|
Et videtur quod non.
1. Per hoc quod dicitur Roman. VII, 15: non enim quod volo
bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio; et loquitur ex
persona damnati hominis, ut ibi quaedam Glossa dicit. Ergo homo sine
gratia peccatum vitare non potest.
2. Praeterea, peccatum mortale actuale gravius est quam originale.
Sed aliquis in peccato originali, si sit adultus, non potest vitare
quin peccet mortaliter sine gratia: sic enim vitaret damnationem poenae
sensibilis, quae peccato actuali mortali debetur; et ita cum quantum
ad adultos non sit medium inter illam damnationem et gloriam vitae
aeternae, sequeretur quod possit adipisci vitam aeternam sine gratia,
quod est haeresis Pelagiana. Ergo multo minus in statu peccati
mortalis aliquis potest peccatum mortale vitare, nisi gratia accepta.
3. Praeterea, Roman. VII, 19, super illud sed quod nolo,
illud facio etc., dicit Glossa Augustini: nunc homo describitur sub
lege positus ante gratiam. Tunc enim homo peccatis vincitur, dum
viribus suis iuste vivere conatur sine adiutorio gratiae liberantis,
quae liberum arbitrium liberat, ut liberatori credat, atque ita contra
legem non peccet. Peccare autem contra legem, est peccare
mortaliter. Ergo videtur quod homo sine gratia peccatum mortale vitare
non possit.
4. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de perfectione iustitiae,
quod malitia se habet ad animam sicut curvitas ad tibiam; et quod actus
peccati claudicationi comparatur. Claudicatio autem non potest vitari
ab habente tibiam curvam, nisi prius tibia sanetur. Ergo nec peccatum
mortale potest vitari ab eo qui est in peccato, nisi prius per gratiam
a peccato liberetur.
5. Praeterea, Gregorius dicit: peccatum quod per poenitentiam non
deletur, mox suo pondere ad aliud trahit. Sed non deletur nisi per
gratiam. Ergo sine gratia homo peccator peccatum vitare non potest.
6. Praeterea, secundum Augustinum, timor et ira sunt quaedam
passiones et peccata. Sed passiones homo vitare non potest per liberum
arbitrium. Ergo nec a peccatis potest abstinere.
7. Praeterea, illud quod necessarium, vitari non potest. Sed
peccata quaedam sunt necessaria, ut patet per illud Psalm. XXIV,
17: de necessitatibus meis erue me, domine. Ergo homo per liberum
arbitrium peccatum vitare non potest.
8. Praeterea, Augustinus dicit: nonnullum peccatum est, cum caro
adversus spiritum concupiscit. Sed hoc non est in potestate liberi
arbitrii quin caro concupiscat adversus spiritum. Ergo potestas liberi
arbitrii non se extendit ad hoc quod peccatum vitetur.
9. Praeterea, potentia moriendi consequitur potentiam peccandi;
homo enim in statu innocentiae non poterat mori, nisi quia poterat
peccare. Ergo et necessitas moriendi consequitur ad necessitatem
peccandi. Sed homo in statu isto non potest vitare quin moriatur.
Ergo nec potest vitare quin peccet.
10. Praeterea, ideo, secundum Augustinum, homo poterat in statu
innocentiae stare, quia habebat sinceritatem naturae ab omni labe
peccati immunem. Sed ista sinceritas non est in homine peccatore
gratia destituto. Ergo non potest stare, sed necesse habet cadere
post peccatum.
11. Praeterea, vincenti debetur corona, ut patet Apocal.
III, 11. Sed si aliquis vitat peccatum, cum de peccato
tentatur, vincet peccatum et Diabolum: Iac. IV, 7: resistite
Diabolo, et fugiet a vobis. Si ergo potest aliquis sine gratia
peccatum vitare, poterit sine gratia coronam mereri; quod est
haereticum.
