|
Et videtur quod sic.
1. Illud enim quod infligitur ex merito naturae lapsae, inest
omnibus ante naturae lapsae reparationem. Sed meritum obstinationis
est peccatum naturae lapsae, ut dicit Glossa, Rom. IX, 18.
Ergo quilibet homo ante reparationem in statu viae est obstinatus.
2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum, quantum ad omnes suas
species, potest in viatore inveniri. Obstinatio vero est species
peccati in spiritum sanctum, ut habetur in II Sentent. Ergo
aliquis in statu viae potest esse obstinatus.
3. Praeterea, nullus in peccato existens potest redire ad bonum,
nisi in eo aliqua inclinatio ad bonum maneat. Sed quicumque cadit in
peccatum mortale, caret omni inclinatione ad bonum. Peccat enim
aliquis mortaliter per amorem inordinatum. Amor autem, secundum
Augustinum, in spiritibus, est sicut pondus in corporibus; corpus
autem ponderosum ita inclinatur in unam partem, ut lapis deorsum, quod
nulla remanet ei inclinatio sursum. Et sic nec peccatori, ut
videtur, remanet inclinatio ad bonum. Ergo quicumque peccat
mortaliter, est obstinatus in malo.
4. Praeterea, nullus a malo culpae recedit nisi per poenitentiam.
Sed ille qui peccat ex malitia, est impoenitibilis, secundum
philosophum in VII Ethicorum, quia est corruptus circa principium
eligibilium, scilicet circa finem. Cum ergo contingat aliquem in
statu viae ex malitia peccare, videtur quod sit possibile aliquem in
statu viae obstinatum esse in malo.
5. Sed dicendum, quod quamvis talis sit impoenitibilis ex viribus
propriis, potest tamen reduci ad poenitentiam ex munere divinae
gratiae.- Sed contra: quando aliquid est impossibile secundum causas
inferiores, licet divina operatione fieri possit, dicimus simpliciter
loquendo illud esse impossibile; sicut caecum videre, vel mortuum
resurgere. Si ergo ex viribus propriis aliquis non sit capax
poenitentiae, simpliciter debet dici quod est obstinatus in malo,
quamvis divina virtute possit reduci ad poenitentiam.
6. Praeterea, omnis morbus qui contra operatur suae curationi, est
incurabilis, secundum medicos. Sed peccatum in spiritum sanctum
contra operatur suae curationi, idest divinae gratiae, per quam
aliquis a peccato liberatur. Ergo aliquis in statu viae potest habere
morbum incurabilem spiritualem, et ita potest esse obstinatus in malo.
7. Praeterea, ad hoc videtur esse quod peccatum in spiritum sanctum
dicitur esse irremissibile, Matth. XII, quod tamen peccatum
aliqui viatores committunt.
8. Praeterea, Augustinus, XXI de Civ. Dei, et Gregorius in
moralibus, assignant istam causam quare sancti non orabunt pro damnatis
in die iudicii, quia videlicet redire non possunt ad statum iustitiae.
Sed aliqui sunt in statu viae pro quibus non est orandum; I Ioann.
V, 16: est peccatum ad mortem: non pro eo dico ut quis oret; et
Hierem. VII, 16: tu ergo noli orare pro populo isto, nec
assumas pro eis laudem et orationem; et non obsistas mihi, quia non
exaudiam te. Ergo aliqui sunt in statu viae ita obstinati, quod ad
statum iustitiae redire non possunt.
9. Praeterea, sicut esse confirmatum in bono pertinet ad gloriam
sanctorum, ita esse confirmatum in malo pertinet ad miseriam
damnatorum. Sed aliquis in statu viae potest esse confirmatus in
bono, ut supra, art. IX huius quaest., dictum est. Ergo pari
ratione videtur quod aliquis viator possit esse obstinatus in malo.
