|
Et videtur quod non.
1. Liberum enim arbitrium, secundum Augustinum, facultas est
voluntatis et rationis. Facultas autem dicitur quasi facilis
potestas. Cum ergo potentiae facilitas ex habitu proveniat quia,
secundum Augustinum, habitus est quo facile quis agere potest,
videtur quod liberum arbitrium sit habitus.
2. Praeterea, operationum quaedam sunt morales, quaedam naturales.
Sed facultas quae est ad operationes morales, est habitus, non
potentia, sicut patet de virtutibus moralibus. Ergo et liberum
arbitrium, quod importat facilitatem ad operationes naturales, est
habitus, non potentia.
3. Praeterea, secundum philosophum in II Phys., si natura
faceret navim, faceret eam sicut ars. Ergo facilitas naturalis est
eiusdem conditionis cuius est facilitas quae fit per artem. Sed
facilitas quae fit per artem, est habitus quidam ex operibus
acquisitus, sicut patet in virtutibus moralibus; ut arte fieri dicamus
omne id quod ratione agitur. Ergo et facultas, sive facilitas
naturalis, quae est liberum arbitrium, erit habitus quidam.
4. Praeterea, secundum philosophum in II Ethic., habitus sunt
secundum quos nos aliqualiter agimus, potentiae vero secundum quas
simpliciter agimus. Sed liberum arbitrium nominat non solum id quo
agimus, sed id quo aliqualiter agimus, scilicet libere. Ergo liberum
arbitrium nominat habitum.
5. Sed dicendum, quod cum dicitur: habitus est quo aliqualiter
agimus; intelligendum est bene vel male.- Sed contra: illud quod
est de ratione habitus, omni habitui est commune. Sed bene et male
agere non est commune omni habitui; nam habitus speculativi non se
habent ad bene vel male, ut dicitur. Ergo bene vel male agere non est
de ratione habitus.
6. Praeterea, id quod tollitur per peccatum, non potest esse
potentia, sed habitus. Liberum autem arbitrium tollitur per
peccatum, quia, ut Augustinus dicit, homo utens male libero
arbitrio, et se perdidit et ipsum. Ergo liberum arbitrium est
habitus, et non potentia.
7. Sed dicendum, quod verbum Augustini intelligitur de libertate
gratiae, quae est per habitum.- Sed contra: habitu gratiae,
secundum Augustinum, nullus male utitur. Ergo liberum arbitrium,
quo aliquis male utitur, non potest libertas gratiae intelligi.
8. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de libero arbitrio quod
liberum arbitrium est habitus animi liber sui; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, facilius est exire in actum cognitionis quam
operationis. Sed potentiae cognitivae datus est aliquis habitus
naturalis, scilicet intellectus principiorum, qui est in summo
cognitionis. Ergo et potentiae operativae, sive motivae, datus est
aliquis habitus naturalis. Cum ergo supremum locum in motivis liberum
arbitrium tenere videatur, videtur quod sit habitus, vel potentia per
habitum perfecta.
10. Praeterea, potentia non restringitur nisi per habitum. Sed
voluntas et ratio restringitur in libero arbitrio: voluntas enim est
possibilium et impossibilium, cum tamen liberum arbitrium non sit
impossibilium; similiter ratio est eorum quae sunt in nobis, et eorum
quae non sunt in nobis: liberum autem arbitrium solum eorum quae sunt
in nobis. Ergo liberum arbitrium habitum nominat.
11. Praeterea, sicut potentia nominat aliquid superadditum
essentiae, ita facultas dicit aliquid superadditum potentiae. Quod
autem superadditur potentiae, est habitus. Cum ergo liberum arbitrium
sit facultas, videtur quod sit habitus.
12. Praeterea, Augustinus dicit, quod liberum arbitrium est
vitalis et rationalis animae motus. Sed motus actum nominat. Ergo
liberum arbitrium est actus, et non potentia.
13. Praeterea, iudicium, secundum Boetium, est actus
iudicantis. Arbitrium autem idem est quod iudicium. Ergo et
arbitrium est actus. Sed hoc quod additur liberum non trahit extra
genus actus, quia actus liberi dicuntur qui sunt in potestate agentis.
Ergo liberum arbitrium est actus, et non potentia.
14. Praeterea, secundum Augustinum in libro de Trinit., id quod
excedit suum subiectum, inest alicui essentialiter, non
accidentaliter: unde probat, quod amor et notitia insunt menti
essentialiter, quia mens non solum seipsam amat et cognoscit, sed
alia. Liberum autem arbitrium extendit se ultra subiectum, quia anima
libere agit in ea quae sunt extra ipsam. Ergo liberum arbitrium
essentialiter inest animae; et ita non est potentia, cum potentia
essentiae superaddatur.
15. Praeterea, nulla potentia educit se in actum. Sed liberum
arbitrium educit se in actum cum voluerit. Ergo liberum arbitrium non
est potentia.