12. Praeterea, Augustinus in libro Retractationum dicit: cogenti
cupiditati voluntas resistere non potest. Sed cupiditas ad peccatum
inducit. Ergo voluntas humana sine gratia non potest peccatum vitare.
13. Praeterea, qui habet habitum, necessario secundum habitum
agit. Sed ille qui est in peccato, habet habitum peccati. Ergo
videtur quod non possit vitare quin peccet.
14. Praeterea, liberum arbitrium, secundum Augustinum, est quo
bonum eligitur gratia assistente et malum gratia desistente. Ergo
videtur quod ille qui caret gratia, per liberum arbitrium semper eligat
malum.
15. Praeterea, quicumque potest non peccare, potest vincere
mundum: nullus enim aliter vincit mundum nisi desistendo a peccato.
Sed nullus potest vincere mundum nisi per gratiam; quia, ut dicitur
I Ioann. V, 4, haec est victoria quae vincit mundum, fides
nostra. Ergo aliquis sine gratia non potest peccatum vitare.
16. Praeterea, praeceptum de diligendo Deum est affirmativum, et
ita obligat ad hoc quod observetur pro loco et tempore, et ita quod,
si non observetur, peccat homo mortaliter. Sed praeceptum caritatis
non potest aliquis sine gratia observare; quia, ut dicitur Rom. V,
5, caritas diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis. Ergo sine gratia homo non potest facere quin peccet
mortaliter.
17. Praeterea, secundum Augustinum, Enchir., cap.
LXXVIII, in praecepto de misericordia proximi includitur
praeceptum de misericordia sui. Sed aliquis peccaret mortaliter, nisi
misereretur proximo in necessitate corporalis mortis existenti. Ergo
multo fortius peccat mortaliter, nisi misereatur sui in peccato
existentis, de peccato poenitendo; et sic, nisi peccatum per
poenitentiam deleatur, non potest homo vitare quin peccet.
18. Praeterea, sicut se habet dilectio Dei ad virtutem, ita
contemptus Dei ad peccatum. Sed necesse est omnem virtuosum diligere
Deum. Ergo necesse est omnem peccatorem contemnere Deum, et ita
peccare; et sic idem quod prius.
19. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., ex similibus
habitibus similes actus procedunt. Si quis ergo est in peccato,
necesse est, ut videtur, quod habeat similes actus producere,
scilicet actus peccati.
20. Praeterea, cum forma sit principium operationis, qui caret
forma, caret operatione propria illius formae. Sed declinare a malo
est operatio iustitiae. Cum igitur ille qui est in peccato, careat
iustitia, videtur quod non possit declinare a malo.
21. Praeterea, Magister dicit in II sententiarum, 25 dist.,
quod post peccatum ante reparationem gratiae premitur liberum arbitrium
a concupiscentia et vincitur, et habet infirmitatem in malo, si non
habet gratiam in bono; et ideo potest peccare damnabiliter; et ita
sine gratia aliquis non potest peccatum mortale vitare.
22. Sed si dicatur, quod non potest non peccare, id est non habere
peccatum, potest tamen non peccare, id est non uti peccato; contra
est quod hoc Pelagiani concedebant, et tamen eorum opinionem quantum
ad hoc Augustinus reprehendit in Lib. de gratia et libero arbitrio,
sic dicens: dicunt enim Pelagiani, gratiam Dei, quae data est per
fidem Iesu Christi, quae nec lex neque natura est, ad hoc tantum
valere ut peccata dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia
superentur. Sed si hoc verum esset, utique in oratione dominica cum
dixissemus, dimitte debita nostra, non adderemus, et ne nos inferas
in tentationem. Illud enim dicimus, ut peccata dimittantur; hoc
autem, ut caveantur, sive vincantur; quod a patre qui est in caelis,
nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus
efficere. Ergo videtur quod responsio illa nulla sit.
23. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de natura et gratia:
praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis; qua desertus utique
fit caecus; et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur,
vexatusque non surgat. Ergo et peccator destitutus gratia necesse
habet peccare.
