|
Et videtur quod sit vis cognitiva.
1. Quia, ut dicit Magister in libro II Sent., 24, quod in
anima nostra reperies aliquid commune cum bestiis, quod ad
sensualitatem pertinet. Sed vires sensitivae cognitivae sunt nobis et
bestiis communes. Ergo ad sensualitatem pertinent.
2. Praeterea, Augustinus, XII de Trinitate, dicit quod
sensualis animae motus, qui in corporis sensus intenditur, nobis et
pecoribus communis est, et seclusus a ratione sapientiae; et hoc
exponens, subiungit: sensu quippe corporis corporalia sentiuntur;
aeterna vero et immutabilia spirituali ratione sapientiae
intelliguntur. Sed sentire corporalia est cognitivae. Ergo
sensualitas, cuius est actus sensualis motus, est vis cognitiva.
3. Sed dicendum, quod Augustinus hoc subiungit ut manifestet
obiecta sensuum: sic enim motus sensualitatis intenditur in corporis
sensus, in quantum versatur circa sensibilia.- Sed contra:
Augustinus hoc subiungit ad ostendendum quomodo sensualitas a ratione
secludatur. Sed circa corpora, quae Augustinus dicit esse obiecta
sensuum, ratio vertitur; et inferior disponendo, et superior
iudicando; et sic per hoc non secluditur sensualitas a ratione. Ergo
Augustinus non intendit hoc quod dicitur.
4. Praeterea, in progressu peccati, quod in nobis agitur, ut
Augustinus, ibidem, dicit, sensualitas tenet locum serpentis.
Serpens autem in tentatione primorum parentum se habuit ut nuntians et
proponens peccatum; quod est cognitivae, non autem appetitivae, quia
eius est ferri in peccatum. Ergo sensualitas est vis cognitiva.
5. Praeterea, Augustinus dicit, in eodem libro, quod sensualitas
vicina est rationi scientiae. Non autem ei vicina esset, si esset
solum appetitiva; cum ratio scientiae sit cognitiva; sic enim ad aliud
genus potentiarum animae pertineret. Ergo sensualitas est cognitiva,
et non tantum appetitiva.
6. Praeterea, sensualitas, secundum Augustinum, XII de
Civit. Dei, distinguitur et a ratione superiori, et ab inferiori,
in quibus appetitus superior, qui est voluntas, continetur; alias in
eis peccatum mortale esse non posset. Sed appetitus inferior non
distinguitur ut alia potentia ab appetitu superiori, ut probabitur, in
corp. art. Ergo sensualitas non est appetitus inferior. Est autem
aliqua vis animae inferior, ut ex eius definitione apparet. Ergo est
vis cognitiva inferior. Probatio mediae. Differentia per accidens
obiectorum non indicat differentiam potentiarum secundum speciem: non
enim visus dividitur per hoc quod est videre hominem et videre asinum:
homo enim et asinus accidunt visibili, in quantum est visibile. Sed
appetibile apprehensum a sensu et apprehensum ab intellectu, per quae
videntur superior et inferior appetitus distingui, accidunt
appetibili, in quantum est, appetibile; cum appetibile, in quantum
appetibile, sit bonum, cui accidit apprehendi sensu vel intellectu.
Ergo appetitus inferior non est alia potentia a superiori.
7. Sed dicendum, quod duo appetitus praedicti distinguuntur per
bonum simpliciter, et bonum ut nunc.- Sed contra: sicut se habet
intellectus ad verum, ita se habet appetitus ad bonum. Sed verum
simpliciter, quod est necessarium, et verum ut nunc, quod est
contingens, non distinguunt intellectum in duas potentias. Ergo nec
penes bonum simpliciter et bonum ut nunc, potest distingui appetitus in
duas potentias.
8. Praeterea, bonum ut nunc, est bonum apparens, ut videtur;
bonum autem simpliciter est verum bonum. Sed appetitus superior
quandoque in bonum apparens consentit, et appetitus inferior aliquod
verum bonum interdum appetit, sicut ea quae sunt corpori necessaria.
Ergo bonum ut nunc et bonum simpliciter, non distinguunt superiorem et
inferiorem appetitum; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, vis sensitiva contra appetitivam dividitur, ut patet
per philosophum in I de anima, ubi quinque genera actionum animae
distinguit: scilicet nutrire, sentire, appetere, moveri secundum
locum, et intelligere. Sensualitas autem sub sensitiva continetur,
ut ipsum nomen demonstrat. Ergo sensualitas non est vis appetitiva,
sed cognitiva.
10. Praeterea, cuicumque convenit definitio, et definitum. Sed
definitio sensualitatis quam Magister ponit 24 dist. II libri
sententiarum, convenit rationi inferiori, quae interdum intendit circa
corporis sensus et circa ea quae ad corpus pertinent. Ergo ratio
inferior, et sensualitas sunt idem. Sed ratio est vis cognitiva;
ergo et sensualitas.
