|
Et videtur quod sic.
1. Anselmus enim dicit in Monol.: id solum iustum est quod vis.
Ergo iustitia dependet solum ex Dei voluntate.
2. Praeterea, secundum hoc aliquid est iustum quod concordat legi.
Sed lex non videtur esse aliud quam explicatio voluntatis principis:
quia quod principi placet, legis habet vigorem, ut dicit legislator.
Cum igitur princeps rerum omnium sit divina voluntas, videtur quod ex
ipsa sola dependeat omnis ratio iustitiae.
3. Praeterea, iustitia politica quae est in rebus humanis,
exemplatur a iustitia naturali, quae consistit in hoc quod quaelibet
res suam implet naturam. Sed unaquaeque res participat ordinem suae
naturae propter divinam voluntatem: dicit enim Hilarius in libro de
symbolo, quod omnibus creaturis essentiam Dei voluntas attulit. Ergo
omnis iustitia dependet solummodo ex Dei voluntate.
4. Praeterea, iustitia, cum sit rectitudo quaedam, dependet ex
imitatione alicuius regulae. Regula autem effectus est debita causa
eius. Cum igitur potissima omnium rerum causa sit divina voluntas,
videtur quod ipsa sit prima regula, ex qua unumquodque iustum
iudicetur.
5. Praeterea, voluntas Dei non potest esse nisi iusta. Si ergo ex
aliquo alio dependeret ratio iustitiae quam ex divina voluntate, illud
restringeret et quodammodo ligaret divinam voluntatem, quod est
impossibile.
6. Praeterea, omnis voluntas quae est iusta aliqua alia ratione quam
seipsa, ita se habet, quod eius ratio debet quaeri. Sed voluntatis
Dei causa quaerenda non est, ut Augustinus dicit in Lib.
LXXXIII quaestionum. Ergo ex nullo alio dependet ratio
iustitiae nisi ex divina voluntate.
1. Sed contra. Opera iustitiae ab operibus misericordiae
distinguuntur. Sed opera divinae misericordiae dependent ab eius
voluntate. Ergo aliquid aliud exigitur ad rationem iustitiae quam sola
Dei voluntas.
2. Praeterea, secundum Anselmum in Lib. de veritate, iustitia
est rectitudo voluntatis. Sed rectitudo voluntatis est aliud a
voluntate: in nobis quidem secundum rem, cum voluntas nostra possit
esse recta et non recta; in Deo autem saltem ratione, sive secundum
modum intelligendi. Ergo ratio iustitiae non dependet solum ex divina
voluntate.
Respondeo. Dicendum, quod cum iustitia rectitudo quaedam sit, ut
dicit Anselmus, vel adaequatio secundum philosophum, oportet quod ex
hoc primo dependeat ratio iustitiae, ubi primo invenitur ratio
regulae, secundum quam aequalitas et rectitudo iustitiae constituitur
in rebus. Voluntas autem non habet rationem primae regulae, sed est
regula recta: dirigitur enim per rationem et intellectum, non solum in
nobis, sed in Deo: quamvis in nobis sit aliud intellectus et voluntas
secundum rem, et per hoc nec idem est voluntas et rectitudo
voluntatis: in Deo autem est idem secundum rem intellectus et
voluntas; et propter hoc est idem rectitudo voluntatis et ipsa
voluntas. Et ideo primum ex quo pendet ratio omnis iustitiae, est
sapientia divini intellectus, quae res constituit in debita proportione
et ad se invicem, et ad suam causam: in qua quidem proportione ratio
iustitiae creatae consistit. Dicere autem quod ex simplici voluntate
dependeat iustitia, est dicere quod divina voluntas non procedat
secundum ordinem sapientiae, quod est blasphemum.
Ad primum ergo dicendum, quod nihil potest esse iustum nisi volitum a
Deo; tamen id quod est volitum a Deo, habet primam causam iustitiae
ex ordine sapientiae divinae.
Ad secundum dicendum, quod voluntas principis licet habeat vim legis
in cogendo, ex hoc ipso quod voluntas est, non tamen habet rationem
iustitiae, nisi ex hoc quod utitur ratione.
Ad tertium dicendum, quod Deus operatur in rebus naturalibus
dupliciter: primo instituens ipsas naturas; secundo providens
unicuique rei id quod competit suae naturae. Et quia ratio iustitiae
debitum requirit, ideo, cum ipsas creaturas institui non sit aliquo
modo debitum, sed voluntarium, prima operatio non habet rationem
iustitiae, sed dependet ex simplici voluntate divina; nisi forte
dicatur iustitiae rationem habere propter ordinem ipsius rei factae ad
voluntatem: debitum enim est fieri omne quod Deus vult, ex hoc ipso
quod Deus illud vult. Sed ad hunc ordinem implendum sapientia dirigit
quasi prima regula. Sed in secunda operatione invenitur ratio debiti
non ex parte agentis, cum Deus nulli sit debitor, sed ex parte
recipientis: debitum enim est unicuique rei naturali ut habeat ea quae
exigit sua natura, tam in essentialibus quam in accidentalibus. Hoc
autem debitum ex divina sapientia dependet; in quantum scilicet res
naturalis debet esse talis quod imitetur propriam ideam quae est in
mente divina: et per hunc modum invenitur ipsa divina sapientia prima
regula iustitiae naturalis. In omnibus autem divinis operationibus
quibus Deus creaturae aliquid supra debitum naturae impendit, utpote
in muneribus gratiarum, idem modus iustitiae invenitur qui in prima
operatione est assignatus qua naturas instituit.
Ad quartum dicendum, quod voluntas divina secundum modum intelligendi
praesupponit sapientiam, quae primo habet regulae rationem.
Ad quintum dicendum, quod cum in Deo intellectus et voluntas non
differant secundum rem; voluntas per hoc quod ab intellectu dirigitur,
et ad aliquid definitur, non ab aliquo alio restringitur, sed movetur
secundum suam naturam, cum naturale sit illi voluntati ut semper
secundum ordinem sapientiae agat.
Ad sextum dicendum, quod voluntatis divinae ex parte volentis non
potest esse aliqua causa quae sit aliud ab ipsa voluntate, existens ei
ratio volendi: nam voluntas, sapientia et bonitas, secundum rem sunt
idem in Deo. Sed ex parte voliti divina voluntas habet aliquam
rationem, quae scilicet est ratio voliti, non volentis, secundum quod
ipsum volitum ordinatur ex debito vel ex congruo ad aliquid: qui quidem
ordo ad divinam sapientiam pertinet: unde ipsa est prima radix
iustitiae.
|
|