1. Sed contra. Est quod Hieronymus dicit ad Damasum Papam: nos
dicimus, homines semper peccare et non peccare posse, ut semper nos
liberi confiteamur esse arbitrii. Ergo dicere, quod homo in statu
peccati non possit vitare peccatum, est negare arbitrii libertatem;
quod est haereticum.
2. Praeterea, si aliquis defectus sit in agente aliquo, in cuius
potestate sit vel uti illo vel non uti, non necesse habet in sua
actione deficere; sicut si tibia curva posset non uti, ambulando, sua
curvitate, posset non claudicare. Sed liberum arbitrium subiectum
peccato, peccato uti potest et non uti, eo quod uti peccato est actus
liberi arbitrii quod habet dominium sui actus. Ergo, quantumcumque
sit in peccato, potest non peccare.
3. Praeterea, in Psalm. CXVIII, 95, dicitur: me
expectaverunt peccatores, ut perderent me; Glossa, meum consensum.
Ergo aliquis non deducitur ad peccandum nisi consentiendo. Sed
consensus est in potestate liberi arbitrii. Ergo aliquis potest per
liberum arbitrium non peccare.
4. Praeterea, Daemon, quia non potest non peccare, dicitur
irremediabiliter peccasse. Sed homo non irremediabiliter peccavit, ut
communiter dicitur. Ergo potest non peccare.
5. Praeterea, de uno extremo non transitur in alterum nisi per
medium. Sed homo ante peccatum habet potentiam non peccandi. Ergo
non immediate post peccatum ducitur ad aliud extremum, ut scilicet non
possit non peccare.
6. Praeterea, liberum arbitrium peccatoris peccare potest. Sed non
potest nisi eligendo; cum eligere sit actus liberi arbitrii: sicut nec
visus aliquid operatur nisi videndo. Sed electio, cum sit desiderium
praeconsiliati, secundum philosophum in III Ethicorum, sequitur
consilium, quod non est nisi eorum quae sunt in nobis, ut dicitur
ibidem. Ergo peccatum vitare, vel facere, est in potestate hominis
in peccato existentis.
7. Praeterea, secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare
non potest, quia iam hoc esset necessarium. Si ergo aliquis in
peccato existens peccatum vitare non posset, peccatum committendo non
peccat; quod est absurdum.
8. Praeterea, liberum arbitrium est aequaliter a coactione liberum
ante peccatum, et post. Sed necessitas peccandi ad coactionem
pertinere videtur; eo quod, etiam si nolimus, illa necessitas nobis
inest. Ergo homo post peccatum non habet necessitatem peccandi.
9. Praeterea, omnis necessitas, vel est coactionis, vel naturalis
inclinationis. Sed necessitas peccandi non est naturalis
inclinationis, quia sic natura mala esset, quia in malum inclinaret.
Ergo, si peccatori inesset necessitas ad peccandum, cogeretur
peccare.
10. Praeterea, quod est necessarium, non est voluntarium. Si
ergo necessarium sit peccare eum qui est in peccato, peccatum non est
voluntarium; quod est falsum.