1. Sed contra. Est quod in definitione sensualitatis dicitur, quod
est appetitus rerum ad corpus pertinentium.
2. Praeterea, peccatum in appetendo est, non solum in cognoscendo.
Sed in sensualitate aliquod peccatum est levissimum, ut Augustinus
dicit, XII de Trinitate. Ergo sensualitas est vis appetitiva.
Respondeo. Dicendum, quod sensualitas nihil aliud esse videtur quam
vis appetitiva sensitivae partis: et dicitur sensualitas quasi aliquid
a sensu derivatum. Motus enim appetitivae partis ex apprehensione
quodammodo oritur, quia omnis operatio passivi ab activo originem
sumit. Appetitus autem potentia passiva est, quia movetur ab
appetibili, quod est movens non motum, ut dicitur in III de anima.
Appetibile vero non movet appetitum nisi apprehensum. In quantum ergo
ex appetibili apprehenso per sensum movetur vis appetitiva inferior,
eius motus sensualis dicitur, et ipsa potentia sensualitas nominatur.
Hic autem appetitus sensibilis medius est inter appetitum naturalem,
et appetitum superiorem rationalem, qui voluntas nominatur. Quod
quidem ex hoc inspici potest, quod in quolibet appetibili duo possunt
considerari: scilicet ipsa res quae appetitur, et ratio
appetibilitatis, ut delectatio vel utilitas, vel aliquid huiusmodi.
Appetitus ergo naturalis tendit in ipsam rem appetibilem sine aliqua
apprehensione rationis appetibilitatis: nihil enim est aliud appetitus
naturalis quam quaedam inclinatio rei, et ordo ad aliquam rem sibi
convenientem, sicut lapidem ferri ad locum deorsum. Quia vero res
naturalis in suo esse naturali determinata est; et una est eius
inclinatio ad aliquam rem determinatam: unde non exigitur aliqua
apprehensio, per quam secundum rationem appetibilitatis distinguatur
res appetibilis a non appetibili. Sed haec apprehensio praeexigitur in
instituente naturam, qui unicuique naturae dedit inclinationem propriam
sibi convenientem. Appetitus autem superior, qui est voluntas,
tendit directe in rationem appetibilitatis absolute; sicut voluntas
ipsam bonitatem appetit primo et principaliter, vel utilitatem, aut
aliquid huiusmodi; hanc vero rem vel illam appetit secundario, in
quantum est praedictae rationis particeps; et hoc ideo quia natura
rationalis est tantae capacitatis quod non sufficeret ei inclinatio ad
unam rem determinatam, sed indiget rebus pluribus et diversis: et ideo
inclinatio eius est in aliquid commune, quod in pluribus invenitur, et
sic per apprehensionem illius communis tendit in rem appetibilem, in
qua huiusmodi rationem appetendam esse cognoscit. Appetitus vero
inferior sensitivae partis, qui sensualitas dicitur, tendit in ipsam
rem appetibilem prout invenitur in ea id quod est ratio
appetibilitatis: non enim tendit in ipsam rationem appetibilitatis,
quia appetitus inferior non appetit ipsam bonitatem vel utilitatem aut
delectationem, sed hoc utile vel hoc delectabile: et in hoc appetitus
sensibilis est infra appetitum rationalem; sed quia non tendit tantum
in hanc rem aut tantum in illam, sed in omne id quod est sibi utile vel
delectabile, ideo est supra appetitum naturalem; et propter hoc
apprehensione indiget, per quam delectabile a non delectabili
distinguat. Et huius distinctionis signum evidens est, quod appetitus
naturalis habet necessitatem respectu ipsius rei in quam tendit, sicut
grave necessario appetit locum deorsum. Appetitus autem sensitivus non
habet necessitatem in rem aliquam, antequam apprehendatur sub ratione
delectabilis vel utilis; sed apprehenso quod est delectabile, de
necessitate fertur in illud: non enim potest brutum animal inspiciens
delectabile, non appetere illud. Sed voluntas habet necessitatem
respectu ipsius bonitatis et utilitatis: de necessitate enim vult homo
bonum, sed non habet necessitatem respectu huius vel illius rei
quantumcumque apprehendatur ut bona vel utilis quod ideo est, quia
unaquaeque potentia habet quamdam necessariam habitudinem ad suum
proprium obiectum. Unde datur intelligi quod obiectum appetitus
naturalis est haec res in quantum talis res; appetitus vero sensibilis
haec res in quantum est conveniens vel delectabilis: sicut aqua, in
quantum est conveniens gustui, et non in quantum est aqua; obiectum
vero proprium voluntatis est ipsum bonum absolute. Et sic differt
apprehensio sensus et intellectus: nam sensus est apprehendere hoc
coloratum, intellectus autem ipsam naturam coloris. Sic ergo patet
quod appetitus alius est secundum speciem voluntas et sensualitas,
sicut et alia ratione appetitur ipsa bonitas et haec res bona: nam
bonitas appetitur per seipsam, sed haec res bona, in quantum
participat aliquid. Et ideo, sicut participantia dicuntur per
participationem, ut haec res bona per bonitatem, ita appetitus
superior regit appetitum inferiorem, et intellectus eodem modo iudicat
de his quae sensus apprehendit. Sic ergo sensualitatis proprium
obiectum est res bona vel conveniens sentienti: quod quidem contingit
dupliciter. Uno modo, quia est conveniens ad ipsum esse sentientis,
sicut cibus et potus, et alia huiusmodi; alio modo quia est conveniens
sensui ad sentiendum, sicut color pulcher est conveniens visui ad
videndum, et sonus moderatus auditui ad audiendum, et sic de aliis.
