|
Et videtur quod sit potentia alia.
1. Illud enim quod praedicatur de aliquo essentialiter, non debet
poni oblique in definitione eius; sicut animal non ponitur oblique in
definitione hominis. Sed ratio et voluntas ponuntur oblique in
definitione liberi arbitrii; dicitur enim facultas voluntatis et
rationis. Ergo liberum arbitrium non est ratio vel voluntas, sed alia
potentia ab utraque.
2. Praeterea, differentiae potentiarum cognoscuntur secundum
differentias actuum. Sed eligere, quod est actus liberi arbitrii,
est aliud quam velle, quod est actus voluntatis, ut patet per
philosophum in III Ethic. Ergo liberum arbitrium est alia potentia
a voluntate.
3. Praeterea, in nominatione liberi arbitrii, arbitrium ponitur in
abstracto, sed libertas in concreto. Arbitrium autem est rationis,
libertas voluntatis. Ergo id quod est rationis, essentialiter
convenit libero arbitrio; quod autem est voluntatis, quasi
denominative et actualiter: et sic liberum arbitrium magis videtur esse
ratio quam voluntas.
4. Praeterea, secundum Damascenum, et Gregorium Nyssenum,
secundum hoc sumus arbitrio liberi quod sumus rationales. Sed
rationales sumus secundum quod habemus rationem. Ergo secundum quod
habemus rationem sumus arbitrio liberi; et ita videtur quod liberum
arbitrium sit ratio.
5. Praeterea, secundum ordinem habituum est ordo potentiarum. Sed
actus fidei, quae est habitus rationis, informatur caritate, quae est
habitus voluntatis. Ergo et actus rationis informatur voluntate, et
non e converso. Et ita, si actus liberi arbitrii est duarum
potentiarum, scilicet voluntatis et rationis, unius sicut elicientis,
et alterius sicut informantis, videtur quod sit rationis sicut
elicientis; et ita liberum arbitrium essentialiter est ratio, et sic
altera potentia quam voluntas.
1. Sed contra. Est quod Damascenus dicit in III Lib., XIV
cap.: liberum arbitrium nihil aliud est nisi voluntas.
2. Praeterea, philosophus dicit in III Ethicorum, quod electio
appetitus est praeconsiliati. Electio autem est actus liberi
arbitrii. Ergo liberum arbitrium est potentia appetitiva. Sed non
est appetitus inferior, qui dividitur per irascibilem et
concupiscibilem: sic enim bruta haberent liberum arbitrium. Ergo est
appetitus superior: et hic est voluntas secundum philosophum in III
de anima. Ergo liberum arbitrium est voluntas.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt, liberum arbitrium esse
tertiam potentiam a voluntate et ratione, propter hoc quod vident actum
liberi arbitrii, qui est eligere, differentem esse et ab actu
simplicis voluntatis, et ab actu rationis. Nam rationis quidem actus
in sola cognitione consistit; voluntas autem actum suum habet circa
bonum quod est finis; liberum vero arbitrium circa bonum quod est ad
finem. Sicut ergo bonum quod est ad finem, egreditur a ratione
finis, appetitus vero boni a cognitione; ita dicunt quodammodo
naturali ordine ex ratione voluntatem procedere, et ex duabus tertiam
potentiam, quae est liberum arbitrium. Sed hoc convenienter stare non
potest. Obiectum enim et id quod est ratio obiecti, ad eamdem
potentiam pertinent, sicut color et lumen ad visum. Tota autem ratio
appetibilitatis eius quod est ad finem, in quantum huiusmodi, est
finis. Unde non potest esse quod ad aliam potentiam pertineat appetere
finem et id quod est ad finem. Nec haec differentia, qua finis
appetitur absolute, id autem quod est ad finem, in ordine ad alterum,
potest appetitivarum potentiarum distinctionem inducere. Nam ordinatio
unius ad alterum inest appetitui non per se, sed per aliud, scilicet
per rationem, cuius est ordinare et conferre: unde non potest esse
differentia specifica constituens speciem appetitus. Utrum autem
eligere sit actus rationis vel voluntatis, philosophus sub dubio
videtur relinquere in VII Ethic., supponens tamen quod aliqualiter
sit virtus utriusque; dicens quod electio vel est intellectus
appetitivi, vel appetitus intellectivi. Sed quod sit appetitus dicit
in III Ethic., definiens electionem esse desiderium
praeconsiliati. Quod quidem verum esse, et ipsum obiectum demonstrat
(nam sicut bonum delectabile et honestum, quae habent rationem finis,
sunt obiectum appetitivae virtutis, ita et bonum utile, quod proprie
eligitur); et patet ex nomine: nam liberum arbitrium, ut dictum
est, art. 4 huius quaest., est potentia qua homo libere iudicare
potest. Quod autem dicitur esse principium alicuius actus aliqualiter
fiendi, non oportet quod sit principium illius actus simpliciter, sed
aliqualiter significatur esse principium illius; sicut grammatica per
hoc quod dicitur esse scientia recte loquendi, non dicitur quod sit
principium locutionis simpliciter, quia sine grammatica potest homo
loqui, sed quod sit principium rectitudinis in locutione. Ita et
potentia qua libere iudicamus, non intelligitur illa qua iudicamus
simpliciter, quod est rationis; sed quae facit libertatem in
iudicando, quod est voluntatis. Unde liberum arbitrium est ipsa
voluntas. Nominat autem eam non absolute, sed in ordine ad aliquem
actum eius, qui est eligere.
Ad primum ergo dicendum, quod quia liberum arbitrium non nominat
voluntatem absolute, sed in ordine ad rationem, inde est quod ad hoc
significandum voluntas et ratio in definitione liberi arbitrii oblique
ponuntur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis eligere sit alius actus quam
velle, tamen ista differentia non potest potentiarum distinctionem
inducere.
Ad tertium dicendum, quod quamvis iudicium sit rationis, tamen
libertas iudicandi est voluntatis immediate.
Ad quartum dicendum, quod rationales dicimur non solum a potentia
rationis, sed ab anima rationali, cuius potentia est voluntas; et sic
secundum quod rationales sumus, dicimur esse liberi arbitrii. Si
tamen rationale a rationis potentia sumeretur, praedicta auctoritas
significaret rationem esse primam liberi arbitrii originem, non autem
immediatum electionis principium.
Ad quintum dicendum, quod voluntas quodammodo movet rationem imperando
actum eius, et ratio movet voluntatem proponendo ei obiectum suum,
quod est finis, et inde est quod utraque potentia potest aliqualiter
per aliam informari.
|
|