsemet, qui a seipso vult quidquid vult. Si ergo
seipsum de necessitate vult, et omnia alia de necessitate vellet.
11. Praeterea, ratio volendi est finis. Finis autem, secundum
philosophum in II Physic., et in VII Ethicorum, ita se habet
in appetitivis et operativis sicut principium in demonstrativis. Sed
in demonstrativis si principia sunt necessaria, sequitur conclusio
necessaria. Ergo et in appetitivis, si aliquis vult finem, vult ea
de necessitate, quae sunt ad finem; et ita, si velle divinum est
necessarium quantum ad rationem volendi, erit necessarium per
comparationem ad volita.
12. Praeterea, quicumque potest velle aliquid et non velle, potest
incipere velle illud. Sed Deus non potest incipere velle aliquid.
Ergo non potest aliquid velle et non velle; et ita de necessitate vult
quidquid vult.
13. Praeterea, sicut Dei voluntas importat respectum ad
creaturas, ita et potentia et scientia. Sed necessarium est Deum
posse quidquid potest, et necessarium est eum scire quidquid scit.
Ergo necessarium est eum velle quidquid vult.
14. Praeterea, illud quod semper eodem modo se habet, est
necessarium. Sed respectus divinae voluntatis ad volita, semper est
eodem modo se habens. Ergo est necessarius; et ita velle divinum
quantum ad habitudinem ad substantiam voliti est necessarium.
15. Praeterea, si Deus vult Antichristum fore, de necessitate
sequitur Antichristum fore, quamvis Antichristum fore non sit
necessarium. Hoc autem non esset, nisi esset necessarius respectus
sive necessaria habitudo divinae voluntatis ad volitum. Ergo ipsum
velle divinum, secundum quod importat respectum voluntatis ad volitum,
est necessarium.
16. Praeterea, ordo divinae voluntatis ad rationem volendi est
causa ordinis divinae voluntatis ad volitum; voluntas enim in aliquod
volitum fertur propter rationem volendi. Inter utrumque autem ordinem
non cadit aliquod contingens medium. Posita autem causa necessaria
sequitur effectus necessarius, nisi intercidat media causa contingens.
Ergo, cum velle divinum sit necessarium in ordine ad rationem
volendi, erit necessarium in ordine ad volitum; et ita Deus de
necessitate vult quidquid vult.
1. Sed contra. Voluntas Dei magis est libera quam voluntas
nostra. Sed voluntas nostra non de necessitate vult quod vult. Ergo
nec voluntas Dei.
2. Praeterea, necessitas opponitur gratuitae voluntati. Sed Deus
vult salutem hominum ex gratuita voluntate. Ergo non vult ex
necessitate.
3. Praeterea, cum nihil extrinsecum a Deo, possit Deo
necessitatem imponere; si aliquid ex necessitate vellet, non vellet
illud nisi ex necessitate suae naturae. Ergo idem sequeretur ex hoc
quod ponitur Deum agere ex voluntate et ex hoc quod ponitur ex
necessitate naturae. Sed ponentibus Deum agere ex necessitate
naturae, sequitur omnia ab eo facta fuisse. Ergo idem sequetur nobis
ponentibus eum ex voluntate omnia facere.
Respondeo. Dicendum, quod divinum velle necessitatem habere ex parte
ipsius volentis et actus, indubitabiliter verum est: nam actio Dei
est eius essentia, quam constat esse aeternam. Unde hoc in quaestione
non ponitur; sed utrum velle ipsum necessitatem habeat per
comparationem ad volitum: quae quidem comparatio intelligitur cum
dicimus; Deum velle hoc vel illud; hoc enim quaeritur, cum quaerimus
utrum Deus de necessitate aliquid velit. Sciendum est igitur, quod
cuiuslibet voluntatis est duplex volitum: unum quidem principale, et
aliud quasi secundarium. Principale quidem volitum est in quod
voluntas fertur secundum suam naturam; eo quod ipsa voluntas natura
quaedam est, et naturalem ordinem ad aliquid habet; hoc autem est quod
naturaliter voluntas vult: sicut humana voluntas naturaliter appetit
beatitudinem, et respectu huius voliti voluntas necessitatem habet,
cum in ipsum tendat per modum naturae; non enim potest homo velle non
esse beatus, aut esse miser. Secundaria vero volita sunt quae ad hoc
principale volitum ordinantur sicut in finem. Et ad haec duo volita
hoc modo se habet voluntas diversimode, sicut intellectus ad principia
quae naturaliter novit, et ad conclusiones quas ex eis elicit.
Voluntas igitur divina habet pro principali volito id quod naturaliter
vult, et quod est quasi finis voluntatis suae; scilicet ipsa bonitas
sua, propter quam vult quidquid aliud a se vult: vult enim creaturas
propter suam bonitatem, ut Augustinus dicit; ut videlicet sua
bonitas, quae per essentiam multiplicari non potest, saltem per
quamdam similitudinis participationem diffundatur ad multa. Unde ea
quae circa creaturas vult, sunt quasi eius volita secundaria, quae
propter suam bonitatem vult; ut divina bonitas sit eius voluntati ratio
volendi omnia, sicut sua essentia est ei ratio cognoscendi omnia.