Et sic Magister complete sensualitatem notificat: per hoc enim quod
dicit, quod est quaedam vis animae inferior, designatur eius
distinctio ab appetitu superiori; per hoc autem quod dicit, ex qua
motus, qui intenditur in corporis sensus, ostenditur eius habitudo ad
ea quae sunt convenientia sensui ad sentiendum; per hoc autem quod
dicit, atque appetitus rerum ad corpus pertinentium, ostenditur eius
habitudo ad ea quae sunt convenientia ad conservandum esse sentientis.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid pertinet ad sensualitatem
tripliciter. Uno modo sicut quod est de essentia sensualitatis; et
sic ad sensualitatem pertinent solae appetitivae vires. Alio modo
sicut id quod praeexigitur ad sensualitatem; et sic vires sensitivae
apprehensivae ad sensualitatem pertinent. Alio modo sicut id quod
sensualitati obsequitur; et sic motivae exequentes ad sensualitatem
pertinent. Et sic verum est quod omnia quae sunt nobis communia et
bestiis, ad sensualitatem pertinent aliqualiter, quamvis non omnia
sint de essentia sensualitatis.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus hoc quod dictum est, subiungit
ad explicandum quales sunt actus sensuum exteriorum, in quos motus
sensualitatis intenditur; non quod ipsum sentire corporalia sit
sensualitatis motus.
Ad tertium dicendum, quod ratio inferior habet motum circa corporis
sensus, sed non eodem modo sicut sensus sua obiecta percipiunt. Nam
sensus percipiunt sua obiecta particulariter, ratio vero inferior habet
actum circa sensibilia secundum aliquam intentionem universalem.
Sensualitas vero hoc modo tendit in obiecta sensuum sicut et ipsi
sensus, scilicet particulariter.
Ad quartum dicendum, quod in tentatione primorum parentum serpens non
solum proposuit aliquid ut appetendum, sed suggerendo decepit. Non
autem deciperetur homo proposito sensibili delectabili, nisi iudicium
rationis per passionem appetitivae partis ligaretur; et ideo
sensualitas vis appetitiva est.
Ad quintum dicendum, quod sensualitas dicitur esse vicina rationi
scientiae, non quantum ad genus potentiae, sed quantum ad obiecta:
quia utraque circa temporalia versatur, licet alio et alio modo, ut
dictum est.
Ad sextum dicendum, quod diversitas apprehensionum per accidens se
haberet ad appetitivas vires, nisi diversitati apprehensionum
diversitas apprehensorum coniungeretur. Nam sensus, qui non est nisi
particularium, non apprehendit bonitatem absolutam, sed hoc bonum;
intellectus vero, quia est universalium, apprehendit bonitatem
absolutam, ex quo diversificatur appetitus inferior a superiori, ut
dictum est, in corp. art., et ad 3 argum.
Ad septimum dicendum, quod bonum in quod fertur appetitus sensibilis,
est bonum particulare, quod consideratur ut hic et nunc, sive sit
necessarium, sive contingens; quia etiam videre solem est oculis
delectabile, ut habetur Eccle. XI, sive sit verum bonum, sive
apparens.
Unde patet responsio ad octavum.
Ad nonum dicendum, quod sensitiva pars dupliciter accipitur.
Quandoque secundum quod dividitur contra appetitivam; et sic continet
vires apprehensivas tantum. Et hoc modo sensualitas non pertinet ad
sensitivam partem nisi sicut ad id quod est quasi eius origo; unde et
ab ea potest denominari. Quandoque vero accipitur secundum quod
comprehendit in se et appetitivam et motivam, prout anima sensibilis
dividitur contra rationalem et vegetabilem: et sic in sensitiva parte
animae sensualitas includitur.
Ad decimum dicendum, quod ratio inferior alio modo intendit in
corporis sensus et in res ad corpus pertinentes, quam sensualitas, ut
prius dictum est; et propter hoc ratio non sequitur.
|
|