|
Et videtur quod non.
1. Gratia enim superveniens naturae non destruit eam. Cum ergo
libero arbitrio creaturae hoc naturaliter insit quod ad malum flecti
possit, videtur quod per gratiam ei auferri non possit.
2. Praeterea in potestate liberi arbitrii est uti gratia vel non
uti; nam liberum arbitrium a gratia cogi non potest. Sed si liberum
arbitrium gratia superinfusa non utatur, decidit in malum. Ergo nulla
gratia superveniens potest liberum arbitrium confirmare in bono.
3. Praeterea, liberum arbitrium habet dominium sui actus. Sed uti
gratia est quidam actus liberi arbitrii. Ergo hoc est in potestate
liberi arbitrii uti vel non uti; et sic per gratiam confirmari non
potest.
4. Praeterea, secundum hoc inest libero arbitrio creaturae
flexibilitas ad malum, quod est ex nihilo, ut Damascenus dicit. Sed
nulla gratia potest auferre creaturae esse ex nihilo. Ergo nulla
gratia poterit liberum arbitrium confirmare in bono.
5. Praeterea, Bernardus dicit, quod liberum arbitrium est
potentissimum sub Deo, quod de gratia et iustitia non recipit
augmentum, nec de culpa detrimentum. Sed confirmatio in bono
superveniens libero arbitrio auget ipsum: quia, secundum Augustinum,
in his quae mole magna sunt, idem est esse maius quod melius. Ergo
liberum arbitrium per gratiam non potest confirmari in bono.
6. Praeterea, ut dicitur in Lib. de causis, quod est in aliquo,
est in eo per modum eius in quo est. Sed liberum arbitrium secundum
suam naturam est mutabile in bonum et malum. Ergo et gratia ei
superveniens hoc modo in eo recipitur quod in bonum et malum mutari
possit. Et ita videtur quod non possit ipsum confirmare in bono.
7. Praeterea, quidquid Deus superaddit creaturae, posset (ut
videtur) a principio suae conditionis conferre ei. Si ergo possit
liberum arbitrium confirmari per aliquam gratiam superadditam, posset
confirmari per aliquod inditum ipsi creaturae spirituali quantum ad
naturae conditionem; et sic naturaliter esset confirmatum in bono;
quod est impossibile, ut dictum est. Ergo nec per gratiam confirmari
potest.
1. Sed contra. Est, quod sancti qui sunt in patria, ita sunt in
bono confirmati, ut ulterius peccare non possint: alias de sua
beatitudine securi non essent, et per consequens nec beati. Non autem
haec confirmatio inest eis per naturam, ut dictum est, art. praeced.
Ergo hoc est per gratiam. Et ita liberum arbitrium per donum gratiae
confirmari potest.
2. Praeterea, sicut liberum arbitrium hominis ex sua natura habet
quod sit flexibile in malum, ita corpus humanum habet ex sua natura
quod sit corruptibile. Sed corpus humanum dono gratiae efficitur
incorruptibile; I Cor. XV, 53: oportet corruptibile hoc
induere incorruptionem. Ergo liberum arbitrium potest per gratiam
confirmari in bono.
Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem erravit Origenes:
voluit enim quod liberum arbitrium creaturae nullatenus confirmaretur in
bono nec in beatis, nisi in Christo propter unionem ad verbum. Ex
hoc autem errore ponere cogebatur, quod beatitudo sanctorum et
Angelorum non esset perpetua, sed aliquando esset finienda: ex quo
sequitur eam non esse veram, cum immutabilitas et securitas sit de
ratione beatitudinis. Et ideo propter hoc inconveniens quod sequitur,
eius positio est penitus reprobanda. Et ideo dicendum est
simpliciter, quod liberum arbitrium per gratiam potest confirmari in
bono. Quod quidem ex hoc apparet. Propter hoc enim naturaliter
liberum arbitrium creaturae in bono confirmatum esse non potest, quia
in natura sua non habet perfecti et absoluti rationem boni, sed
cuiusdam boni particularis: huic autem bono perfecto et absoluto,
scilicet Deo, liberum arbitrium per gratiam unitur. Unde si fiat
perfecta unio, ut ipse Deus sit libero arbitrio tota causa agendi, in
malum flecti non poterit. Quod quidem in aliquibus contingit, et
praecipue in beatis: quod sic patet. Voluntas enim naturaliter tendit
in bonum sicut in suum obiectum; quod autem aliquando in malum tendat,
hoc non contingit nisi quia malum sibi sub specie boni proponitur.
