|
Et videtur quod sit plures potentiae.
1. Ut enim dicit Augustinus, liberum arbitrium est facultas
voluntatis et rationis. Ratio autem et voluntas sunt diversae
potentiae. Ergo liberum arbitrium ad diversas potentias pertinet.
2. Praeterea, potentiae cognoscuntur per actus. Sed libero
arbitrio adscribuntur actus diversarum potentiarum; ut enim dicit
Damascenus in Lib. II de libero arbitrio, in nobis hoc contingit,
puta moveri et non moveri, impetum facere et non facere, appetere et
non appetere, et alia huiusmodi, quae certum est ad plures potentias
pertinere. Ergo liberum arbitrium est plures potentiae.
3. Praeterea, Boetius dicit in libro de consolatione: divinis
substantiis, scilicet Angelis, liberum arbitrium secundum hoc inest,
quia est in eis perspicax iudicium, et voluntas incorrupta. Sed
perspicacitas iudicii ad rationem pertinet. Ergo liberum arbitrium
includit in se voluntatem et rationem; et ita liberum arbitrium est
plures potentiae.
4. Sed dicendum, quod est una potentia habens virtutem duarum.-
Sed contra: sicut in parte superiori animae invenitur cognitiva et
affectiva, ita in parte inferiori. Sed in parte superiori non est
aliqua potentia quae habeat in se virtutem cognitivae et affectivae.
Ergo nec in parte inferiori.
5. Praeterea, Boetius dicit in libro de consolatione philosophiae,
quod extrema servitus est cum mentes humanae vitiis deditae, mox in
scientiae nube caligant, et perniciosis turbantur affectibus.
Servitus autem de qua ibi loquitur, libertati arbitrii opponitur.
Ergo liberum arbitrium includit in se rationem et affectum; et sic
idem quod prius.
Sed contra, homo dicitur minor mundus, in quantum in eo maioris mundi
similitudo invenitur. Sed in maiori mundo non inveniuntur duae
extremae naturae sine media. Ergo nec in homine inveniuntur duae
potentiae extremae sine media. Invenitur autem una potentia in homine
quae semper tendit in bonum, scilicet synderesis; et alia quasi huic
opposita, quae semper inclinat in malum, scilicet sensualitas. Ergo
invenitur aliqua una potentia quae se habet ad bonum et malum, et haec
est liberum arbitrium. Et sic videtur quod liberum arbitrium sit una
potentia.
Respondeo. Dicendum, quod duplici consideratione fuerunt quidam moti
ad ponendum liberum arbitrium esse plures potentias. Una quidem ex hoc
quod videbant, per liberum arbitrium, nos posse in actum omnium
potentiarum: unde ponebant liberum arbitrium esse quasi totum
universale respectu omnium potentiarum. Sed hoc esse non potest, quia
sic sequeretur quod in nobis sint multa libera arbitria propter
potentiarum multitudinem; multi enim homines sunt multa animalia. Nec
hoc ad ponendum cogimur ratione praedicta. Omnes enim actus diversarum
potentiarum non referuntur ad liberum arbitrium nisi mediante uno actu,
qui est eligere: secundum hoc enim libero arbitrio movemur, quod
libero arbitrio moveri eligimus; et sic de aliis actibus. Unde ex hoc
non ostenditur liberum arbitrium esse plures potentias, sed esse unam
potentiam moventem sua virtute potentias diversas. Alia vero
consideratione movebantur quidam ad ponendum pluralitatem potentiarum in
libero arbitrio, ex hoc quod videbant in actu liberi arbitrii
concurrere aliqua quae ad diversas potentias pertinent; scilicet
iudicium, quod est rationis, et appetitum, qui est voluntatis. Unde
dixerunt liberum arbitrium colligere in se plures potentias per modum
quo totum integrale continet suas partes. Hoc autem esse non potest.
Cum enim actus, qui libero arbitrio attribuitur, sit unus specialis
actus, scilicet eligere, non potest a duabus potentiis immediate
progredi; sed progreditur ab una immediate, et ab altera mediate, in
quantum scilicet quod est prioris potentiae, in posteriori
relinquitur. Unde restat, quod liberum arbitrium sit una potentia.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus dicit liberum arbitrium,
esse facultatem voluntatis et rationis, quia ad actum liberi arbitrii
homo per utramque ordinatur potentiam, licet non immediate.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium non ordinatur ad actus
diversarum potentiarum nisi mediante unico actu proprio suo, ut dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod Boetius attribuit libero arbitrio id quod
est diversarum potentiarum, in quantum per diversas potentias homo ad
actum liberi arbitrii ordinatur, ut dictum est, in corp. articuli.
Ad quartum dicendum, quod in parte irrationali vel inferiori animae
est solum simplex apprehensio ex parte cognitiva: non autem alia
collatio vel ordinatio, sicut est in apprehensiva rationali. Et ideo
in parte sensitiva appetitus absolute fertur in obiectum sine hoc quod
aliquis ordo ex apprehensiva in appetitiva relinquatur. Unde in parte
sensitiva non est aliqua potentia comprehendens in se aliqualiter
apprehensivam et appetitivam, sicut est in parte rationali.
Ad quintum dicendum sicut ad quartum.
|
|