|
Et videtur quod sic.
1. Secundum hoc enim dicimur esse liberi arbitrii, quod actus nostri
sunt voluntarii. Sed voluntario et pueri et bruta communicant,
secundum philosophum in III Ethicorum. Ergo liberum arbitrium est
in brutis.
2. Praeterea, secundum philosophum in VIII Phys., in omni eo
quod movet seipsum, est moveri et non moveri. Sed bruta movent
seipsa; ergo in eis est moveri et non moveri. Sed secundum hoc
dicimur esse liberi arbitrii, quod in nobis est agere aliquid, ut
patet per Gregorium Nyssenum et Damascenum. Ergo in brutis est
liberum arbitrium.
3. Praeterea, liberum arbitrium duo importat: scilicet iudicium et
libertatem, quorum utrumque est invenire in brutis. Habent enim
aliquod iudicium de agendis, quod patet ex hoc quod unum prosequuntur,
et aliud fugiunt; habent etiam libertatem, cum possint movere et
moveri. Ergo in eis est liberum arbitrium.
4. Praeterea, posita causa, ponitur effectus. Sed Damascenus
posuit causam libertatis arbitrii hoc quod anima nostra a versione
incipit; quia ex nihilo est, et ideo vertibilis est, et se habet ad
multa in potentia. Sed anima bruti a versione incipit. Ergo in ea
est liberum arbitrium.
5. Praeterea, illud dicitur esse liberum quod non est obligatum
alicui. Sed anima bruti non est obligata ad alterum oppositorum, quia
potentia ipsius non est determinata ad unum, sicut potentia rerum
naturalium, quae semper idem faciunt. Ergo anima bruti habet liberum
arbitrium.
6. Praeterea, poena non debetur nisi ei qui habet liberum
arbitrium. Sed in veteri lege frequenter invenitur poena inflicta
brutis, sicut Exod. XIX, patet de bestia tangente montem, et
XXI, de bove cornupeta, et Lev. XX, de iumento cui mulier
succubuit. Ergo bruta videntur esse liberi arbitrii.
7. Praeterea, hoc est signum quod homo sit liberi arbitrii, ut
sancti dicunt, quia praeceptis ad bonum instigatur, et a malo
retrahitur. Videmus autem bruta allici beneficiis, et moveri
praeceptis, aut terreri minis ad aliquid agendum vel dimittendum.
Ergo bruta sunt liberi arbitrii.
8. Praeterea, divinum praeceptum non datur nisi habenti liberum
arbitrium. Sed divinum praeceptum datur bruto; unde Ionae cap.
IV, 7, secundum aliam litteram dicitur quod praecepit dominus
vermi, et percussit hederam. Ergo bruta habent liberum arbitrium.
1. Sed contra. Ex hoc videtur homo esse ad imaginem Dei quod est
liberi arbitrii, ut dicit Damascenus et etiam Bernardus. Sed bruta
non sunt ad imaginem Dei. Ergo non sunt liberi arbitrii.
2. Praeterea, omne quod est liberi arbitrii, agit, et non solum
agitur. Sed bruta non agunt, sed aguntur, ut Damascenus dicit in
II Lib. Ergo bruta non sunt liberi arbitrii.
Respondeo. Dicendum, quod bruta nullo modo sunt liberi arbitrii.
Ad cuius evidentiam sciendum est, quod cum ad operationem nostram tria
concurrant, scilicet cognitio, appetitus, et ipsa operatio, tota
ratio libertatis ex modo cognitionis dependet. Appetitus enim
cognitionem sequitur, cum appetitus non sit nisi boni, quod sibi per
vim cognitivam proponitur. Et quod quandoque appetitus videatur
cognitionem non sequi, hoc ideo est, quia non circa idem accipitur
appetitus et cognitionis iudicium: est enim appetitus de particulari
operabili, iudicium vero rationis quandoque est de aliquo universali,
quod est quandoque contrarium appetitui. Sed iudicium de hoc
particulari operabili, ut nunc, nunquam potest esse contrarium
appetitui. Qui enim vult fornicari, quamvis sciat in universali
fornicationem malum esse, tamen iudicat sibi ut nunc bonum esse
fornicationis actum, et sub specie boni ipsum eligit. Nullus enim
intendens ad malum operatur, ut Dionysius dicit. Appetitum autem,
si non sit aliquid prohibens, sequitur motus vel operatio. Et ideo,
si iudicium cognitivae non sit in potestate alicuius, sed sit aliunde
determinatum, nec appetitus erit in potestate eius, et per consequens
nec motus vel operatio absolute. Iudicium autem est in potestate
iudicantis secundum quod potest de suo iudicio iudicare: de eo enim
quod est in nostra potestate, possumus iudicare. Iudicare autem de
iudicio suo est solius rationis, quae super actum suum reflectitur, et
cognoscit habitudines rerum de quibus iudicat, et per quas iudicat:
unde totius libertatis radix est in ratione constituta. Unde secundum
quod aliquid se habet ad rationem, sic se habet ad liberum arbitrium.