Malum enim est involuntarium, ut Dionysius dicit IV cap. de
Divin. Nom. Unde non potest esse peccatum in motu voluntatis,
scilicet quod malum appetat, nisi in apprehensiva virtute defectus
praeexistat, per quem sibi malum ut bonum proponatur. Hic autem
defectus in ratione potest dupliciter accidere: uno modo ex ipsa
ratione; alio modo ex aliquo extrinseco. Ex ipsa quidem ratione,
quia inest ei naturaliter et immutabiliter sine errore cognitio boni in
universali, tam boni quod est finis, quam boni quod est ad finem; non
autem in particulari, sed circa hoc errare potest, ut aestimet aliquid
esse finem quod non est finis, vel esse utile ad finem quod non est
utile. Et propter hoc voluntas naturaliter appetit bonum quod est
finis, scilicet felicitatem in generali, et similiter bonum quod est
ad finem; unusquisque enim naturaliter appetit utilitatem suam; sed in
hoc vel illo fine appetendo, aut hoc vel illo utili eligendo, incidit
peccatum voluntatis. Sed ex aliquo extrinseco ratio deficit, cum
propter vires inferiores quae intense moventur in aliquid, intercipitur
actus rationis, ut non limpide et firmiter suum iudicium de bono
voluntati proponat; sicut cum aliquis habens rectam existimationem de
castitate servanda, per concupiscentiam delectabilis appetit contrarium
castitati, propter hoc quod iudicium rationis aliqualiter a
concupiscentia ligatur, ut philosophus dicit in VII Ethic.
Uterque autem istorum defectuum totaliter a beatis tolletur ex
coniunctione ipsorum ad Deum. Nam divinam essentiam videntes,
cognoscent ipsum Deum esse finem maxime amandum; cognoscent etiam
omnia quae ei uniunt, vel quae ab eo disiungunt, in particulari,
cognoscentes Deum non solum in se, sed prout est ratio aliorum; et
hac cognitionis claritate in tantum mens roborabitur, quod in
inferioribus viribus nullus motus insurgere poterit nisi secundum
regulam rationis. Unde sicut nunc immutabiliter bonum in generali
appetimus, ita immutabiliter in particulari bonum debitum appetunt
beatorum mentes. Super naturalem autem inclinationem voluntatis erit
in eis caritas perfecta, totaliter ligans eos cum Deo. Unde nullo
modo in eis peccatum incidere poterit; et sic erunt per gratiam
confirmati.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est ex defectu naturae creatae quod
in malum flecti potest; et hunc defectum aufert percipiendo naturam
gratia confirmans in bono, sicut lux superveniens aeri aufert
obscuritatem eius, quam naturaliter sine luce habet.
Ad secundum dicendum, quod in potestate liberi arbitrii est non uti
habitu; tamen potest hoc ipsum quod est non uti habitu, sibi proponi
sub specie boni; quod de gratia in beatis accidere non potest, ut
dictum est, in corp. art.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod liberum arbitrium est ex
nihilo, convenit ei quod non sit naturaliter confirmatum in bono; nec
hoc ei per gratiam concedi potest ut in bono naturaliter per gratiam
confirmatum sit. Non autem libero arbitrio, secundum quod est ex
nihilo, convenit quod nullo modo possit confirmari in bono; sicut nec
aeri ex natura sua inest quod nullo modo possit illuminari, sed quod
non sit naturaliter lucidus actu.
Ad quintum dicendum, quod Bernardus loquitur de libero arbitrio
quantum ad libertatem a coactione, quae nec intensionem nec remissionem
recipit.
Ad sextum dicendum, quod eius quod recipitur in aliquo, potest
considerari et esse et ratio. Secundum quidem esse suum est in eo in
quo recipitur, per modum recipientis, sed tamen ipsum recipiens
trahitur ad suam rationem; sicut calor receptus in aqua habet esse in
aqua per modum aquae, in quantum scilicet inest aquae ut accidens
subiecto: tamen aquam trahit a naturali sua dispositione ad hoc quod
fiat calida, et faciat actum caloris; et similiter lux aerem, licet
non contra naturam aeris. Ita et gratia secundum esse suum est in
libero arbitrio per modum eius sicut accidens in subiecto; sed tamen ad
rationem suae immutabilitatis liberum arbitrium pertrahit, ipsum Deo
coniungens.
Ad septimum dicendum, quod bonum perfectum, quod est Deus, potest
esse unitum menti humanae per gratiam, non autem per naturam; et ideo
per gratiam liberum arbitrium potest confirmari in bono, non autem per
naturam.
|
|