10. Praeterea, Augustinus sic dicit in libro de fide ad Petrum:
maiori facultate praeditus est Angelus quam homo. Sed Angelus post
peccatum redire ad iustitiam non potuit. Ergo nec homo potest. Et
sic aliquis in statu viae est obstinatus.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de verbis
domini, et habetur in Glossa Rom. II, 5: ista impoenitentia,
vel cor impoenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest
iudicari; de nullo enim desperandum est quamdiu patientia Dei ad
poenitentiam deducit. Et ita videtur quod nullus in statu viae sit
obstinatus in malo.
2. Praeterea, in Psal. LXVII, 23, dicitur: convertar in
profundum maris id est ad eos qui erant desperatissimi; et ita illi qui
videntur esse desperatissimi in hac vita, quandoque convertuntur ad
Deum, et Deus ad eos.
3. Praeterea, in Psalm. CXLVII, 6, super illud: mittit
crystallum suum sicut buccellas, dicit Glossa: crystallum dicit
obstinatos, de quibus et aliquos pastores, id est tales facit, ut
pascant alios verbo Dei; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, morbus aliquis potest esse incurabilis vel propter
naturam morbi, vel propter imperitiam medici, vel propter
indispositionem subiecti. Sed morbus spiritualis hominis viatoris,
scilicet peccatum, non est incurabilis ex natura morbi: non enim
pervenit ad terminum malitiae; nec iterum ex imperitia medici, quia
Deus et scit et potest curare; nec iterum ex indispositione hominis,
quia sicut per alium cecidit, ita per alium resurgere potest. Ergo
homo in statu viae nullatenus potest esse confirmatus in malo.
Respondeo. Dicendum quod obstinatio importat quamdam firmitatem in
peccato, per quam aliquis a peccato reverti non possit. Quod autem
aliquis non possit a peccato reverti, potest intelligi dupliciter.
Uno modo ita quod vires suae non sufficiant ad hoc quod a peccato
totaliter liberetur; et sic quilibet in peccato mortali cadens,
dicitur non posse ad iustitiam redire. Sed ex ista firmitate in
peccato non dicitur aliquis proprie obstinatus. Alio modo habet
aliquis firmitatem in peccato, ita quod nec cooperari potest ad hoc
quod a peccato resurgat. Sed dupliciter est hoc. Uno modo ita quod
nullo modo possit cooperari; et haec est perfecta obstinatio, qua
Daemones sunt obstinati. Adeo enim eorum mens est firmata in malo,
quod omnis motus liberi arbitrii ipsorum est inordinatus, et peccatum;
et ideo nullo modo se possunt ad gratiam habendam praeparare, per quam
peccatum dimittitur. Alio modo ita quod non de facili possit cooperari
ad hoc quod exeat de peccato; et haec est obstinatio imperfecta, qua
aliquis potest esse obstinatus in statu viae, dum scilicet habet
aliquis ita firmatam voluntatem in peccato quod non surgunt motus ad
bonum nisi debiles. Quia tamen aliqui surgunt, ex eis datur via ut
praeparentur ad gratiam. Quod aliquis homo in statu viae non possit
esse ita obstinatus in malo quin ad suam liberationem cooperari possit,
ratio patet ex dictis: quia et passio solvitur et reprimitur, et
habitus non totaliter animam corrumpit, et ratio non ita pertinaciter
falso adhaeret quin per contrariam rationem possit abduci. Sed post
statum viae anima separata non intelliget accipiendo a sensibus, nec
erit in actu potentiarum appetitivarum sensibilium. Et sic anima
separata Angelo conformatur et quantum ad modum intelligendi, et
quantum ad indivisibilitatem appetitus, quae erant causa obstinationis
in Angelo peccante; unde per eamdem rationem in anima separata
obstinatio erit. In resurrectione autem corpus sequetur animae
conditionem; et ideo non redibit anima ad statum in quo modo est, in
quo a corpore necesse habet accipere, quamvis corporeis instrumentis
utatur. Et ita tunc eadem obstinationis ratio manebit.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum naturae lapsae meritum esse
dicitur obstinationis, in quantum idem peccatum est meritum perpetuae
damnationis: merito enim primi peccati tota natura humana est
damnationi subiecta, nisi aliqui exinde per gratiam redemptoris
eruerentur; non autem ita quod statim a principio nativitatis homo sit
obstinatus, sicut nec damnatus ultima damnatione.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa loquitur de imperfecta
obstinatione, per quam aliquis non est simpliciter confirmatus in
malo: haec enim est species peccati in spiritum sanctum.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus comparat amorem ponderi, quia
utrumque inclinat. Non tamen oportet quod sit similitudo quantum ad
omnia. Et ideo non sequitur quod ille qui amat aliquid, nullam habeat
ad contrarium inclinationem; nisi forte de amore perfectissimo, qualis
est amor sanctorum in patria.