11. Praeterea, si peccator necesse habet peccare, haec necessitas
ei non competit nisi ratione peccati. Potest autem de peccato exire:
alias peccatoribus non praeciperetur, Isai. LII, 11:
recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Ergo potest peccator
non peccare.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem contrariae haereses
insurrexerunt. Quidam enim, aestimantes naturam mentis humanae ad
modum corporalium naturarum, opinati sunt, omne illud in quod videbant
mentis humanae inclinationem esse, hominem ex necessitate operari; et
ex hoc in contrarios errores inciderunt. Habet enim humana mens duas
contrarias inclinationes. Unam quidem in bonum, ex instinctu
rationis; quam considerans Iovinianus, dixit hominem non posse
peccare. Alia inclinatio inest humanae menti ex inferioribus viribus;
et praecipue secundum quod sunt ex originali peccato corruptae: qua
scilicet inclinatur mens ad ea eligenda quae sunt secundum carnalem
sensum delectabilia. Et hanc inclinationem considerantes, Manichaei
dixerunt quod homo necessario peccat, nec aliquo modo peccatum vitare
potest. Et sic utrique, licet viis contrariis, in idem inconveniens
inciderunt, ut liberum arbitrium denegarent; non enim homo erit liberi
arbitrii si vel ad bonum vel ad malum necessitate impellitur. Quod
esse inconveniens; et experimento et philosophorum doctrinis et divinis
auctoritatibus probatur, ut aliquatenus ex supradictis patet. Unde e
contrario surrexit Pelagius, qui volens liberum arbitrium defendere,
gratiae Dei adversatus est, dicens, absque Dei gratia hominem
peccatum evitare. Qui quidem error manifestissime doctrinae
evangelicae contradicit: unde est per Ecclesiam condemnatus. Fides
autem Catholica media via incedit; ita libertatem arbitrii salvans,
quod necessitatem gratiae non excludit. Ad cuius evidentiam sciendum
est, quod, cum liberum arbitrium sit quaedam potentia constituta infra
rationem, et supra motivam exequentem, dupliciter aliquid extra
potestatem liberi arbitrii invenitur. Uno modo ex hoc quod excedit
efficaciam motivae exequentis, quae ad imperium liberi arbitrii
operatur; sicut volare non subest libero arbitrio hominis, quia
excedit vim potentiae motivae in homine. Alio modo aliquid est extra
potestatem liberi arbitrii, quia ad ipsum rationis actus non se
extendit. Cum enim actus liberi arbitrii sit electio, quae
consilium, id est deliberationem rationis, sequitur, ad illud se
liberum arbitrium extendere non potest quod deliberationem rationis
subterfugit, sicut sunt ea quae impraemeditate occurrunt. Primo
igitur modo peccati vitatio vel peccatum potestatem liberi arbitrii non
excedit: quia quamvis expletio peccati per actum exteriorem executione
virtutis motivae peragatur, tamen peccatum in ipsa voluntate perficitur
ante operis executionem per solum consensum. Unde propter defectum
virtutis motivae non impeditur liberum arbitrium a peccato vel eius
vitatione; quamvis interdum impediatur ab executione, sicut cum quis
vult occidere vel fornicari vel furari, nec tamen potest. Sed secundo
modo peccatum vel eius vitatio potest excedere liberi arbitrii
potestatem, eo scilicet quod aliquod peccatum subito et quasi repente
occurrit, et sic electionem liberi arbitrii subterfugit, quamvis
liberum arbitrium hoc possit facere vel vitare, si ad hoc suam
attentionem vel conatum dirigeret. Dupliciter autem aliquid in nobis
quasi repentine accidit. Uno modo ex impetu passionis: motus enim
irae et concupiscentiae interdum deliberationem rationis praevenit.
Qui quidem motus in illicitum tendens ex corruptione naturae, peccatum
veniale est. Et ideo post statum naturae corruptae non est in
potestate liberi arbitrii omnia huiusmodi peccata vitare, quia eius
actum effugiunt, quamvis possit impedire aliquem istorum motuum, si
contra conetur. Non est autem possibile ut homo continue contra
conetur ad huiusmodi motus vitandos, propter varias humanae mentis
occupationes et quietem necessariam. Quod quidem contingit ex hoc quod
inferiores vires non sunt totaliter rationi subiectae, sicut erant in
statu innocentiae, quando homini huiusmodi peccata omnia et singula per
liberum arbitrium vitare facillimum erat, eo quod nullus motus in
inferioribus viribus insurgere poterat nisi secundum dictamen rationis.
