|
Et videtur quod non.
1. Nullus enim necessario habet petere a Deo illud quod per seipsum
potest. Sed aliquis, quantumcumque habeat gratiam, necesse habet
petere a Deo ut a futuris peccatis liberetur; unde II Corinth.
XIII, 7, apostolus dicit, fidelibus et sanctis loquens: oramus
autem Deum ut nihil mali faciatis. Ergo gratiam habentes non possunt
peccatum vitare.
2. Praeterea, gratiam habentes necesse habent orationem dominicam
dicere. Sed in ea petitur ut homo absque peccato perseveret, secundum
expositionem Cypriani, ut Augustinus narrat in Lib. de
perseverantia. Ergo habens gratiam non potest per se peccatum mortale
vitare.
3. Praeterea, perseverantia donum est spiritus sancti. Dona autem
spiritus sancti habere non est in potestate gratiam habentis. Cum ergo
ad perseverantiam pertineat abstinere a peccato mortali usque ad finem
vitae, videtur quod habens gratiam non possit peccatum mortale vitare.
4. Praeterea, sicut se habet nihilum ad esse naturae, ita se habet
defectus peccati ad esse gratiae. Sed creatura quae consecuta est esse
naturae a Deo, non potest seipsam conservare in esse naturae quin in
nihilum decidat, nisi manu conditoris conservetur. Ergo aliquis qui
est consecutus gratiam non potest per seipsum facere quin in peccatum
mortale incidat.
1. Sed contra. Est quod dicitur II Corinth. cap. XII, 9:
sufficit tibi gratia mea. Non autem sufficit, si per eam peccatum
mortale vitare non possit. Ergo per gratiam homo peccatum mortale
vitare potest.
2. Praeterea, hoc videtur ex verbis Magistri in II Sent., 25
dist., ubi sic dicit: post reparationem homo ante confirmationem
premitur concupiscentia, sed non vincitur: et habet quidem
infirmitatem in malo, sed gratiam in bono: ut possit peccare propter
libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem, propter
libertatem et gratiam adiuvantem.
Respondeo. Dicendum, quod aliud est dicere, posse abstinere a
peccato, et posse perseverare usque ad finem vitae in abstinentia a
peccato. Cum enim dicitur aliquis posse abstinere a peccato, potentia
fertur super negationem tantum ut scilicet aliquis possit non peccare;
et hoc potest quilibet in gratia existens, loquendo de peccato
mortali, quia habenti gratiam non inest aliqua habitualis inclinatio in
peccatum; quin potius inest ei habitualis inclinatio ad vitandum
peccatum. Et ideo, quando occurrit ei aliquid sub ratione peccati
mortalis, ex habituali inclinatione dissentit ab illo, nisi in
contrarium nitatur, concupiscentias sequendo: quas tamen non necesse
habet sequi, etsi non possit vitare quando aliquis motus
concupiscentiae insurgit praeveniens totaliter actum liberi arbitrii.
Sic ergo, quia non potest facere quin aliquis motus concupiscentiae
totaliter actum liberi arbitrii praeveniat, non potest omnia peccata
venialia vitare. Quia vero nullus motus liberi arbitrii in eo
praecedit plenam deliberationem pertrahens ad peccatum, quasi
inclinatione habitus, ideo potest omnia peccata mortalia vitare. Sed
cum dicitur: iste potest perseverare usque ad finem vitae in
abstinentia peccati; potentia fertur ad aliquid affirmativum, ut
scilicet aliquis ponat se in tali statu quod peccatum in eo esse non
possit: aliter enim homo per actum liberi arbitrii non posset se facere
perseverare, nisi se impeccabilem faceret. Hoc autem non cadit sub
potestate liberi arbitrii, quia virtus motiva exequens ad hoc non se
extendit. Et ideo homo causa perseverantiae sibi esse non potest, sed
necesse habet perseverantiam a Deo petere.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus secundum hoc orabat ut nihil
mali facerent, in quantum ad perseverandum in abstinentia mali
sufficere non possent nisi divino auxilio assistente.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod perseverantia dupliciter dicitur.
Quandoque enim est specialis virtus; et sic est quidam habitus, cuius
actus est habere propositum firmiter operandi. Et sic perseverantiam
habet omnis habens gratiam, quamvis non sit usque in finem
perseveraturus. Alio modo accipitur perseverantia prout est
circumstantia quaedam virtutis designans permanentiam virtutis usque in
finem vitae. Et sic perseverantia non est in potestate habentis
gratiam.
Ad quartum dicendum, quod sicut cum loquimur de natura, non
excludimus ea per quae natura conservatur in esse: ita cum loquimur de
gratia, non excludimus divinam operationem conservantem gratiam in
esse; sine qua nec in esse naturae nec in esse gratiae aliquis
persistere valet.
|
|