1. Sed contra. Secundum philosophum in II Ethic., cap. V,
tria sunt in anima: potentia, habitus et passio. Liberum autem
arbitrium non est passio, cum sit in superiori animae parte: passio
autem et passibilis qualitas sunt solum circa partem sensitivam;
similiter non est habitus, cum sit subiectum gratiae: habet enim se ad
gratiam, secundum Augustinum, ut equus ad sessorem; habitus vero non
potest alterius habitus esse subiectum. Ergo relinquitur quod liberum
arbitrium sit potentia.
2. Praeterea, hoc videtur inter potentiam et habitum distare, quod
potentia quae se ad opposita habet, per habitum determinatur ad unum.
Sed liberum arbitrium nominat aliquid ad opposita se habens, nullo
modo determinatum ad unum. Ergo liberum arbitrium est potentia, et
non habitus.
3. Praeterea, Bernardus dicit: tolle liberum arbitrium, et non
est quod salvetur. Sed id quod salvatur, est anima, vel animae
potentia. Ergo liberum arbitrium, cum non sit anima, quia ad solam
partem superiorem pertinet, relinquitur quod sit potentia.
4. Praeterea, Magister dicit in II Sent., dist. 24: illa
animae rationalis potentia qua velle bonum vel malum potest, utrumque
discernens, liberum arbitrium nuncupatur; et sic liberum arbitrium est
potentia.
5. Praeterea, Anselmus dicit, quod liberum arbitrium est potestas
conservandi rectitudinem voluntatis propter se; et sic idem quod
prius.
Respondeo. Dicendum, quod liberum arbitrium, si vis vocabuli
attendatur, nominat actum; sed ex usu loquendi tractum est ut
significet id quod est principium actus. Cum enim dicimus esse hominem
liberi arbitrii, non intelligimus quod actu libere iudicet, sed quod
habeat in se unde possit libere iudicare. Unde, si iste actus qui est
libere iudicare, habeat in se aliquid quod vim potentiae excedat, tunc
liberum arbitrium nominabit habitum vel potentiam per habitum
perfectam; sicut moderate irasci dicit aliquid quod vim irascibilis
excedit: nam moderari iram passionis non potest irascibilis per
seipsam, nisi fuerit aliquo habitu perfecta, secundum quem in ea
rationis moderatio imprimatur. Si vero libere iudicare non importet in
se aliquid quod vim potentiae excedat, liberum arbitrium non nominabit
nisi potentiam absolute; sicut irasci non excedit vim potentiae
irascibilis, unde proprium eius principium potentia est, et non
habitus. Constat autem quod iudicare, si nihil addatur, non excedit
vim potentiae, eo quod est alicuius potentiae actus, scilicet
rationis, per propriam naturam, sine hoc quod aliquis habitus
superadditus requiratur. Hoc autem quod additur libere, similiter vim
potentiae non excedit. Nam secundum hoc aliquid libere fieri dicitur
quod est in potestate facientis. Esse autem aliquid in potestate
nostra inest nobis secundum aliquam potentiam, non autem per aliquem
habitum, scilicet per voluntatem. Et ideo liberum arbitrium habitum
non nominat, sed potentiam voluntatis vel rationis, unam siquidem per
ordinem ad alteram. Sic enim actus electionis progreditur, ab una
scilicet earum per ordinem ad aliam, secundum hoc quod philosophus
dicit VI Ethicorum, quod electio est appetitus intellectivi, vel
intellectus appetitivi. Patet etiam ex dictis, unde quidam moti sunt
ad ponendum liberum arbitrium esse habitum. Quidam enim hoc posuerunt
propter id quod superaddit liberum arbitrium super voluntatem et
rationem, scilicet ordinem unius ad alteram. Sed hoc non potest
rationem habitus habere, nomine habitus proprie accepto: nam habitus
est qualitas quaedam, secundum quam inclinatur potentia ad actum.
Quidam vero dixerunt liberum arbitrium esse habitualem potentiam,
considerantes facilitatem ex qua libere iudicamus. Sed hoc, ut iam
dictum est rationem potentiae non excedit.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur esse facile dupliciter:
uno modo propter remotionem impedimenti; alio modo propter appositionem
adiutorii. Facilitas igitur pertinens ad habitum est per adiutorii
appositionem: nam habitus inclinat potentiam ad actum. Hanc autem
facilitatem non nominat liberum arbitrium, eo quod, quantum est de
se, non inclinatur in unum magis quam in aliud; sed nominat
facilitatem quae est per remotionem impedimenti, eo quod liberum
arbitrium non impeditur aliquo cogente a propria operatione. Et ideo
Augustinus, proprie liberum arbitrium facultatem nominavit, non
facilitatem: quia facultas hoc importare videtur ut aliquid sit in
potestate facultatem habentis.
Et similiter est dicendum ad secundum et tertium, quae procedunt de
falsitate habitus.
