|
Et videtur quod sit una simplex potentia, non divisa in plures
potentias.
1. Quia in definitione sensualitatis dicitur, art. praeced., quod
est quaedam vis animae inferior; quod non diceretur, si in se plures
vires contineret. Ergo videtur quod non dividatur in plures
potentias.
2. Praeterea, eadem potentia animae est unius contrarietatis, ut
visus albi et nigri, sicut dicitur in II de anima. Sed conveniens
et nocivum sunt contraria. Ergo eadem vis animae se habet ad
utrumque. Sed concupiscibilis se habet ad conveniens, irascibilis
vero ad nocivum. Ergo eadem vis est irascibilis et concupiscibilis;
et sic sensualitas non dividitur in plures vires.
3. Praeterea, per eamdem virtutem aliquis recedit ab uno extremo et
accedit ad alterum; sicut ratione gravitatis lapis recedit a loco
supremo, et accedit ad locum infimum. Sed per vim irascibilem anima
recedit a nocivo, fugiendo ipsum; per vim autem concupiscibilem
accedit ad conveniens, concupiscendo ipsum. Ergo eadem vis animae est
irascibilis et concupiscibilis; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, proprium obiectum gaudii est conveniens. Gaudium
autem non est nisi in concupiscibili. Ergo proprium obiectum
concupiscibilis est conveniens. Sed conveniens est obiectum totius
sensualitatis, ut patet ex definitione sensualitatis praeexposita: nam
res ad corpus pertinentes sunt res corpori convenientes. Ergo tota
sensualitas nihil aliud est quam concupiscibilis. Aut ergo irascibilis
et concupiscibilis sunt idem, aut irascibilis ad sensualitatem non
pertinet: et quodcumque horum detur, habetur propositum; scilicet
quod sensualitas est una simplex vis.
5. Sed dicendum, quod sensualitatis obiectum est etiam nocivum,
sive disconveniens, ad quod irascibilis se extendit.- Sed contra:
sicut conveniens est obiectum gaudii, ita nocivum vel disconveniens est
obiectum tristitiae. Sed tam gaudium quam tristitia sunt in
concupiscibili. Ergo tam conveniens quam nocivum sunt obiectum
concupiscibilis; et sic quidquid est obiectum sensualitatis, est
obiectum concupiscibilis; et ita idem quod prius.
6. Praeterea, appetitus sensibilis praesupponit apprehensionem.
Sed eadem vi apprehensiva apprehenditur conveniens et nocivum. Ergo
et eadem vis appetitiva se habet ad utrumque; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, secundum Augustinum, odium est ira inveterata. Sed
odium est in concupiscibili, ut probatur in II topicorum, quod amor
est in eadem; ira autem in irascibili. Ergo eadem vis et irascibilis
et concupiscibilis: aliter enim non posset esse in utraque.
8. Praeterea, illud animae quod cuilibet potentiae competit, non
requirit potentiam determinatam ab aliis distinctam. Sed
concupiscere, ad quamlibet potentiam animae pertinet: quod patet ex
hoc quod quaelibet potentia animae in suo obiecto delectatur, et illud
concupiscit. Ergo ad concupiscendum non debet aliqua potentia ordinari
ab aliis distincta; et sic concupiscibilis non est alia potentia ab
irascibili.
9. Praeterea, potentiae secundum actus distinguuntur. Sed in
quolibet actu irascibilis includitur actus concupiscibilis; nam ira
habet concupiscentiam vindictae, et sic de aliis. Ergo
concupiscibilis non est alia potentia ab irascibili.
1. Sed contra. Est quod Damascenus distinguit appetitum sensitivum
in irascibilem et concupiscibilem, et similiter Gregorius Nyssenus in
Lib. quem de anima et eius viribus scribit. Appetitus autem inferior
est sensualitas. Ergo sensualitas in se plures vires continet.
2. Praeterea, in libro de spiritu et anima, distinguuntur hae tres
vires motivae, rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Sed
rationalis est alia vis ab irascibili. Ergo et irascibilis a
concupiscibili.
3. Praeterea, philosophus in III de anima ponit in appetitu
sensitivo desiderium et animum, id est irascibilem et concupiscibilem,
quae sunt ad invicem diversae.
