|
Et videtur quod non.
1. Nullus enim tenetur ad impossibile. Sed impossibile est nobis
nostram voluntatem conformare divinae, cum divina voluntas sit nobis
ignota. Ergo non tenemur ad conformitatem praedictam.
2. Praeterea, quicumque non facit hoc ad quod tenetur, peccat. Si
ergo tenemur ad conformandam voluntatem nostram divinae, non
conformando ipsam peccamus. Sed quicumque peccat mortaliter, in hoc
in quo peccat, non conformat suam voluntatem divinae. Ergo ex hoc
ipso peccat. Peccat autem aliquo alio speciali peccato, utpote quod
furatur vel fornicatur. Ergo quicumque peccat duo peccata committit;
quod videtur esse absurdum.
3. Sed diceretur, quod praeceptum de conformitate voluntatis nostrae
ad divinam, cum sit affirmativum, quamvis semper obliget, non tamen
obligat ad semper; et sic non oportet quod quandocumque non
conformatur, peccet.- Sed contra: quamvis aliquis non servans
praeceptum affirmativum non peccet in quolibet instanti quo non servat,
peccat tamen quandocumque contrarium agit; sicut peccat aliquis
quandocumque inhonorat parentes, licet non semper peccet quando non
actu honorat. Sed ille qui peccat mortaliter, agit contrarium
conformitati praedictae. Ergo ex hoc ipso peccat.
4. Praeterea, quicumque non servat hoc ad quod tenetur, est
transgressor. Sed ille qui peccat venialiter, non conformat
voluntatem suam voluntati divinae. Si ergo ad conformandum tenetur,
erit transgressor, et ita peccabit mortaliter.
5. Sed diceretur, quod non tenetur pro illo instanti conformare quo
venialiter peccat, quia praecepta affirmativa non obligant ad
semper.- Sed contra: quicumque non servat praeceptum affirmativum
loco et tempore pro quo obligatur transgressor iudicatur. Sed tempus
conformandi voluntatem nostram voluntati divinae non videtur posse aliud
determinari nisi hoc quod voluntas exit in actum. Ergo quandocumque
voluntas in actum exit, nisi conformetur divinae voluntati, videtur
esse peccatum; et ita quando aliquis venialiter peccat, videtur esse
peccatum mortale.
6. Praeterea, nullus ad impossibile tenetur. Sed obstinati non
possunt suam voluntatem conformare divinae. Ergo ad hanc conformitatem
non tenentur; ita nec alii; alias obstinati de sua obstinatione
commodum reportarent.
7. Praeterea, cum Deus quidquid vult, ex caritate velit, ipse
enim est caritas; si tenemur nostram voluntatem conformare divinae,
tenemur caritatem habere. Sed non habens caritatem, non potest eam
consequi, nisi ad eam se praeparet diligenter. Ergo non habens
caritatem, tenetur se continue ad habendam caritatem praeparare. Et
ita in quolibet instanti quo non habet caritatem, peccat, cum hoc ex
defectu praeparationis proveniat.
8. Praeterea, cum forma actus praecipue in modo agendi consistat;
si ad conformitatem divinae voluntatis tenemur, oportet ut eodem modo
aliquid velimus quo Deus vult. Modum autem divinae voluntatis potest
aliquis aliqualiter imitari et dilectione naturali et dilectione
gratuita. Non autem potest secundum dilectionem naturalem attendi
conformitas de qua loquimur: quia hoc modo conformant voluntatem suam
divinae infideles et peccatores, dum in eis naturalis dilectio boni
viget. Similiter non potest attendi quantum ad dilectionem gratuitam,
quae est caritas: sic enim teneremur velle quidquid volumus, ex
caritate; quod est contra opinionem multorum, qui dicunt, quod modus
non cadit in praecepto. Ergo videtur quod non teneamur ad conformandum
nostram voluntatem divinae.
9. Praeterea, quantum distat Deus ab homine, tanto voluntas Dei
ab hominis voluntate, ut dicit Glossa super illud Ps. XXXII,
1: rectos decet collaudatio. Sed Deus tantum distat ab homine,
quod homo non potest ei conformari. Cum enim homo a Deo in infinitum
distet, nulla potest esse ipsius ad Deum proportio. Ergo nec
voluntas hominis divinae voluntati conformari poterit.
10. Praeterea, illa dicuntur esse conformia quae in aliqua una
forma conveniunt. Si ergo voluntas nostra divinae conformari potest,
oportet quod sit aliqua una forma in qua utraque voluntas conveniat; et
sic esset aliquid simplicius divina voluntate, quod est impossibile.