Respectu igitur illius principalis voliti, quod est sua bonitas,
voluntas divina necessitatem habet, non quidem coactionis, sed
naturalis ordinis, qui libertati non repugnat, secundum Augustinum in
V de civitate Dei: non enim potest Deus velle se non esse bonum, et
per consequens se non esse intelligentem vel potentem, vel quodcumque
eorum quae ratio eius bonitatis includit. Sed respectu nullius
alterius voliti necessitatem habet. Cum enim ratio volendi his quae
sunt ad finem, sit ipse finis; secundum hoc quod id quod est ad
finem, comparatur ad finem, secundum hoc comparatur ad voluntatem.
Unde si quod est ad finem, sit quasi fini proportionatum, hoc modo
scilicet quod finem perfecte includat, et sine eo finis haberi non
possit; sicut de necessitate appetitur finis, ita de necessitate
appetitur id quod est ad finem; et praecipue a voluntate quae
sapientiae regulam exire non potest. Eiusdem enim rationis videtur
desiderare vitae continuationem, et nutrimenti sumptionem, quo vita
conservatur, et sine quo vita conservari non potest. Sed sicut nullus
effectus divinus potentiam causae adaequat, ita nihil quod in Deum
sicut in finem ordinatur, est fini adaequatum: nulla enim creatura
perfecte Deo assimilatur; hoc enim est solius verbi increati. Unde
contingit quod quantumcumque nobiliori modo aliqua creatura pura in
Deum ordinetur aliquo modo ei assimilata, possibile sit aliquam aliam
creaturam modo aeque nobili in ipsum Deum ordinari, et divinam
bonitatem repraesentare. Unde patet quod non est necessitas divinae
voluntatis ex amore quem habet ad suam bonitatem, quod velit hoc vel
illud circa creaturam; nec inest ei aliqua necessitas respectu totius
creaturae, eo quod divina bonitas in se perfecta est, etiamsi nulla
creatura existeret, quia bonorum nostrorum non eget, ut in Psalm.
XV, 2, dicitur. Non enim divina bonitas est talis finis qui
efficiatur ex his quae sunt ad finem; sed magis quo efficiuntur et
perficiuntur ea quae ad ipsum ordinantur. Unde Avicenna dicit, quod
solius actio Dei est pure liberalis, quia nihil sibi accrescit ex his
quae vult, vel operatur circa creaturam. Patet igitur ex dictis,
quod quidquid Deus vult in seipso, de necessitate vult; quidquid
autem vult circa creaturam, non de necessitate vult.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur necessarium dupliciter:
uno modo absolute; alio modo ex suppositione. Absolute quidem dicitur
aliquid necessarium propter necessariam habitudinem ad invicem
terminorum qui in aliqua propositione ponuntur; sicut hominem esse
animal, vel omne totum esse maius sua parte, aut aliqua huiusmodi.
Necessarium vero ex suppositione est quod non est necessarium ex se,
sed solummodo posito alio; sicut Socratem cucurrisse: Socrates
enim, quantum est de se, non se habet magis ad hoc quam ad huius
oppositum; sed facta suppositione quod cucurrerit, impossibile est eum
non cucurrisse. Sic igitur dico, quod Deum velle aliquid in
creaturis, utpote Petrum salvari, non est necessarium absolute, eo
quod voluntas divina non habet ad hoc necessarium ordinem, ut ex
dictis, in corp. art., patet; sed facta suppositione quod Deus
illud velit vel voluerit, impossibile est eum non voluisse vel non
velle eo quod voluntas eius immutabilis est. Unde huiusmodi necessitas
apud theologos vocatur necessitas immutabilitatis. Quod autem non sit
necessarium absolute Deum velle, hoc est ex parte voliti, quod
deficit a perfecta proportione in finem, ut dictum est. Et quantum ad
hoc verificatur responsio prius, in corp. art., posita. Et eodem
modo distinguendum est de aeterno sicut de necessario.
Ad secundum dicendum, quod illa habitudo importata est necessaria et
aeterna ex suppositione, non autem absolute; et non solum secundum
quod terminatur ad volitum, prout est exemplariter in ratione volendi,
sed prout est temporaliter in propria natura.
Unde tertium concedimus.
Ad quartum dicendum, quod Deum velle aliquid vel voluisse postquam
vult vel voluit, est necessarium ex suppositione, non autem absolute,
sicut et Socratem cucurrisse postquam cucurrit; et similiter est de
creatione et de quolibet actu divinae voluntatis qui terminatur ad
aliquid exterius.
Unde quintum concedimus.
