|
Et videtur quod sic.
1. Quia praeceptum non datur de impossibili: unde Hieronymus,
dicit: maledictus qui dicit, Deum homini aliquid impossibile
praecepisse. Sed homini praecipitur ut bonum faciat. Ergo homo
potest per liberum arbitrium bonum facere.
2. Praeterea, nullus debet corripi si non faciat quod facere non
potest. Sed homo iuste corripitur si omittat facere bonum. Ergo per
liberum arbitrium homo bonum facere potest.
3. Praeterea, homo per liberum arbitrium aliquo modo peccatum vitare
potest, ad minus quantum ad unum singularem actum. Sed vitare
peccatum est aliquod bonum. Ergo homo per liberum arbitrium potest
aliquod bonum facere.
4. Praeterea, unaquaeque res magis potest in id quod est sibi
naturale, quam in id quod est sibi contra naturam. Sed liberum
arbitrium naturaliter ordinatur in bonum; peccatum autem est ei contra
naturam. Ergo magis potest in bonum quam in malum. Sed potest in
malum per seipsum. Ergo multo magis in bonum.
5. Praeterea, creatura in se creatoris similitudinem retinet ratione
vestigii, et multo magis ratione imaginis. Sed creator potest per
seipsum bonum facere. Ergo et creatura; et praecipue liberum
arbitrium, quod est ad imaginem.
6. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., per eadem
corrumpitur virtus et generatur. Sed per liberum arbitrium potest
virtus corrumpi; quia peccatum mortale, quod homo potest per liberum
arbitrium facere, virtutem corrumpit. Ergo per liberum arbitrium homo
potest in generationem boni, quod est virtus.
7. Praeterea, I Ioan. cap. V, 3, dicitur: mandata eius
gravia non sunt. Sed illud quod non est grave, potest homo ex libero
arbitrio facere. Ergo homo potest ex libero arbitrio mandata implere:
quod maxime bonum est.
8. Praeterea, liberum arbitrium, secundum Anselmum in libro de
libero arbitrio est potestas servandi rectitudinem voluntatis: quae non
servatur nisi bene faciendo. Ergo per liberum arbitrium potest aliquis
bonum facere.
9. Praeterea, gratia est fortior quam peccatum. Sed gratia non ita
ligat liberum arbitrium quin homo possit facere peccatum. Ergo nec
peccatum ita ligat liberum arbitrium quin homo existens in peccato
absque gratia possit facere bonum.
1. Sed contra. Est quod dicitur Roman. cap. VII, 18:
velle, adiacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Ergo homo
per liberum arbitrium non potest facere bonum.
2. Praeterea, homo non potest facere bonum nisi vel actu interiori
vel exteriori. Sed ad neutrum sufficit liberum arbitrium; quia, ut
dicitur Rom. IX, 16, non est volentis, scilicet velle (quod
pertinet ad interiorem actum), nec currentis, scilicet currere (quod
pertinet ad exteriorem), sed miserentis Dei. Ergo liberum arbitrium
sine gratia nullo modo potest facere bonum.
3. Praeterea, Rom. VII, 15, super illud: quod odi malum,
illud facio, dicit Glossa: naturaliter quidem homo vult bonum; sed
voluntas hoc semper caret effectu, si sine gratia Dei suum velle
addiderit. Ergo sine gratia homo non potest efficere bonum.
4. Praeterea, cogitatio boni operationem boni praecedit, ut patet
ex philosopho in II Ethicorum. Sed homo non potest cogitare bonum
per seipsum, quia dicitur II Corinth. cap. III, 5: non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Ergo non
potest homo per seipsum bonum operari.
Respondeo. Dicendum, quod nulla res agit ultra suam speciem; sed
secundum exigentiam suae speciei unaquaeque res agere potest, cum nulla
res propria actione destituatur. Est autem duplex bonum: quoddam quod
est humanae naturae proportionatum; quoddam vero quod excedit humanae
naturae facultatem. Et haec duo bona, si de actibus loquamur, non
differunt secundum substantiam actus, sed secundum modum agendi:
utpote iste actus qui est dare eleemosynam, est bonum proportionatum
viribus humanis, secundum quod ex quadam naturali dilectione vel
benignitate homo ad hoc movetur; excedit autem humanae naturae
facultatem, secundum quod ad hoc homo inducitur ex caritate, quae
mentem hominis Deo unit. Ad hoc ergo bonum quod est supra naturam
humanam, constat liberum arbitrium non posse sine gratia; quia, cum
per huiusmodi bonum homo vitam aeternam meretur, constat quod sine
gratia homo mereri non potest. Illud autem bonum quod est naturae
humanae proportionatum, potest homo per liberum arbitrium explere;
unde dicit Augustinus quod homo per liberum arbitrium potest agros
colere, domos aedificare, et alia plura bona facere sine gratia
operante. Quamvis autem huiusmodi bona homo possit facere sine gratia
gratum faciente, non tamen potest ea facere sine Deo; cum nulla res
possit in naturalem operationem exire nisi virtute divina, quia causa
secunda non agit nisi per virtutem causae primae, ut dicitur in Lib.