Ad hanc autem rectitudinem homo in praesenti per gratiam non reducitur
communiter loquendo; sed hanc rectitudinem expectamus in statu
gloriae. Et ideo in hoc statu miseriae, post reparationem gratiae,
homo non potest omnia peccata venialia vitare, cum tamen hoc in nullo
libertati arbitrii praeiudicet. Alio modo contingit aliquid in nobis
quasi repente ex inclinatione habitus: ut enim philosophus dicit in
III Ethicorum, fortioris est in repentinis timoribus impavidum et
imperturbatum esse, quam in praemanifestis. Ab habitu enim est magis
operatio, quanto minus est ex praemeditatione: praemanifesta enim, id
est praecognita, aliquis praeeliget ex ratione et cogitatione sine
habitu; sed repentina sunt secundum habitum. Nec hoc est
intelligendum quod operatio secundum habitum virtutis possit esse omnino
absque deliberatione, cum virtus sit habitus electivus; sed quia
habenti habitum iam est in eius electione finis determinatus; unde
quandocumque aliquid occurrit ut conveniens illi fini, statim
eligitur, nisi ex aliqua attentiori et maiori deliberatione
impediatur. Homo autem qui est in peccato mortali, habitualiter
peccato inhaeret. Quamvis enim non semper habeat habitum vitii, quia
ex uno actu luxuriae habitus non generatur: voluntas tamen peccantis,
derelicto incommutabili bono, bono commutabili quasi fini adhaesit, et
huiusmodi adhaesionis vis et inclinatio in ea manet quousque iterato
bono incommutabili quasi fini inhaereat. Et ideo quando homini sic
disposito occurrit aliquid faciendum quod praecedenti electioni
conveniat, repente fertur in illud per electionem, nisi multa
deliberatione seipsum cohibeat. Nec tamen per hoc quod sic repente
illud eligit, a peccato mortali excusatur, quod aliqua deliberatione
indiget: quia deliberatio illa sufficit ad peccatum mortale, qua
perpenditur id quod eligitur esse peccatum mortale et contra Deum.
Ista autem deliberatio non sufficit ad retrahendum eum qui est in
peccato mortali. Non enim retrahitur aliquis ab aliquo agendo in quod
inclinatur, nisi in quantum illud sibi proponitur ut malum. Ille
autem qui iam bonum incommutabile repudiavit pro commutabili bono, non
iam existimat ut malum, a bono incommutabili averti, in quo ratio
peccati mortalis perficitur: unde non retrahitur a peccando per hoc
ipsum quod advertit aliquid esse peccatum mortale; sed oportet ulterius
in considerando procedere quousque perveniatur ad aliquid quod non
possit non existimare malum, sicut est miseria, vel aliquid
huiusmodi. Unde antequam tanta deliberatio fiat quanta requiritur in
homine sic disposito ad vitandum peccatum mortale, praecedit consensus
in peccatum mortale. Et ideo, supposita adhaesione liberi arbitrii ad
peccatum mortale, sive ad finem indebitum, non est in potestate eius
quod vitet omnia peccata mortalia, quamvis unumquodque possit vitare,
si contra nitatur: quia etsi hoc vel illud vitaverit adhibendo tantam
deliberationem quanta requiritur, non tamen potest facere quin
aliquando ante tantam deliberationem praeveniat consensus in peccatum
mortale: cum impossibile sit hominem semper vel diu in tanta vigilantia
esse, quanta ad hoc requiritur propter multa in quibus mens hominis
occupatur. Ab hac autem dispositione non removetur nisi per gratiam,
per quam solam efficitur ut mens humana bono incommutabili per caritatem
tamquam fini adhaereat. Patet ergo ex dictis, quod nec liberum
arbitrium tollimus, cum dicimus quodlibet peccatum singulariter liberum
arbitrium posse vitare vel facere: nec iterum tollimus necessitatem
gratiae, cum dicimus, hominem non posse vitare omnia peccata
venialia, quamvis possit singula vitare, etiam habentem gratiam,
antequam gratia perficiatur in statu gloriae; et hoc propter fomitis
corruptionem. Et cum dicamus, hominem in peccato mortali existentem
gratia destitutum omnia peccata mortalia non posse vitare, nisi gratia
superveniat, quamvis singula possit vitare, et hoc propter adhaesionem
voluntatis habitualem ad finem inordinatum; quae duo, Augustinus,
comparat curvitati tibiae, ex qua sequitur necessitas claudicandi; sic
verificantur doctorum sententiae quae circa hoc variae videntur.