Ad sextum dicendum, quod quamvis ipsum esse divinum sit in se
necessarium, non tamen creaturae exeunt a Deo per necessitatem, sed
per liberam voluntatem. Et ideo illa quae important comparationem Dei
ad exitum creaturarum in esse, ut velle, creare, et huiusmodi, non
sunt necessaria absolute, sicut illa quae de Deo secundum seipsum
dicuntur, ut esse bonum, viventem, sapientem, et alia huiusmodi.
Ad septimum dicendum, quod esse non dicit actum qui sit operatio
transiens in aliquid extrinsecum temporaliter producendum, sed actum
quasi primum; velle autem dicit actum secundum, qui est operatio; et
ideo ex diverso modo significandi aliquid, attribuitur divino esse quod
non attribuitur divino velle.
Ad octavum dicendum, quod successio non importatur, si dicimus Deum
posse velle aliquid et non velle, nisi intelligatur hoc modo quod,
supposito ipsum velle aliquid, ponatur ipsum postea non velle illud.
Sed hoc excluditur per hoc quod ponimus, Deum velle aliquid, esse
necessarium ex suppositione.
Ad nonum dicendum, quod Deum voluisse illud quod voluit, est
necessarium ex suppositione, non autem absolute; et similiter Deum
velle illud quod vult.
Ad decimum dicendum, quod quamvis Deus ex necessitate velit se esse,
non tamen sequitur quod alia ex necessitate velit: non enim dicitur
aliquid esse necessarium ex conditione finis nisi quando est tale sine
quo finis haberi non potest; ut patet in V Metaphys. Hoc autem in
proposito non accidit.
Ad undecimum dicendum, quod in syllogismis, si principium sit
necessarium, non sequitur conclusio necessaria, nisi sit necessaria
habitudo principii ad conclusionem. Et ita, quantumcumque finis sit
necessarius, nisi id quod est ad finem habeat necessariam habitudinem
ad ipsum, ut sine quo finis esse non possit, nulla erit necessitas ex
fine in eo quod est ad finem; sicut, etsi principia possint esse
vera, conclusione existente falsa propter defectum necessariae
habitudinis, non sequitur ex necessitate principiorum conclusionis
necessitas.
Ad duodecimum dicendum, quod quicumque potest velle et non velle, si
possit velle postquam noluit, et non velle postquam voluit, potest
incipere velle. Si enim vult, potest desinere velle, et iterum
incipere velle; si autem non vult potest statim incipere velle. Sic
autem Deus non potest velle et non velle, propter immutabilitatem
divinae voluntatis. Sed potest velle et non velle in quantum voluntas
sua non obligatur, quantum est de se, ad hoc quod velit. Unde
remanet quod Deum velle aliquid est necessarium ex suppositione, non
autem absolute.
Ad decimumtertium dicendum, quod scientia et potentia quamvis
importent respectum ad creaturas, tamen pertinent ad ipsam perfectionem
divinae essentiae, in qua nihil potest esse nisi per se necessarium.
Secundum hoc enim dicitur aliquis esse sciens, quod res scita dicitur
esse in sciente; dicitur autem esse potens ad aliquid agendum,
secundum quod est in actu completo respectu eius quod agendum est.
Quidquid autem est in Deo, necesse est ei inesse; et quidquid Deus
est actu, necesse est eum esse actu. Cum vero dicitur Deum velle
aliquid, non significatur illud aliquid inesse Deo, sed tantummodo
importatur ordo ipsius Dei ad illius factionem in propria natura; et
ideo ex hac parte deficit conditio absolutae necessitatis, ut dictum
est prius.
Ad decimumquartum dicendum, quod respectus ille semper uno modo se
habet, propter immutabilitatem divinae voluntatis; unde ratio non
concludit nisi de necessitate quae est ex suppositione.
Ad decimumquintum dicendum, quod voluntas ad volitum habet duplicem
respectum: primum quidem habet ad ipsum in quantum est volitum;
secundum vero habet ad idem, in quantum est producendum in actu per
voluntatem; et hic quidem respectus praesupponit primum. Primo enim
intelligimus voluntatem velle aliquid; deinde, ex hoc ipso quod vult
illud, intelligimus quod producat ipsum in rerum natura, si voluntas
sit efficax. Primus ergo respectus divinae voluntatis ad volitum non
est necessarius absolute, propter improportionem voliti ad finem, qui
est ratio volendi, ut dictum est; unde non est necessarium absolute
quod Deus velit illud. Sed secundus respectus est necessarius propter
efficaciam divinae voluntatis; et exinde est quod de necessitate
sequitur, si Deus vult aliquid voluntate beneplaciti, quod illud
fiat.
Ad decimumsextum dicendum, quod quamvis inter illos duos ordines quos
obiectio tangit, non cadat aliqua causa contingens media; tamen,
propter defectum proportionis primi ordinis, non inducit in secundum
ordinem necessitatem, ut ex dictis patet.
Quod autem in contrarium obiicitur de libertate voluntatis, iam
solutum est per hoc quod necessitas naturalis ordinis libertati non
repugnat, sed sola necessitas coactionis. Alia vero concedimus.
|
|