11. Praeterea, conformatio est relatio aequiparantiae. Sed in
talibus relationibus utrumque extremorum ad alterum refertur eadem
relatione; sicut dicitur amicus amico amicus, et frater fratri
frater. Si ergo voluntas nostra potest conformari divinae, ut sic ad
conformitatem praedictam teneamur, et voluntas divina nostrae poterit
conformari; quod videtur inconveniens.
12. Praeterea, illa cadunt in praecepto et ad ea tenemur, quae
possumus facere et non facere. Sed non possumus facere quin nostram
voluntatem conformemus divinae; quia, sicut dicit Anselmus, sicut
quod est intra corpus sphaericum, quo magis ab una parte
circumferentiae se elongat, eo magis ad alteram appropinquat, ita,
quod ex una parte a Dei voluntate discedit, ex alia parte divinam
voluntatem implet. Ergo non tenemur ad conformitatem praedictam,
sicut tenemur ad ea quae cadunt sub praecepto.
1. Sed contra. Est quod super illud Psal. XXXII, 1:
rectos decet collaudatio, dicit Glossa: recti sunt qui dirigunt cor
suum secundum voluntatem Dei. Sed quilibet tenetur esse rectus.
Ergo quilibet tenetur ad conformitatem praedictam.
2. Praeterea unumquodque debet suae regulae conformari. Sed
voluntas divina nostrae voluntatis est regula, cum in Deo primo
rectitudo voluntatis inveniatur. Ergo voluntas nostra debet divinae
voluntati conformari.
Respondeo. Dicendum, quod quilibet tenetur suam voluntatem
conformare divinae. Cuius ratio ex hoc accipi potest: quod in
quolibet genere est unum primum, quod est mensura omnium quae sunt in
illo genere, in quo perfectissime natura generis invenitur: sicut
natura coloris in albedine, quae pro tanto mensura omnium colorum
dicitur, quia de unoquoque colore cognoscitur quantum participet de
natura generis ex propinquitate ad albedinem, vel ex remotione ab
ipsa, ut dicitur in X Metaph. Et per hunc modum ipse Deus est
mensura omnium entium, ut ex verbis Commentatoris ibidem haberi
potest. Tantum enim unumquodque habet de esse, quantum ei per
similitudinem appropinquat; secundum vero quod ei dissimile invenitur,
ad non esse accedit. Et sic de omnibus quae in Deo et creaturis
pariter inveniuntur, dici oportet. Unde et intellectus eius omnis
cognitionis est mensura, et bonitas omnis bonitatis, et, ut
specialius loquar, bona voluntas omnis bonae voluntatis. Ex hoc ergo
unaquaeque voluntas bona est quod divinae voluntati conformatur.
Unde, cum quilibet teneatur ad habendam bonam voluntatem, tenetur
pariter ad habendam voluntatem divinae voluntati conformem. Sed
sciendum, quod ista conformitas multipliciter attendi potest.
Loquimur enim hic de voluntate quae est actus: conformitas enim nostri
ad Deum secundum potentiam voluntatis est naturalis, ad imaginem
pertinens; unde sub praecepto non cadit. Actus vero divinae
voluntatis non solum hoc habet quod sit voluntatis actus, sed simul
habet quod sit causa omnium quae sunt actus. Ergo actus nostrae
voluntatis divinae voluntati conformari potest vel sicut effectus
causae, vel sicut voluntas voluntati. Conformitas autem effectus ad
causam aliter invenitur in naturalibus et in voluntariis causis. In
naturalibus enim causis attenditur conformitas secundum similitudinem
naturae, sicut quod homo generat hominem, et ignis ignem; sed in
voluntariis dicitur effectus causae conformari ex hoc quod in effectu
impletur sua causa: sicut artificiatum assimilatur suae causae, non
quod sit eiusdem naturae cum arte quae est in mente artificis, sed quia
forma artis in artificiato impletur. Et similiter conformatur
voluntati effectus eius, quando hoc fit quod voluntas disposuit. Et
ita ex hoc actus nostrae voluntatis divinae voluntati conformatur, quod
volumus id quod Deus vult nos velle. Voluntatis vero ad voluntatem
secundum actum conformitas potest attendi dupliciter: uno modo quasi
secundum formam speciei, ut homo similatur homini; alio modo secundum
formam superinductam, sicut sapiens sapienti similatur: et dico
assimilari secundum speciem, quando est convenientia in obiecto, a quo
actus speciem trahit. Sed in obiecto voluntatis duo sunt
consideranda: unum quod est quasi materiale, scilicet ipsa res
volita; aliud quod est quasi formale, scilicet ratio volendi, quae
est finis: sicut in obiecto visus color est quasi materiale, lux vero
quasi formale, quia per eam efficitur color visibilis in actu. Et sic
ex parte obiecti duplex conformitas inveniri potest. Una ex parte
voliti, ut quando homo vult aliquid quod Deus vult; et hoc est quasi
secundum causam materialem: obiectum enim est quasi materia actus.
