|
Et videtur quod non.
1. Paulus enim cupiebat dissolvi, et esse cum Christo, ut dicitur
Philipp. I, 23. Hoc autem Deus non volebat; unde ibidem
subditur: scio quod manebo propter vos. Si ergo tenemur hoc velle
quod Deus vult, Paulus cupiens dissolvi et esse cum Christo,
peccabat; quod est absurdum.
2. Praeterea, quod Deus scit, potest alteri revelare. Scit autem
Deus aliquem esse reprobatum. Potest ergo alicui suam reprobationem
revelare. Si ergo ponatur alicui revelare, sequitur quod iste
teneatur velle suam damnationem, si tenemur velle hoc quod scimus Deum
velle. Velle autem suam damnationem est contrarium caritati, per quam
quilibet se diligit ad vitam aeternam. Ergo teneretur aliquis velle
contra caritatem; quod est inconveniens.
3. Praeterea, praelato tenemur sicut Deo obedire, cum ei vice Dei
obediamus. Sed non tenetur subditus facere aut velle quidquid scit
praelatum velle, si sciat praelatum velle quod ipse faciat, nisi hoc
expresse ei praecipiat. Ergo non tenemur velle quidquid Deus scit,
vel quidquid Deus vult nos velle.
4. Praeterea, quidquid est laudabile et honestum, in Christo
perfectissime ac sine omni contraria permixtione invenitur. Sed
Christus aliqua voluntate voluit contrarium eius quod scivit Deum
velle; voluit enim aliqua voluntate non pati, ut ostendit oratio qua
oravit, Matth. XXVI, 39: pater, si fieri potest, transeat a
me calix iste; cum tamen Deus vellet eum pati. Ergo velle quidquid
Deus vult, non est laudabile; nec ad hoc tenemur.
5. Praeterea, Augustinus, in libro de civitate Dei, dicit:
tristitia est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed beata virgo
dolorem sensit de filii morte; quem significant verba Simeonis
dicentis, Luc. II, 35: tuam ipsius animam pertransibit
gladius. Ergo beata virgo nolebat Christum pati; Deus autem hoc
volebat. Si ergo tenemur velle id quod Deus vult, beata virgo in hoc
peccavit, quod est inconveniens. Et ita videtur quod non teneamur
conformare voluntatem nostram divinae in volito.
1. Sed contra. Super illud Psalm. c, 3-4: non adhaesit mihi
cor pravum, dicit Glossa: cor tortum habet qui non vult quaecumque
Deus vult. Sed quilibet tenetur cordis tortitudinem vitare. Ergo
quilibet tenetur velle quod Deus vult.
2. Praeterea, secundum Tullium, amicorum est idem velle et idem
nolle. Sed quilibet tenetur habere amicitiam ad Deum. Ergo quilibet
tenetur velle hoc quod Deus vult, et non velle quod non vult.
3. Praeterea, propter hoc debemus voluntatem nostram divinae
conformare, quia voluntas Dei regula est nostrae voluntatis, ut dicit
Glossa, super illud Psalm. XXXII, 1: rectos decet
collaudatio. Sed volitum divinum est regula omnis alterius voliti,
cum sit primum volitum, et primum in quolibet genere sit mensura eorum
quae sunt post, ut dicitur in X Metaph. Ergo tenemur volita nostra
conformare divino volito.
4. Praeterea, peccatum praecipue in perversitate electionis
consistit. Sed perversitas electionis est quando minus bonum magis
bono praefertur. Hoc autem facit quicumque non vult quod Deus vult;
cum constet, id quod Deus vult, optimum esse. Ergo quicumque non
vult id quod Deus vult, peccat.
5. Praeterea, secundum philosophum, virtuosus est regula et mensura
in omnibus humanis actibus. Sed Christus est maxime virtuosus. Ergo
Christo maxime nos debemus conformare tamquam regulae et mensurae.
Sed Christus voluntatem suam conformabat divinae quantum ad volita,
quod omnes beati faciunt. Ergo et nos tenemur voluntatem nostram
conformare divinae quantum ad volita.
Respondeo. Dicendum, quod in volito quodammodo tenemur nostram
voluntatem conformare divinae, quodammodo vero non. Secundum hoc
enim, ut dictum est, art. praeced., voluntatem nostram divinae
conformare tenemur quod bonitas divinae voluntatis regula est et mensura
omnis bonae voluntatis. Cum autem bonum ex fine dependeat, voluntas
bona dicitur secundum ordinem ad rationem volendi, quae est finis.
Comparatio vero voluntatis ad volitum absolute non facit actum
voluntatis esse bonum, cum ipsum volitum se habeat quasi materialiter
ad rationem volendi, quae est finis rectus: potest enim unum et idem
volitum bene vel male appeti, secundum quod in diversos fines
ordinatur; et e contrario diversa et contraria volita potest quis bene
velle, in finem rectum referendo utrumque. Quamvis ergo voluntas Dei
non possit esse nisi bona, et omne quodcumque vult, bene velit; tamen
bonitas in ipso actu voluntatis divinae consideratur ex ratione
volendi, id est ex fine ad quem ordinat quidquid vult, qui est bonitas
sua. Et ideo divinae voluntati simpliciter in fine conformari
tenemur; in volito autem nonnisi secundum quod illud volitum
consideratur sub ordine ad finem. Qui quidem ordo semper nobis debet
placere, quamvis hoc idem volitum possit nobis merito displicere
secundum aliquam aliam considerationem, utpote secundum quod in
contrarium finem est ordinabile. Et inde est quod voluntas humana
secundum hoc invenitur conformari divinae voluntati in volito, quod se
habet ad finem divinae voluntatis. Voluntas enim beatorum, qui sunt
in continua contemplatione divinae bonitatis et ex ea regulant omnes
suas affectiones, utpote plene cognoscentes uniuscuiusque
desiderandorum ordinem ad ipsam, conformatur divinae voluntati in
quolibet suo volito: omne enim quod sciunt Deum velle, volunt
absolute, et sine aliquo motu in contrarium. Peccatores vero, qui
sunt aversi a voluntate divinae bonitatis, discordant in pluribus ab
his quae Deus vult, ea improbantes, et nulla ratione assentientes.