Quorum quidam dicunt, hominem absque habituali gratia gratum faciente
posse peccatum mortale vitare, quamvis non sine divino auxilio, quod
hominem sua providentia ad bona agenda et mala vitanda gubernat: hoc
enim verum est, cum contra peccatum conari voluerit, ex quo contingit
ut possint singula vitari. Alii vero dicunt, quod non potest homo
sine gratia diu stare quin peccet mortaliter: quod quidem verum est
quantum ad hoc quod non diu contingit hominem esse habitualiter
dispositum ad peccandum quin occurrat sibi repente aliquod operandum,
in quo ex inclinatione mali habitus labitur in consensum peccati
mortalis, cum non sit possibile hominem diu esse vigilem ad hoc quod
sufficientem sollicitudinem adhibeat ad vitandum peccatum mortale.
Quia ergo utraeque rationes verum concludunt aliquo modo, et aliquo
modo falsum, ad utrasque respondendum est.
Ad primum ergo dicendum est, quod verbum illud apostoli secundum
diversas expositiones potest intelligi et de peccato mortali, et de
malo peccati mortalis, secundum quod loquitur ex persona hominis
peccatoris; vel de malo peccati venialis quantum ad primos motus,
secundum quod loquitur in persona sua, vel aliorum iustorum. Et
utroque modo intelligendum est, quod cum voluntas naturalis sit ad
vitationem omnis mali, non potest homo peccator facere sine gratia ut
vitet omnia peccata mortalia, quamvis possit vitare singula; et sic
non potest sine gratia voluntatem naturalem implere; et similiter est
de iusto, respectu peccatorum venialium.
Ad secundum dicendum, quod non est possibile aliquem adultum esse in
solo peccato originali absque gratia: quia statim cum usum liberi
arbitrii acceperit, si se ad gratiam praeparaverit, gratiam habebit;
alias ipsa negligentia ei imputabitur ad peccatum mortale. Ratio etiam
praedicta videtur supponere inconveniens ad quod ducit. Si enim
possibile est aliquem adultum in solo peccato originali esse; si in
ipso instanti contingat eum mori, erit medius inter beatos et eos qui
poena sensibili puniuntur; ad quod inconveniens praedicta ratio ducit.
Ut tamen in hoc vis non fiat, sciendum est, quod in peccato originali
est habitualis aversio a bono incommutabili, cum habens peccatum
originale non habeat cor Deo coniunctum per caritatem; et sic quantum
ad habitualem aversionem eadem ratio est de existente in peccato
originali et mortali, licet in peccato mortali super hoc sit habitualis
conversio ad indebitum finem. Et propterea non sequitur quod si
aliquis evadat damnationem ex libero arbitrio, propter hoc ex viribus
liberi arbitrii possit gloriam acquirere: hoc enim maius est, ut patet
instantia de homine in statu innocentiae.
Ad tertium dicendum, quod homo sine gratia peccato vincitur, ut
contra legem agat; quia si hoc vel illud peccatum vitare possit in
contrarium conando, non tamen potest vitare omnia, ratione iam dicta.