Unde est minima inter alias. Alia ex parte rationis volendi, sive ex
parte finis, ut cum aliquis propter hoc vult aliquid propter quod
Deus: et haec conformitas est secundum causam finalem. Forma vero
superveniens actui est modus quem consequitur ex habitu eliciente. Et
sic voluntas nostra dicitur conformis esse divinae, quando aliquis vult
aliquid ex caritate sicut Deus; et hoc est quasi secundum causam
formalem.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntas Dei plenarie nobis nota esse
non potest: unde nec plenarie voluntatem nostram eius voluntati
possumus conformare; sed secundum quod cognoscimus, conformare
possumus et tenemur.
Ad secundum dicendum, quod uno actu homo non committit duo peccata,
cum ipsa essentia peccati sit actus; sed tamen in uno actu possunt esse
duae peccati deformitates: et hoc quando actui alicuius peccati
specialis supervenit aliqua circumstantia, quae transfert eum in
alterius peccati deformitatem; ut cum quis aliqua rapit ut in
meretrices expendat, actus rapinae accipit deformitatem luxuriae ex
circumstantia propter quid. Quando vero aliquid ad deformitatem
pertinens invenitur in actu alicuius peccati, praeter specialem
deformitatem illius peccati, quod quidem sit omni peccato commune, per
hoc nec peccatum geminatur, neque peccati deformitas; eo quod
huiusmodi quae communiter in omnibus peccatis inveniuntur, sunt quasi
principia essentialia peccati in quantum est peccatum, et includuntur
in deformitate cuiuslibet specialis peccati, sicut principia generis in
ratione speciei; et ideo non ponunt in numerum contra specialem
deformitatem peccati: sicut hoc quod est averti a Deo, non obedire
divinae legi, et huiusmodi, inter quae computari debet defectus
conformitatis de qua loquimur. Unde non oportet quod talis defectus
peccatum geminet vel peccati deformitatem.
Ad tertium dicendum, quod quamvis faciens contrarium conformitati ex
hoc ipso peccet, tamen ex hoc quod est generale, non ponit in numerum
contra speciale.
Ad quartum dicendum, quod ille qui peccat venialiter, quamvis non
conformet actu suam voluntatem divinae, conformat tamen habitu: nec
tenetur ut semper in actum exeat, sed pro loco et tempore; tenetur
tamen ut nunquam contrarium agat. Peccans autem venialiter non agit
contra conformitatem praedictam, sed praeter eam; unde non sequitur
quod peccet mortaliter.
Ad quintum dicendum, quod non pro omni tempore quo voluntas nostra in
actum exit, obligat praeceptum de conformitate voluntatis; sed pro
illo tempore quo quis tenetur de statu suae salutis cogitare; sicut
quando tenetur confiteri, vel sacramenta accipere, vel aliquid
huiusmodi facere.
Ad sextum dicendum, quod aliquis dicitur obstinatus dupliciter. Uno
modo simpliciter; quando scilicet habet voluntatem irreversibilem,
malo adhaerentem. Et sic sunt obstinati illi qui sunt in Inferno,
non autem aliquis in hac vita existens. Illi autem qui sunt in
Inferno, adhuc tenentur ad conformitatem de qua agimus; ad quam
quamvis pervenire non possint, ipsi tamen huius impotentiae sibi causa
extiterunt: unde non conformando peccant, quamvis forte non
demerentur, eo quod non sunt viatores. Alio modo dicitur aliquis
obstinatus secundum quid, quando habet voluntatem adhaerentem malo,
non quidem omnino irreversibilem, sed per difficultatem. Per quem
modum aliqui dicuntur obstinati in hac vita. Et tales possunt
voluntatem suam conformare divinae: unde non solum peccant non
conformando, sed etiam demerentur.
