|
Et videtur quod sic.
1. Posita enim causa sufficienti, necesse est effectum poni; quod
sic probat Avicenna in sua Metaph. Si enim posita causa, non
necessario effectus ponitur, ergo adhuc post positionem causae,
effectus se habet ad utrumque, scilicet ad esse et non esse. Sed quod
est in potentia ad duo, non determinatur ad unum eorum, nisi sit
aliquid determinans. Ergo post positionem causae, adhuc oportet
ponere aliquid quod faciat effectum esse; et ita causa illa non erat
sufficiens; et ita oportet quod, ea posita, necessarium sit effectum
poni. Divina autem voluntas sufficiens causa est; et non est causa
contingens, sed necessaria. Ergo et res volitae a Deo sunt
necessariae.
2. Sed dicendum, quod ex causa necessaria sequitur quandoque
effectus contingens propter contingentiam mediae causae, sicut ex
maiori propositione de necessario, propter assumptionem de
contingenti, sequitur conclusio contingens.- Sed contra:
quandocumque ex causa necessaria sequitur effectus contingens propter
contingentiam causae secundae, hoc provenit ex defectu causae
secundae; sicut floritio arborum est contingens, et non necessaria,
propter defectum virtutis pullulativae qui potest accidere, quae est
causa media; quamvis motus solis, qui est causa prima, sit causa
necessaria. Sed omnem defectum causae secundae potest divina voluntas
removere, et omne impedimentum. Ergo contingentia causae secundae non
impedit quin effectus sit necessarius propter necessitatem voluntatis
divinae.
3. Praeterea, quando effectus est contingens propter contingentiam
causae secundae, prima causa necessaria existente, non esse effectus
potest simul stare cum esse primae causae; sicut arborem non florere in
vere, potest stare cum motu solis. Sed eius non esse, quod est
volitum a Deo, non potest stare cum divina voluntate. Haec enim duo
sunt incompossibilia, quod Deus velit aliquid esse, et illud non
sit. Ergo contingentia causarum secundarum non impedit quin volita a
Deo sint necessaria propter necessitatem divinae voluntatis.
4. Sed dicendum, quod non esse effectus, quamvis non possit stare
cum voluntate divina, tamen, quia causa secunda potest deficere, ipse
effectus est contingens.- Sed contra: effectus non deficit nisi
causa secunda deficiente. Sed non potest esse quod causa secunda
deficiat voluntate divina existente: sic enim simul esset divina
voluntas et non esse eius quod est volitum a Deo; quod patet esse
falsum. Ergo contingentia causarum secundarum non impedit quin
effectus divinae voluntatis sit necessarius.
Sed contra. Omnia bona sunt Deo volente. Si ergo voluntas divina
necessitatem rebus imponit, omnia bona quae sunt in mundo, erunt ex
necessitate; et ita tolletur liberum arbitrium, et aliae causae
contingentes.
Respondeo. Dicendum, quod voluntas divina non imponit necessitatem
rebus omnibus. Cuius quaedam ratio assignatur a quibusdam ex hoc
quod, cum voluntas sit rerum omnium prima causa, producit quosdam
effectus mediantibus causis secundis, quae contingentes sunt, et
deficere possunt; et ideo effectus contingentiam causae proximae
sequitur, non autem necessitatem causae primae. Sed hoc videtur esse
consonum his qui ponebant a Deo omnia procedere secundum necessitatem
naturae: ut quod ab uno simplici procedebat immediate unum habens
aliquam multitudinem, et illo mediante procedit multitudo. Similiter
ab uno omnino immobili dicunt procedere aliquid quod est immobile
secundum substantiam, mobile autem et aliter se habens secundum situm,
quo mediante generatio et corruptio in istis inferioribus accidit:
secundum quam viam non posset poni, a Deo immediate causari
multitudinem, et res corruptibiles et contingentes. Quod est sanae
fidei contrarium, quae ponit multitudinem rerum corruptibilium
immediate a Deo causatam; utpote prima individua arborum et brutorum
animalium. Et ideo oportet aliam principalem rationem assignare
contingentiae in rebus, cui causa praeassignata subserviat. Oportet
enim patiens assimilari agenti: et si agens sit fortissimum, erit
similitudo effectus ad causam agentem perfecta; si autem agens sit
debile, erit similitudo imperfecta; sicut propter fortitudinem
virtutis formativae in semine, filius assimilatur patri non solum in
natura speciei, sed in multis aliis accidentibus; e contrario vero,
propter debilitatem praedictae virtutis, annihilatur praedicta
assimilatio, ut dicitur in Lib. de animalibus. Voluntas autem
divina est agens fortissimum. Unde oportet eius effectum ei omnibus
modis assimilari: ut non solum fiat id quod Deus vult fieri, quod est
quasi assimilari secundum speciem; sed ut fiat eo modo quo Deus vult
illud fieri, ut necessario vel contingenter, cito vel tarde, quod est
quasi quaedam assimilatio secundum accidentia. Et hunc quidem modum
rebus divina voluntas praefinit ex ordine suae sapientiae. Secundum
autem quod disponit aliquas res sic vel sic fieri, adaptat eis causas
illo modo quem disponit; quem tamen modum posset rebus inducere etiam
illis causis non mediantibus. Et sic non dicimus quod aliqui divinorum
effectuum sint contingentes solummodo propter contingentiam causarum
secundarum, sed magis propter dispositionem divinae voluntatis, quae
talem ordinem rebus providit.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa sequitur in causis agentibus
de necessitate naturae, et quantum ad effectus immediatos; sed in
causis voluntariis non sequitur; quia ex voluntate sequitur aliquid eo
modo quo voluntas disponit, et non eo modo quo voluntas habet esse,
sicut accidit in causis naturalibus in quibus attenditur assimilatio
quantum ad eamdem conditionem causae et causati; cum tamen in causis
voluntariis attendatur assimilatio secundum quod in effectu impletur
voluntas agentis, ut dictum est in corp. art. Nec etiam in causis
naturalibus sequitur quantum ad effectus mediatos.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deus possit removere omne
impedimentum causae secundae cum voluerit, non tamen semper removere
vult; et sic remanet contingentia in causa secunda, et per consequens
in effectu.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non esse effectus divinae voluntatis
non possit simul stare cum divina voluntate, tamen potentia deficiendi
effectum simul stat cum divina voluntate; non enim sunt ista
incompossibilia: Deus vult istum salvari, et iste potest damnari;
sed ista sunt incompossibilia: Deus vult istum salvari, et iste
damnatur.
Etiam similiter dicendum est ad quartum de effectu causae mediae.
|
|