Ad quartum dicendum, quod ille qui peccat ex malitia, dicitur esse
impoenitibilis, non quod nullo modo possit poenitere, sed quia non de
facili poenitere potest. Non enim perfecte poenitet per solam rationis
exhortationem, quia exhortatio procedit ex aliquo principio, scilicet
fine, circa quod malus est corruptus; potest tamen induci ad hoc quod
poeniteat, paulatim in contrarium assuescendo. Ad quam consuetudinem
induci potest tum propter modum aestimandi, quia rationabiliter et
quasi collative accipit: tum quia non tota vis appetitiva tendit ad
unum: per assuetudinem autem adipiscitur rectam rationem de principio,
id est, de fine appetibili. Unde philosophus dicit in VII
Ethicorum, quod neque in speculativis ratio est deductiva
principiorum, neque in operativis; sed virtus vel naturalis vel
assuefactiva, est causa eius quod est recte opinari circa principium.
Ad quintum dicendum, quod quando natura inferior potest aliquid
disponere, vel qualitercumque operari, non dicitur impossibile
simpliciter, quamvis non possit perfici nisi divina operatione; sicut
non dicimus esse impossibile simpliciter prolem in materno utero anima
rationali animari. Et similiter quamvis liberatio a peccato fiat
operatione divina, quia tamen ad hoc liberum arbitrium cooperatur, non
dicitur esse impossibile simpliciter.
Ad sextum dicendum, quod quamvis ille qui peccat in spiritum sanctum,
ex inclinatione peccati contra gratiam spiritus sancti operetur; quia
tamen per hoc peccatum totaliter non est corruptus animus, remanet
aliquis motus, licet debilis, per quem potest aliqualiter gratiae
cooperari: non enim semper actu gratiae resistit.
Ad septimum dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum non dicitur
irremissibile quin in hac vita remitti possit, sed quia non facile in
hac vita remitti potest. Cuius difficultatis ratio est, quia peccatum
praedictum contrariatur gratiae directe, per quam peccatum dimittitur.
Vel irremissibile dicitur quia non habet in se causam remissionis, cum
sit ex malitia commissum, sicut habet peccatum quod ex infirmitate vel
ignorantia committitur.
Ad octavum dicendum, quod non prohibetur aliquis pro quibuscumque
peccatoribus in hac vita orare. Sed in verbis apostoli inductis
significatur quod non ad quemcumque pertinet pro obduratis in peccato
orare, sed ad aliquem perfectum virum. Vel apostolus loquitur de
peccato ad mortem, quod scilicet usque ad mortem durat. In verbis
autem prophetae ostenditur quod populus ille iusto Dei iudicio indignus
erat quod misericordiam consequeretur, non quod essent totaliter
obstinati in malo.
Ad nonum dicendum, quod confirmatio in bono fit ex dono divino. Et
ideo nihil prohibet ex speciali privilegio gratiae aliquibus viatoribus
esse concessum, quamvis non hoc modo sint confirmati in bono, sicut et
beati in patria, ut supra, art. 9 huius quaest., dictum est. Hoc
autem de confirmatione in malum dici non potest.
Ad decimum dicendum, quod ex hoc ipso quod Angelus erat maiori
facultate praeditus, sequitur quod statim post primam electionem fuerit
in peccato obstinatus, ut ex dictis patet. Augustinus autem non
intendit probare quod homo sit in peccato obstinatus, sed quia non
sufficit ad hoc quod per seipsum a peccato resurgat.
|
|