Ad quartum dicendum, quod in actu duplex motus potest considerari:
unus qui pertinet ad rationem habitus, sicut cum bene vel male aliquid
agitur; alius qui pertinet ad rationem potentiae, sicut cognoscere
immaterialiter convenit intellectui ex ipsa natura potentiae. Modus
igitur importatus in hoc quod dico libere iudicare, non pertinet ad
aliquem habitum superadditum, sed ad ipsam potentiae rationem
pertinet, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod homo male utendo libero arbitrio, non
totaliter ipsum perdidit, sed quantum ad aliquid; quia scilicet post
peccatum non potest esse sine peccato, sicut poterat ante peccatum.
Ad septimum dicendum, quod quamvis gratia nullus possit male uti,
libero tamen arbitrio habente gratiae libertatem potest aliquis male
uti, prout dicimur aliquo male uti quod est principium mali usus, ut
potentia vel habitus. Si autem dicamur aliquo male uti sicut obiecto
usus, sic virtutibus et gratia male uti contingit, ut patet in his qui
de virtutibus superbiunt.
Ad octavum dicendum, quod Bernardus improprie habitum accipit pro
quacumque facilitate.
Ad nonum dicendum, quod duplici ratione aliqua potentia habitu
indiget. Primo quidem, quia operatio quae est per potentiam
educenda, excedit vim potentiae, quamvis non excedat vim totius
naturae humanae. Alio modo quia totius naturae vim excedit. Et hoc
secundo modo habitibus indigent omnes animae potentiae, quibus actus
meritorii eliciuntur, sive sint affectivae, sive intellectivae; quia
in huiusmodi actus non possunt, nisi habitus gratiae superaddantur.
Primo autem modo indiget habitu intellectus; eo quod intelligere
aliquid non potest nisi assimiletur ei per speciem intelligibilem.
Unde oportet species intelligibiles superaddi, quibus in actum exeat
intellectus: specierum autem aliqualis ordinatio habitum efficit. Et
eadem ratione appetitivae inferiores, scilicet irascibilis et
concupiscibilis, habitibus indigent, unde perficiuntur virtutibus
moralibus. Quod enim actus eorum moderati sint, non excedit naturam
humanam, sed excedit vim dictarum potentiarum. Unde oportet quod id
quod est superioris potentiae, scilicet rationis, eis imprimatur; et
ipsa sigillatio rationis in inferioribus viribus formaliter perficit
virtutes morales. Affectiva autem superior non indiget hoc modo aliquo
habitu, quia naturaliter tendit in bonum sibi connaturale sicut in
proprium obiectum. Unde ad hoc quod velit bonum, non requiritur nisi
quod ostendatur sibi per vim cognitivam. Et ideo philosophi in
voluntate non posuerunt aliquem habitum nec naturalem nec acquisitum.
Sed ad dirigendum in operativis posuerunt prudentiam in ratione, et
temperantiam et fortitudinem et alias virtutes morales in irascibili et
concupiscibili. Sed secundum theologos in voluntate ponitur habitus
caritatis propter actus meritorios.
Ad decimum dicendum, quod ista restrictio rationis et voluntatis non
fit per aliquem habitum superadditum, sed per ordinem unius potentiae
ad aliam.
Ad undecimum dicendum, quod facultas quae est per inclinationem
habitus, addit supra potentiam aliquid quod est alterius naturae,
scilicet habitum; sed facultas quae est per remotionem coactionis,
addit determinatam naturam potentiae, quod tamen pertinet ad ipsam
naturam potentiae; sicut differentia, quae superadditur generi,
pertinet ad naturam speciei.
Ad duodecimum dicendum, quod Augustinus definit liberum arbitrium per
actum proprium, eo quod potentiae per actus cognoscuntur; unde
praedicatio illa non est essentialis, sed causalis.
Ad decimumtertium dicendum, quod quamvis secundum proprietatem
vocabuli liberum arbitrium actum nominet, tamen secundum usum
loquentium ad significandum actus principium est translatum.
Ad decimumquartum dicendum, quod notitia et amor dupliciter possunt
comparari ad mentem. Uno modo ut ad amantem et cognoscentem; et sic
ipsam mentem non excedunt, nec recedunt ab aliorum accidentium
similitudine. Alio modo possunt comparari ad mentem ut ad amatam et
cognitam; et sic excedunt mentem, quia mens non solum se amat et
cognoscit, sed etiam alia; et sic recedunt ab aliorum accidentium
similitudine. Nam accidentia alia illo respectu quo comparantur ad
subiectum, non comparantur ad aliquid extra; sed agendo comparantur ad
extra, inhaerendo ad subiectum. Amor vero et notitia aliquo uno modo
comparantur ad subiectum et ad ea quae sunt extra; quamvis aliquis
modus sit quo comparantur ad subiectum tantum. Sic ergo non oportet
quod amor et notitia sint essentialia menti, nisi secundum quod mens
per suam essentiam cognoscitur et amatur.
Ad decimumquintum dicendum, quod ratio procedit de potentia passiva ad
esse, qualis est materia prima, quae non perducit se ad actum; non
autem locum habet de potentia operativa, qualis est liberum arbitrium,
quae ad actum ducitur per obiectum.
|
|