Ratio autem plene et perfecte invenitur solum in homine: unde in eo
solum liberum arbitrium plenarie invenitur. Bruta autem habent aliquam
similitudinem rationis, in quantum participant quamdam prudentiam
naturalem, secundum quod natura inferior attingit aliqualiter ad id
quod est naturae superioris. Quae quidem similitudo est secundum quod
habent iudicium ordinatum de aliquibus. Sed hoc iudicium est eis ex
naturali aestimatione, non ex aliqua collatione, cum rationem sui
iudicii ignorent; propter quod huiusmodi iudicium non se extendit ad
omnia, sicut iudicium rationis, sed ad quaedam determinata. Et
similiter est in eis quaedam similitudo liberi arbitrii, in quantum
possunt agere vel non agere unum et idem, secundum suum iudicium, ut
sic sit in eis quasi quaedam conditionata libertas: possunt enim
agere, si iudicant esse agendum, vel non agere, si non iudicant.
Sed quia iudicium eorum est determinatum ad unum, per consequens et
appetitus et actio ad unum determinatur; unde, secundum Augustinum,
Lib. XI super Genes. ad litteram, moventur visis; et secundum
Damascenum, aguntur passionibus, quia scilicet naturaliter de tali
viso et de tali passione sic iudicant; unde necesse habent ab ipsa
visione alicuius rei vel a passione insurgente moveri ad fugiendum vel
prosequendum, sicut ovis viso lupo necesse habet timere et fugere; et
canis insurgente passione irae, necesse habet latrare, et prosequi ad
nocendum. Sed homo non necessario movetur ab his quae sibi occurrunt,
vel a passionibus insurgentibus quia potest ea accipere vel refugere;
et ideo homo est liberi arbitrii, non autem bruta.
Ad primum ergo dicendum, quod voluntarium ponitur a philosopho in
brutis, non secundum quod convenit cum voluntate, sed secundum quod
opponitur violento; ut sic dicatur voluntarium esse in brutis vel
pueris, quia, sua sponte aliquid faciunt, non propter usum liberae
electionis.
Ad secundum dicendum, quod potentia motiva brutorum secundum se
considerata non magis inclinatur ad unum oppositorum quam ad alterum;
et sic dicitur quod possunt moveri et non moveri. Sed iudicium quo
applicatur potentia motiva ad alterum oppositorum, est determinatum;
et sic non sunt liberi arbitrii.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in brutis sit quaedam indifferentia
actionum, tamen non potest proprie dici quod sit in eis libertas
actionum, sive agendi vel non agendi: tum quia actiones, cum per
corpus exerceantur, cogi possunt vel prohiberi, non solum in brutis,
sed in hominibus, unde nec ipse homo dicitur liber actionis suae; tum
etiam, quia quamvis sit indifferentia ad agere et non agere in bruto,
considerata ipsa actione secundum seipsam, tamen considerato ordine
eius ad iudicium, a quo provenit quod est determinatum ad unum, etiam
ad ipsas actiones obligatio quaedam derivatur, ut non possit in eis
inveniri ratio libertatis absolute. Tamen, dato quod in eis esset
libertas aliqua, et iudicium aliquod, non tamen sequeretur quod esset
in eis libertas iudicii, cum iudicium eorum sit naturaliter
determinatum ad unum.
Ad quartum dicendum, quod incipere a versione, vel esse ex nihilo,
non assignat Damascenus causam libertatis arbitrii, sed causam
flexibilitatis liberi arbitrii in malum; causam autem liberi arbitrii
assignat tam Damascenus quam Gregorius quam Augustinus rationem.
Ad quintum dicendum, quod quamvis potentia motiva in brutis non sit
determinata ad unum, tamen iudicium eorum de agendis est determinatum
ad unum, ut dictum est, in corp. et ad 3 arg.
Ad sextum dicendum, quod cum bruta sint facta in obsequium hominis,
secundum hoc de brutis disponitur quod hominibus expedit, propter quos
facta sunt. Puniuntur ergo bruta lege divina, non propter hoc quod
ipsa peccent, sed propter hoc quod ex eorum poena homines puniantur in
eorum possessione, vel terreantur ex ipsa poenae acerbitate, vel etiam
instruantur ex mysterii significatione.
Ad septimum dicendum, quod tam homines quam bruta beneficiis
inducuntur, et flagellis prohibentur, vel praeceptis et
prohibitionibus; sed diversimode: quia in potestate hominum est ut
eisdem rebus similiter repraesentatis, sive sint praecepta et
prohibitiones, sive sint beneficia et flagella, eligant vel fugiant
iudicio rationis; sed in brutis est iudicium naturale determinatum ad
hoc quod id quod uno modo proponitur vel occurrit, eodem modo
accipiatur vel fugiatur. Contingit autem ex memoria praeteritorum
beneficiorum vel flagellorum ut bruta aliquid apprehendant quasi
amicum, et prosequendum vel sperandum; et aliquid quasi inimicum, et
fugiendum vel timendum: et ideo post flagella, ex passione timoris,
quae inde eis insurgit, inducuntur ad obediendum nutui instructoris.
Nec est necessarium huiusmodi brutis fieri propter libertatem
arbitrii, sed propter indifferentiam actionum.
Ad octavum dicendum, quod secundum Augustinum super Genesim ad
litteram, praeceptum divinum brutis factum, non ita factum esse
credendum est ut vox aliqua iussionis de nube facta sit eis aliquibus
verbis, quae rationales animae audientes, intelligere atque obedire
solent: non enim hoc acceperunt ut possint bestiae vel aves. In suo
tamen genere obtemperant Deo: non rationalis voluntatis arbitrio;
sed, sicut movet illa omnia temporibus opportunis, non ipse
temporaliter motus, moventur bruta temporaliter, ut iussa eius
efficiant.
|
|