|
Et videtur quod non.
1. Liberum enim arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Sed
ratio non competit Deo, cum nominet cognitionem discursivam; Deus
autem simplici intuitu omnia cognoscit. Ergo Deo liberum arbitrium
non competit.
2. Praeterea, liberum arbitrium est facultas qua bonum et malum
eligitur, ut per Augustinum patet. Sed in Deo non est facultas
eligendi malum. Ergo in Deo non est liberum arbitrium.
3. Praeterea, liberum arbitrium est potentia ad oppositos actus se
habens. Sed Deus non se habet ad opposita, cum sit immutabilis, nec
in malum flecti possit. Ergo liberum arbitrium non est in Deo.
4. Praeterea, actus liberi arbitrii est eligere, ut patet per
definitionem inductam. Electio autem Deo non competit; cum sequatur
consilium, quod est dubitantis et inquirentis. Ergo in Deo non est
liberum arbitrium.
1. Sed contra. Est quod dicit Anselmus: si posse peccare esset
pars liberi arbitrii, et Deus et Angeli liberum arbitrium non
haberent; quod est absurdum. Ergo inconveniens est dicere, quod
Deus liberum arbitrium non habeat.
2. Praeterea. I Corinth. XII, 11: haec omnia operatur unus
atque idem spiritus, dividens singulis prout vult; Glossa pro libero
voluntatis arbitrio. Ergo spiritus sanctus habet liberum arbitrium,
et eadem ratione pater et filius.
Respondeo. Dicendum, quod in Deo est invenire liberum arbitrium;
alio tamen modo in eo, et in Angelis, et in hominibus. Quod enim in
Deo sit liberum arbitrium, hinc apparet quod ipse habet voluntatis
suae finem, quem naturaliter vult, scilicet suam bonitatem; alia vero
omnia vult quasi ordinata ad hunc finem: quae quidem, absolute
loquendo, non necessario vult, ut in praecedenti quaestione ostensum
est, eo quod bonitas eius his quae ad ipsam ordinantur, non indiget
nisi ad eius manifestationem, quae convenienter pluribus modis fieri
potest: unde remanet ei liberum iudicium ad volendum hoc vel illud,
sicut in nobis est. Et propter hoc oportet dicere, in Deo liberum
arbitrium inveniri, et similiter in Angelis: non enim ipsis ex
necessitate volunt quidquid volunt; sed hoc quod volunt, ex libero
iudicio volunt, sicut et nos. Aliter tamen invenitur liberum
arbitrium in nobis et in Angelis et in Deo: variatis enim prioribus
necesse est posteriora variari. Facultas autem liberi arbitrii duo
praesupponit: scilicet naturam, et vim cognitivam. Natura quidem
alterius modi est in Deo quam sit in hominibus et in Angelis. Natura
enim divina increata est, et est suum esse et sua bonitas; unde in eo
non potest esse defectus aliquis nec quantum ad esse nec quantum ad
bonitatem. Natura autem humana et angelica creata est, ex nihilo
principium sumens; unde, quantum est de se, possibilis est ad
defectum. Et propter hoc, liberum arbitrium Dei nullo modo flexibile
est ad malum; liberum vero arbitrium hominis et Angeli, in suis
naturalibus consideratum, in malum flexibile est. Cognitio etiam
alterius modi invenitur in homine quam in Deo et in Angelis. Homo
enim habet cognitionem obumbratam, et cum discursu veritatis notitiam
sumentem; unde accidit ei dubitatio et difficultas in discernendo et
iudicando, quia cogitationes hominum timidae, et incertae providentiae
nostrae, ut dicitur Sapient., cap. IX, vers. 14. Sed in
Deo et in Angelis suo modo est simplex notitia veritatis absque
discursu et inquisitione; unde non cadit in eis dubitatio aut
difficultas in discernendo vel iudicando. Et ideo Deus et Angeli
habent promptam electionem liberi arbitrii; homo vero in eligendo
difficultatem patitur propter incertitudinem et dubitationem. Et sic
patet quod liberum arbitrium Angeli medium locum tenet inter liberum
arbitrium Dei et hominis, participans aliqualiter cum utroque
extremorum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio quandoque sumitur large pro omni
immateriali cognitione: et sic ratio invenitur in Deo; unde
Dionysius inter divina nomina rationem ponit, VI cap. de Divin.
Nomin. Alio modo accipitur proprie pro vi cognitiva cum discursu: et
sic ratio nec in Deo nec in Angelis invenitur, sed in hominibus
tantum. Potest ergo dici, quod ratio in definitione liberi arbitrii
ponitur secundum primam acceptionem. Si vero sumatur in secunda
acceptione, tunc definitur liberum arbitrium secundum illum modum quo
est in hominibus.
Ad secundum dicendum, quod posse eligere malum, non est de ratione
liberi arbitrii; sed consequitur liberum arbitrium, secundum quod est
in natura creata possibili ad defectum.
Ad tertium dicendum, quod voluntas divina se habet ad opposita, non
quidem ut aliquid velit et postea nolit, quod eius immutabilitati
repugnaret; nec ut possit velle bonum et malum, quia defectibilitatem
in Deo poneret; sed quia potest hoc velle et non velle.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod electio sequitur consilium, quod
cum inquisitione agitur, accidit electioni secundum quod invenitur in
natura rationali, quae veritatis notitiam capit per discursum
rationis; sed in natura intellectuali, quae habet simplicem
acceptionem veritatis, invenitur electio absque inquisitione
praecedente. Et sic electio in Deo est.
|
|