Ad quartum dicendum, quod exemplum Augustini de curvitate, quantum
ad aliquid non est simile; quia scilicet non est in potestate tibiae ut
utatur curvitate vel non utatur, ideo oportet omnem motum tibiae curvae
claudicationem esse; liberum autem arbitrium potest uti vel non uti sua
curvitate: et ideo non oportet quod in quolibet actu suo peccet, sed
potest quandoque vitare peccatum. Est autem simile quantum ad hoc quod
non est possibile omnia vitare, sicut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis peccatum per poenitentiam non
deletum trahat ad aliud inclinando, tamen non est necessarium quod
liberum arbitrium semper huic inclinationi obediat; sed potest in
aliquo uno actu contra eam niti.
Ad sextum dicendum, quod timor et ira, secundum quod sunt passiones,
non sunt peccata mortalia, sed venialia: sunt enim primi motus.
Ad septimum dicendum, quod peccata dicuntur necessaria, in quantum
non possunt vitari omnia, quamvis possint vitari singula.
Ad octavum dicendum, quod cum caro concupiscit adversus spiritum, est
vitium, sed venialis peccati.
Ad nonum dicendum, quod necessitatem moriendi concomitatur necessitas
peccandi vel venialiter vel mortaliter, nisi in personis
privilegiatis, scilicet Christo et beata virgine; non autem
necessitas peccandi mortaliter, et patet in habentibus gratiam.
Ad decimum respondetur sicut ad septimum.
Ad undecimum dicendum, quod corona datur ei qui totaliter vincit
mundum et peccatum. Qui autem unum peccatum vitat, in alio
perseverans, cum sit servus, non est victor nisi secundum quid, unde
non meretur coronam.
Ad duodecimum dicendum, quod cupiditas non potest intelligi esse
cogens absolute liberum arbitrium, quia semper est liberum a
coactione; sed dicitur cogens propter vehementiam inclinationis, cui
tamen potest resisti, licet cum difficultate.
Ad decimumtertium dicendum, quod liberum arbitrium potest uti habitu
vel non uti. Unde non oportet quod semper aliquis agat secundum
habitum; sed potest aliquando contra habitum agere, licet cum
difficultate. Non tamen manente habitu potest contingere quod diu
maneat, nihil secundum habitum agens.
Ad decimumquartum dicendum, quod gratia desistente, liberum arbitrium
per se potest malum eligere; non tamen necesse est quod absque gratia
gratum faciente semper malum eligat.
Ad decimumquintum dicendum, quod non sequitur quod aliquis vitando
peccatum vincat mundum, nisi omnino sit immunis a peccato, ut dictum
est.
Ad decimumsextum dicendum, quod praeceptum dupliciter observatur.
Uno modo sic quod observatum est meritum gloriae; et sic nullus potest
sine gratia praedictum praeceptum nec alia observare. Alio modo sic
quod observatum facit vitare poenam; et sic sine gratia gratum faciente
observari potest. Primo modo observatur quando substantia actus
impletur cum modo convenienti, quem caritas ponit; et sic etiam
praeceptum praedictum de dilectione non tam est praeceptum, quam finis
praecepti et forma aliorum praeceptorum. Secundo modo observatur,
sola substantia actus adimpleta; quod contingit omnino in eo qui non
habet habitum caritatis: potest enim et iniustus iusta agere, secundum
philosophum in II Ethic.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa non est ad propositum.
Dato enim quod aliquis non miserendo sibi in hoc quod praeparet se ad
poenitentiam, novum peccatum committit, tamen potest hoc peccatum
vitare, cum possit se praeparare. Nec tamen oportet quod peccator
quandocumque sui non miseretur poenitendo, novum peccatum committat;
sed tunc solum quando ad hoc ex aliqua speciali causa tenetur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod virtuosus potest non diligere Deum
actualiter, sed contrarium agere, ut patet cum peccat.
Ad decimumnonum dicendum quod quamvis habitus semper reddant similes
actus, tamen habens habitum potest exire in actum contrarium habitui,
quia non est necesse eum semper uti habitu.
Ad vigesimum dicendum, quod carens iustitia potest facere actum
iustitiae imperfectum, qui est iusta agere: et hoc propter principia
naturalis iuris rationi indita; non autem potest facere actum iustitiae
perfectum, qui est facere iusta iuste. Et sic aliquis iniustus potest
interdum declinare a malo.