Ad septimum dicendum, quod quilibet tenetur, quantum in se est, ad
caritatem habendam; et si non facit quod in se est, peccat peccato
omissionis. Non tamen oportet quod in quolibet instanti in quo non
facit, peccet, sed tunc tantum quando facere tenebatur; utpote cum ei
necessitas imminebat aliquid faciendi quod sine caritate fieri non
potest, ut sacramenta accipere.
Ad octavum dicendum, quod dupliciter ad aliquid tenemur. Uno modo
sic quod si non faciamus, poenam incurremus, quod est proprie ad
aliquid teneri; et sic, secundum communiorem opinionem, non tenemur
ad faciendum aliquid ex caritate, sed ad faciendum aliquid ex
dilectione naturali, sine qua ad minus quidquid fit, male fit. Et
dico dilectionem naturalem non solum illam quae est nobis naturaliter
indita, et est omnibus communis, ut quod omnes beatitudinem appetunt;
sed illam ad quam aliquis per principia naturalia pervenire potest,
quae invenitur in bonis ex genere, et in virtutibus politicis. Alio
modo dicimur ad aliquid teneri, quia sine hoc non possumus finem
beatitudinis consequi; et sic tenemur ut aliquid ex caritate faciamus,
sine qua nihil potest esse aeternae vitae meritorium. Et sic patet
quomodo modus caritatis aliquo modo cadit sub praecepto, et aliquo modo
non.
Ad nonum dicendum, quod homo conformatur Deo, cum sit ad imaginem et
similitudinem Dei factus. Quamvis autem propter hoc quod a Deo in
infinitum distat, non possit esse ipsius ad Deum proportio, secundum
quod proportio proprie in quantitatibus invenitur, comprehendens duarum
quantitatum ad invicem comparatarum certam mensuram; secundum tamen
quod nomen proportionis translatum est ad quamlibet habitudinem
significandam unius rei ad rem aliam, utpote cum dicimus hic esse
proportionum similitudinem, sicut se habet princeps ad civitatem ita
gubernator ad navim, nihil prohibet dicere aliquam proportionem hominis
ad Deum, cum in aliqua habitudine ipsum ad se habeat, utpote ab eo
effectus, et ei subiectus. Vel potest dici, quod finiti ad infinitum
quamvis non possit esse proportio proprie accepta, tamen potest esse
proportionalitas, quae est duarum proportionum similitudo: dicimus
enim quatuor esse proportionata duobus, quia sunt eorum dupla; sex
vero esse quatuor proportionabilia, quia sicut se habeat sex ad tria,
ita quatuor ad duo. Similiter finitum et infinitum, quamvis non
possint esse proportionata, possunt tamen esse proportionabilia; quia
sicut infinitum est aequale infinito, ita finitum finito. Et per hunc
modum est similitudo inter creaturam et Deum, quia sicut se habet ad
ea quae ei competunt, ita creatura ad sua propria.
Ad decimum dicendum, quod creatura non dicitur conformari Deo quasi
participanti eamdem formam quam ipsa participat, sed quia Deus est
substantialiter ipsa forma, cuius creatura per quamdam imitationem est
participativa; sicut si ignis similaretur calori per se separato
existenti.
Ad undecimum dicendum, quod similitudo et conformitas, quamvis sint
relationes aequiparantiae, non tamen semper utrumque extremorum
denominatur in respectu ad alterum; sed tunc tantum quando forma
secundum quam attenditur similitudo vel conformitas, eadem ratione in
utroque extremorum existit, sicut albedo in duobus hominibus, eo quod
uterque convenienter potest dici alterius formam habere; quod
significatur cum aliquid simile alteri dicitur. Sed quando forma est
in uno principaliter, in altero vero quasi secundario, non recipitur
similitudinis reciprocatio; sicut dicimus statuam Herculis similem
Herculi, sed non e converso; non enim potest dici quod Hercules
habeat formam statuae, sed solum quod statua habeat Herculis formam.
Et per hunc modum creaturae dicuntur esse Deo similes et conformes,
non tamen e contra. Sed conformatio, cum sit motus ad conformitatem,
non importat aequiparantiae relationem, sed praesupponit aliquid ad
cuius conformitatem alterum moveatur; unde posteriora prioribus
conformantur, sed non e converso.
Ad duodecimum dicendum, quod verbum Anselmi est intelligendum non pro
tanto quod homo semper faciat divinam voluntatem quantum in ipso est;
sed quia divina voluntas semper de eo impletur, vel eo volente, vel eo
nolente.
|
|