de causis. Et hoc verum est tam in naturalibus agentibus quam in
voluntariis. Tamen hoc alio modo habet necessitatem in utrisque.
Operationis enim naturalis Deus est causa, in quantum dat et
conservat id quod est principium naturalis operationis in re, ex quo de
necessitate determinata operatio sequitur; sicut dum conservat
gravitatem in terra, quae est principium motus deorsum. Sed voluntas
hominis non est determinata ad aliquam unam operationem, sed se habet
indifferenter ad multas; et sic quodammodo est in potentia, nisi mota
per aliquid activum: vel quod ei exterius repraesentatur, sicut est
bonum apprehensum; vel quod in ea interius operatur, sicut est ipse
Deus; ut Augustinus dicit in Lib. de gratia et libero Arbitr.,
ostendens multipliciter Deum operari in cordibus hominum. Omnes autem
exteriores motus a divina providentia moderantur, secundum quod ipse
iudicat aliquem esse excitandum ad bonum his vel illis actionibus.
Unde, si gratiam Dei velimus dicere non aliquod habituale donum, sed
ipsam misericordiam Dei, per quam interius motum mentis operatur, et
exteriora ordinat ad hominis salutem; sic nec ullum bonum homo potest
facere sine gratia Dei. Sed communiter loquentes utuntur nomine
gratiae pro aliquo dono habituali iustificante. Et sic patet quod
utraeque rationes aliquo modo falsum concludunt; et ideo ad utrasque
respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod praecipit Deus, non est
impossibile homini ad servandum, quia et substantiam actus potest ex
libero arbitrio servare, et modum quo elevatur supra facultatem
naturae, prout scilicet fit ex caritate, potest servare ex dono
gratiae, quamvis non ex solo libero arbitrio.
Ad secundum dicendum, quod recte homo corripitur qui praecepta non
implet; quia ex eius negligentia est quod gratiam non habet, per quam
potest servare mandata quantum ad modum; cum possit nihilominus per
liberum arbitrium ea servare quantum ad substantiam.
Ad tertium dicendum, quod faciendo actum de genere bonorum, homo
vitat peccatum, quamvis non mereatur praemium; et ideo, licet per
liberum arbitrium aliquod peccatum homo possit vitare, non tamen
sequitur quod in bonum meritorium possit per liberum arbitrium solum.
Ad quartum dicendum, quod in bonum quod est connaturale homini, homo
potest per liberum arbitrium; sed bonum meritorium est supra naturam
eius, ut dictum est, in corp. art.
Ad quintum dicendum, quod quamvis in creatura sit similitudo
creatoris, non tamen perfecta; hoc enim solius filii est; et ideo non
oportet quod quidquid in Deo invenitur, in creatura inveniatur.
Ad sextum dicendum, quod philosophus loquitur de virtute politica,
quae ex actibus acquiritur, non autem de virtute infusa, quae sola est
principium actus meritorii.
Ad septimum dicendum, quod sicut dicit Augustinus in Lib. de natura
et gratia, praecepta Dei intelliguntur esse levia amori, quae sunt
dura timori; unde non sequitur quod ea possit implere perfecte, nisi
caritatem habens; non habens autem caritatem, etsi possit aliquod unum
implere quantum ad substantiam et cum difficultate; non tamen potest
implere omnia, sicut nec omnia peccata vitare.
Ad octavum dicendum, quod etsi liberum arbitrium potest servare
rectitudinem habitam, non tamen quando eam non habet.
Ad nonum dicendum, quod liberum arbitrium non indiget ligatione ad hoc
quod in bonum meritorium non possit, quia eius naturam excedit; sicut
homo, etiam si non ligetur, volare non potest.
Ad ea vero quae sunt in contrarium, patet solutio; quia vel procedunt
de bono meritorio, vel ostendunt quod sine operatione Dei, homo
nullum bonum facere potest.
|
|