|
Et videtur quod non.
1. Principium enim in appetibilibus est finis, ut philosophus dicit
in VII Ethic., sicut principium in speculativis sunt dignitates.
Sed in speculativis intellectus non confirmatur in veritate,
certitudinem scientiae accipiens, nisi facta resolutione ad primas
dignitates. Ergo nec liberum arbitrium potest confirmari in bono,
nisi postquam pervenerit ad ultimum finem. Sed hoc non est in statu
viae. Ergo liberum arbitrium in statu viae non potest confirmari in
bono.
2. Praeterea, natura humana non est potior quam angelica. Sed
Angelis non est collata confirmatio liberi arbitrii ante statum
gloriae. Ergo nec hominibus conferri debet.
3. Praeterea, motus non quietatur nisi in fine. Sed liberum
arbitrium non pervenit ad finem suum, quamdiu est in statu viae. Ergo
nec eius mutabilitas quietatur, quin possit in bonum et malum ferri.
4. Praeterea, quamdiu aliquid est imperfectum, potest deficere.
Sed imperfectio ab hominibus non tollitur quamdiu sunt in statu viae:
videmus enim nunc per speculum in aenigmate, ut dicitur I Corinth.
XIII, 12. Ergo quamdiu homo est in statu viae, potest deficere
per peccatum.
5. Praeterea, quamdiu aliquis est in statu merendi, non debet sibi
subtrahi quod meritum auget. Sed posse peccare ad meritum proficit;
unde in laudem iusti viri dicitur Eccli. XXXI, 10: qui potuit
transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit.
Ergo quamdiu homo est in statu viae, in qua potest mereri, non debet
liberum arbitrium eius confirmari in bono.
6. Praeterea, sicut defectus liberi arbitrii est peccatum, ita
defectus corporis est corruptio. Sed corpus hominis non fit
incorruptibile in statu viae. Ergo nec in statu viae liberum arbitrium
hominis potest confirmari in bono.
1. Sed contra. Est quod beata virgo in statu viae confirmata fuit
in bono; nam de ea, ut dicit Augustinus, cum de peccatis agitur,
mentio fieri non debet.
2. Praeterea, apostoli per adventum spiritus sancti confirmati
fuerunt in bono, ut videtur per hoc quod dicitur in Psalm.
LXXIV, vers. 4: ego confirmavi columnas eius; quod Glossa de
apostolis exponit.
Respondeo. Dicendum, quod aliquis potest confirmari in bono
dupliciter. Uno modo simpliciter; ita scilicet, quod habeat in se
sufficiens suae firmitatis principium, quod omnino peccare non possit.
Et sic beati sunt confirmati in bono ratione prius dicta, in art.
praeced. Alio modo dicuntur aliqui confirmati in bono per hoc quod eis
datur aliquod munus gratiae, quo ita inclinantur in bonum quod non de
facili possunt a bono deflecti; non tamen per hoc ita retrahuntur a
malo, quin omnino peccare non possint, nisi divina providentia
custodiente. Sicut dicitur de immortalitate Adae, qui ponitur
immortalis, non quod omnino aliquo sibi intrinseco protegi posset ab
omni exteriori mortifero, utpote ab incisione gladii et aliis
huiusmodi; a quibus tamen divina providentia conservabatur. Et hoc
modo aliqui in statu viae possunt confirmari in bono, et non primo:
quod sic patet. Non enim potest aliquis omnino impeccabilis reddi,
nisi omnis origo peccati auferatur. Origo autem peccati est vel ex
rationis errore, quae in particulari decipitur circa finem boni, et
circa utilia, quae in universali naturaliter appetit; vel ex hoc quod
iudicium rationis intercipitur propter aliquam passionem inferiorum
virium. Quamvis autem alicui viatori concedi possit ut ratio
nullatenus erret circa finem boni, et circa utilia in particulari, per
dona sapientiae et consilii, tamen non posse intercipi iudicium
rationis, excedit statum viae, propter duo. Primo et principaliter,
quia rationem esse semper in actu rectae contemplationis in statu viae,
ita quod omnium operum ratio sit Deus, est impossibile. Secundo,
quia in statu viae non contingit inferiores vires ita rationi esse
subditas, ut actus rationis nullatenus propter eas impediatur, nisi in
domino Iesu Christo, qui simul viator et comprehensor fuit. Sed
tamen per gratiam viae ita potest homo bono astringi, quod non nisi
valde de difficili peccare possit, per hoc quod ex virtutibus infusis
inferiores vires refrenantur, et voluntas in Deum fortius inclinatur,
et ratio perficitur in contemplatione veritatis divinae, cuius
continuatio ex fervore amoris proveniens hominem retrahit a peccato.
Sed totum quod deficit ad confirmationem, completur per custodiam
divinae providentiae in illis qui confirmati dicuntur; ut scilicet
quandocumque occasio peccati se ingerit, eorum mens divinitus excitetur
ad resistendum.
Ad primum ergo dicendum, quod affectus pervenit ad finem, non solum
quando finem perfecte possidet, sed etiam quodammodo quando ipsum
intense desiderat; et per hunc modum aliquo modo in statu viae aliquis
potest confirmari in bono.
Ad secundum dicendum, quod dona gratiae non sequuntur ordinem naturae
de necessitate; et ideo, quamvis humana natura non sit angelica
dignior, tamen alicui homini collata est maior gratia quam alicui
Angelo, sicut beatae virgini, et homini Christo. Confirmatio autem
in bono beatae virgini competebat, quia mater erat divinae sapientiae,
in quam nihil inquinatum incurrit, ut dicitur Sap. VII, 25.
Similiter apostolos decuit, quia erant quasi fundamentum et basis
totius ecclesiastici aedificii; unde eos firmos esse oportuit.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Ad quartum dicendum, quod ratione illa potest haberi, quod non est
aliquis in statu viae omnino confirmatus, sicut nec omnino perfectus;
sed aliquo modo potest dici confirmatus, sicut et perfectus.
Ad quintum dicendum, quod posse peccare non facit ad meritum, sed ad
meriti manifestationem, in quantum ostendit opus bonum esse
voluntarium; et ideo inter laudes viri iusti ponitur, quia laus est
virtutis manifestatio.
Ad sextum dicendum, quod corruptio corporis materialiter facit ad
meritum, in quantum ea aliquis patienter utitur; et ideo homini in
statu merendi existenti per gratiam non aufertur.
Ad alia quae sunt in oppositum, patet solutio ex dictis.
|
|