Ad vigesimumprimum dicendum, quod verbum Magistri non est
intelligendum sic quod necesse sit hominem existentem in peccato mortali
cuilibet tentationi succumbere; sed quia, nisi per gratiam a peccato
liberetur, in aliquod peccatum mortale quandoque incidet.
Ad vigesimumsecundum dicendum, quod ideo necesse habemus in oratione
dominica petere non solum ut peccata praeterita nobis dimittantur, sed
ut a futuris liberemur; quia, nisi homo per gratiam liberetur necesse
habet quandoque incidere in peccatum per modum praedictum; quamvis hoc
vel illud contra nitendo vitare possit.
Ad vigesimumtertium dicendum, quod desertus a luce gratiae necesse est
ut aliquando cadat; non tamen necesse est ut in qualibet tentatione
succumbat.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod libertati
arbitrii praeiudicaret, si peccatum vitare non posset in contrarium
conando: non autem praeiudicat libertati arbitrii, si hoc homo facere
non potest, ut sit in continua sollicitudine resistendi peccato;
homine autem circa hoc non sollicito pertrahit eum habitualis inclinatio
in id quod est habitui conveniens.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium, propter hoc quod habet
dominium sui actus, potest quandoque ad hoc curam apponere, et non uti
proprio defectu. Sed quia impossibile est eum semper curam apponere,
aliquando sequitur ut in actu deficiat.
Ad tertium dicendum, quod sine consensu liberi arbitrii peccatum non
agitur: sed consensus sequitur habitualem inclinationem, nisi multa
deliberatione praehabita, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur remediabiliter cecidisse, quia
potest auxilio gratiae remedium habere, quamvis ad hoc potestas liberi
arbitrii non sufficiat.
Ad quintum dicendum, quod non posse peccare et non posse non peccare,
sunt contraria; posse vero peccare et non peccare est medium inter ea.
Unde ratio supponit falsum.
Ad sextum dicendum, quod eligere et consiliari non est nisi eorum quae
sunt in nobis. Sed, sicut dicitur in libro III Ethicorum, ea
quae per amicos facimus, aliqualiter per nos facimus: et ideo liberum
arbitrium potest habere electionem et consilium non solum de illis ad
quae sufficit propria potestas, sed de illis ad quae indiget divino
auxilio.
Ad septimum dicendum, quod aliquis existens in peccato mortali potest
vitare omnia peccata mortalia auxilio gratiae: potest etiam ex naturali
virtute singula vitare, quamvis non omnia; et ideo non sequitur quod
peccatum committendo non peccet.
Ad octavum dicendum, quod necessitas peccandi coactionem liberi
arbitrii non ponit. Quamvis enim homo per seipsum ex illa necessitate
se non possit eximere, potest tamen resistere aliqualiter ei cuius
necessitas dicitur, in quantum potest singula vitare, licet non
omnia.
Ad nonum dicendum, quod peccatum effectum est quasi naturale
peccatori: habitus enim sicut quaedam natura operatur in habente; unde
necessitas quae ex habitu est, reducitur ad naturalem inclinationem.
Ad decimum dicendum, quod secundum Augustinum, aliquid potest esse
necessarium, et tamen voluntarium. Necessario enim voluntas miseriam
abhorret; et hoc propter naturalem inclinationem, cui assimilatur
inclinatio habitus.
Ad undecimum dicendum, quod homo existens in peccato nullo modo potest
se a peccato eximere, quod iam commisit, nisi auxilio gratiae: quia
non eximitur a peccato, quod in aversione perficitur, nisi mens eius
Deo adhaereat per caritatem, quae non ex libero arbitrio, sed in
cordibus sanctorum per spiritum sanctum diffunditur, ut dicitur
Roman. cap. V, 5.
|
|