|
Et videtur quod sic.
1. Quia frustra inducitur homo ad hoc quod facere non potest. Sed
homo inducitur ad hoc quod se ad gratiam praeparet Zachar. c. I,
3: convertimini ad me (...) et ego convertar ad vos. Ergo homo
sine gratia se potest ad gratiam praeparare.
2. Praeterea, hoc videtur ex hoc quod habetur Apocal. III,
20: si quis aperuerit mihi intrabo ad eum. Ergo videtur quod ad
hominem pertineat aperire cor suum Deo, quod est se ad gratiam
praeparare.
3. Praeterea, secundum Anselmum, causa quare aliquis non habet
gratiam, non est quia Deus eam non det, sed quia homo eam non
accipit. Hoc autem non esset, si homo ad gratiam habendam sine gratia
praeparare se non posset. Ergo homo se potest per liberum arbitrium ad
gratiam praeparare.
4. Praeterea, Isa. I, 19, dicitur: si volueritis et
audieritis me, bona terrae comedetis; et ita in voluntate hominis est
ut ad Deum accedat, et gratia repleatur.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ioann. VI, vers. 44: nemo
potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit illum.
2. Praeterea, in Psalm. XLII, 3, dicitur: emitte lucem
tuam, et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt.
3. Praeterea, orando, a Deo petimus ut nos ad se convertat, ut
patet in Ps. LXXXIV, 5: converte nos, Deus, salutaris
noster. Non autem esset necesse ut homo hoc peteret, si per liberum
arbitrium se praeparare ad gratiam posset. Ergo videtur quod sine
gratia hoc non possit.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt quod homo non potest se
praeparare ad gratiam habendam nisi per aliquam gratiam gratis datam.
Quod quidem non videtur esse verum, si per gratiam gratis datam
intelligant aliquod habituale gratiae donum, duplici ratione. Primo
quidem, quia propter hoc ponitur praeparatio ad gratiam necessaria, ut
ostendatur aliqualis ratio ex parte nostra, ex qua quibusdam datur
gratia gratum faciens, quibusdam non. Si autem nec ipsa praeparatio
gratiae sine aliqua gratia habituali esse potest: aut ista gratia datur
omnibus, aut non. Si omnibus datur, non videtur aliud esse quam
aliquod naturale donum; nam in nullo inveniuntur omnes homines
convenire nisi in aliquo naturali: ipsa autem naturalia gratiae dici
possunt, in quantum nullis praecedentibus meritis homini a Deo
dantur. Si autem non omnibus datur, oportebit iterum ad
praeparationem redire, et eadem ratione aliquam aliam gratiam ponere,
et sic in infinitum; et ita melius est ut stetur in primo. Secundo,
quia praeparare se ad gratiam, alio modo dicitur facere quod in se
est; sicut est consuetum dici, quod si homo facit quod in se est,
Deus dat ei gratiam. Hoc autem dicitur in aliquo esse, quod est in
potestate eius. Unde, si homo per liberum arbitrium non potest se ad
gratiam praeparare, facere quod in se est, non erit praeparare se ad
gratiam. Si autem per gratiam gratis datam intelligant divinam
providentiam, qua misericorditer homo ad bonum dirigitur; sic verum
est quod sine gratia homo non potest se praeparare ad habendum gratiam
gratum facientem. Quod quidem patet duplici ratione. Primo, quia
impossibile est hominem incipere aliquid de novo, nisi sit aliquid quod
ipsum moveat; sicut patet per philosophum, in VIII Phys., quod
motus animalium post quietem necesse est praecedere alios motus, quibus
anima excitatur ad agendum. Et sic, cum homo se ad gratiam incipit
praeparare, de novo voluntatem suam convertendo ad Deum, oportet quod
ad hoc inducatur aliquibus exterioribus actionibus, utpote exteriori
admonitione, aut corporali aegritudine, aut aliquo huiusmodi; vel
aliquo interiori instinctu, secundum quod Deus in mentibus hominum
operatur; vel etiam utroque modo. Haec autem omnia ex divina
misericordia homini providentur; et sic ex divina misericordia
contingit quod homo se ad gratiam praeparet. Secundo, quia non
qualiscumque motus voluntatis est sufficiens praeparatio ad gratiam,
sicut nec qualiscumque dolor sufficit ad remissionem peccati; sed
oportet esse aliquem determinatum modum. Qui quidem modus homini notus
esse non potest, cum ipsum donum gratiae cognitionem hominis excedat:
non enim potest sciri modus praeparationis ad formam, nisi forma ipsa
cognoscatur. Quandocumque autem ad aliquid faciendum requiritur
aliquis certus modus operationis ignotus operanti, operans indiget
gubernante et dirigente. Unde patet quod liberum arbitrium non potest
se ad gratiam praeparare, nisi ad hoc divinitus dirigatur. Et propter
has duas rationes duplici modo loquendi in Scripturis Deus exoratur ut
hanc praeparationem gratiae in nobis operetur. Uno modo petendo quod
nos convertat, quasi ab eo in quo erramus, ad se convertat; et hoc
propter primam rationem, ut cum dicitur: converte nos, Deus,
salutaris noster.- Secundo, petendo quod nos dirigat, ut cum
dicitur: dirige me in veritate tua; et hoc propter secundam rationem.
Ad primum ergo dicendum, quod videtur nobis quod convertamus nos ad
Deum, quia hoc facere possumus, sed non sine divino auxilio: unde ab
eo petimus, Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et
convertemur.
Ad secundum dicendum, quod nos aperire cor nostrum Deo possumus, sed
non sine divino auxilio; unde ab eo petitur, II Machab. c. I,
4: adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis,
et faciat pacem. Et sic dicendum est ad alia: nam nec praeparare nec
velle homo potest, nisi hoc Deus in eo operetur, ut dictum est, in
corp. art.
|
|