Iusti vero viatores quorum voluntas adhaeret divinae bonitati, et
tamen eam non ita perfecte contemplantur, ut omnem ordinem volendorum
ad ipsam manifeste percipiant, conformantur quidem divinae voluntati
quantum ad illa volita quorum rationem percipiunt, quamvis in eis sit
aliqua affectio ad contrarium, laudabilis tamen propter alium ordinem
in eis consideratum. Quam tamen affectionem non obstinate sequuntur,
sed divinae voluntati supponunt, dum eis placet quod ordo divinae
voluntatis in omnibus impleatur; sicut ille qui vult patrem suum vivere
propter affectum pietatis, quem Deus vult mori; si iustus sit, hanc
suam propriam voluntatem divinae supponit, ut non impatienter ferat,
si Dei voluntas in contrarium propriae voluntatis impleatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Paulus cupiebat dissolvi et esse cum
Christo, tamquam per se bonum: nihilominus tamen placebat ei
contrarium in ordine ad fructum quem Deus ex eius vita fieri volebat;
unde dicebat: permanere autem in carne necessarium propter vos.
Ad secundum dicendum, quod quamvis de potentia absoluta Deus possit
revelare suam damnationem alicui, non tamen hoc potest fieri de
potentia ordinaria, quia talis revelatio cogeret eum desperare. Et si
alicui talis revelatio fieret, deberet intelligi non secundum modum
prophetiae praedestinationis vel praescientiae, sed per modum
prophetiae comminationis, quae intelligitur supposita conditione
meritorum. Sed dato quod esset intelligenda secundum praescientiae
prophetiam, adhuc non teneretur ille cui talis revelatio fieret, velle
suam damnationem absolute, sed secundum ordinem iustitiae, quo Deus
vult persistentes in peccato damnare. Non enim vult Deus ex parte sua
aliquem damnare, sed secundum id quod ex nobis est, ut ex supradictis
patet. Unde velle suam damnationem absolute, non esset conformare
voluntatem suam divinae, sed voluntati peccati.
Ad tertium dicendum, quod voluntas praelati non est regula nostrae
voluntatis sicut divina voluntas, sed praeceptum eius; et ideo non est
simile.
Ad quartum dicendum, quod passio Christi dupliciter considerari
poterat: uno modo per se, in quantum scilicet erat quaedam afflictio
innocentis; alio modo secundum ordinem ad fructum ad quem Deus eam
ordinabat: et sic erat a Deo volita, non autem primo modo. Voluntas
ergo Christi, quae poterat istum ordinem considerare, scilicet
voluntas rationis, hanc passionem volebat, sicut et Deus; sed
voluntas sensualitatis, cuius est non conferre, sed in aliquid
absolute ferri, non volebat hanc passionem. Et in hoc divinae
voluntati quodammodo in volito conformabatur, quando nec ipse Deus
passionem Christi vellet secundum se solum consideratam.
Ad quintum dicendum, quod voluntas b. virginis dissentiebat a
passione Christi in se considerata: volebat tamen fructum salutis qui
ex passione Christi consequebatur: et ita divinae voluntati
conformabatur quantum ad hoc quod volebat.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod verba Glossae
sunt intelligenda de volitis divinae voluntatis secundum quod stant sub
ordine ad finem, et non absolute.
Ad secundum dicendum, quod amicitia consistit in concordia voluntatum
magis quoad finem quam quoad ipsa volita. Plus enim esset amicus
febricitanti medicus qui ei vinum negaret propter desiderium sanitatis,
quam si vellet eius desiderio satisfacere de vini potatione in periculum
sanitatis.
Ad tertium dicendum, quod, sicut supra, art. 4 huius quaest.,
dictum est, primum volitum a Deo, quod est mensura et regula omnium
aliorum volitorum, est finis voluntatis eius, scilicet sua bonitas;
omnia vero alia non vult nisi propter hunc finem: et ideo, dum
voluntas nostra divinae voluntati conformatur in fine, ad primum
volitum omnia nostra volita regulantur.
Ad quartum dicendum, quod electio habet in se et rationis iudicium,
et appetitum. Si ergo aliquis iudicio praeferat id quod est minus
bonum magis bono, erit perversitas electionis; non autem si praeferat
in appetendo: non enim homo tenetur prosequi meliora semper in
operando, nisi sint talia ad quae ex praecepto obligetur: aliter enim
quilibet teneretur sequi perfectionis consilia, quae constat esse
meliora.
Ad quintum dicendum, quod quaedam sunt in quibus Christum admirari
possumus, non imitari; sicut ea quae pertinent ad divinitatem eius,
et ad beatitudinem quam habuit adhuc viator existens; ad quod
pertinebat quod Christus quantum ad volita rationis, voluntatem
divinae voluntati conformabat.
|
|