Respondeo. Dicendum, quod appetitus sensualitatis has duas vires
continet, scilicet irascibilem et concupiscibilem quae sunt ad invicem
diversae potentiae; quod quidem hoc modo videri potest. Appetitus
enim sensitivus quamdam convenientiam habet cum appetitu naturali, in
quantum uterque tendit in rem convenientem appetenti. Invenitur autem
appetitus naturalis ad duo tendere, secundum duplicem operationem rei
naturalis. Una quarum est per quam res naturalis nititur acquirere id
quod est conservativum suae naturae; sicut grave movetur deorsum, ut
ibi conservetur. Alia est per quam res naturalis sua contraria
destruit per qualitatem activam: et hoc quidem necessarium est
corruptibili; quia, nisi haberet virtutem, qua suum contrarium
vinceret, ab eo corrumperetur. Sic ergo appetitus naturalis ad duo
tendit: scilicet ad consequendum id quod est congruum et amicum
naturae, et ad habendum quamdam victoriam super illud quod est ei
adversum; et primum est quasi per modum receptionis, secundum vero est
per modum actionis; unde ad diversa principia reducuntur. Recipere
enim et agere non sunt ab eodem principio; ut ignis, qui per levitatem
fertur sursum, per calorem contraria corrumpit. Ita in appetitu
sensibili ista duo inveniuntur: nam animal per appetitivam potentiam
appetit id quod est congruum et amicum sibi, et hoc per vim
concupiscibilem, cuius proprium obiectum est delectabile secundum
sensum; appetit etiam habere dominium et victoriam super ea quae sunt
sibi contraria, et hoc per vim irascibilem; unde dicitur quod eius
obiectum est aliquid arduum. Et sic patet quod irascibilis est alia
potentia a concupiscibili. Nam aliam rationem appetibilitatis habet
aliquid ex hoc quod est arduum, cum quandoque illud quod est arduum, a
delectatione separet, et rebus circumstantibus immisceat; sicut cum
animal relicta voluptate cui vacabat, aggreditur pugnam, nec
retrahitur propter dolores quos sustinet. Et iterum una earum,
scilicet concupiscibilis, videtur ordinata ad recipiendum: haec enim
appetit ut ei suum delectabile coniungatur; altera vero, scilicet
irascibilis, est ordinata ad agendum, quia per actionem aliquam
superat id quod est contrarium vel nocivum, ponens se in quadam
altitudine victoriae super ipsum. Hoc autem communiter in potentiis
animae invenitur quod recipere et agere ad diversas potentias
pertinent, sicut patet de intellectu agente et possibili. Et inde est
quod secundum Avicennam, ad irascibilem pertinet fortitudo et
debilitas cordis, quasi virtuti ordinatae ad agendum; ad
concupiscibilem autem dilatatio et constrictio ipsius, quasi virtuti
ordinatae ad recipiendum. Patet igitur ex dictis, quod irascibilis
quodammodo ad concupiscibilem ordinatur, sicut propugnatrix ipsius.
Ad hoc enim necessarium fuit animali per irascibilem victoriam de
contrariis consequi, ut concupiscibilis sine impedimento suo
delectabili potiretur: cuius signum est quod propter delectabilia pugna
est inter animalia, scilicet propter coitum et cibum, ut dicitur in
VIII de animalibus. Et inde est quod omnes passiones irascibilis
habent et principium et finem in concupiscibili: nam ira incipit ex
aliqua tristitia illata, quae est in concupiscibili, et terminatur
post vindictam adeptam ad gaudium, quod iterum est in concupiscibili;
et similiter spes incipit a desiderio vel amore, et terminatur in
delectatione. Sciendum est autem, quod tam ex parte apprehensivarum
virium quam ex parte appetitivarum sensitivae partis, aliquid est quod
competit sensibili animae secundum propriam naturam; aliquid vero,
secundum quod habet aliquam participationem modicam rationis, attingens
ad ultimum eius in sui supremo; sicut dicit Dionysius, in VII
cap. de divinis nominibus, quod divina sapientia coniungit fines
primorum principiis secundorum. Sicut vis imaginativa competit animae
sensibili secundum propriam rationem, quia in ea reservantur formae per
sensum acceptae; sed vis aestimativa, per quam animal apprehendit
intentiones non acceptas per sensum, ut amicitiam vel inimicitiam,
inest animae sensitivae secundum quod participat aliquid rationis: unde
ratione huius aestimationis dicuntur animalia quamdam prudentiam
habere, ut patet in principio Metaphys., sicut quod ovis fugit
lupum, cuius inimicitiam nunquam sensit. Et similiter ex parte
sensitivae. Nam quod animal appetat id quod est delectabile secundum
sensum, quod ad concupiscibilem pertinet, hoc est secundum propriam
rationem sensibilis animae; sed quod relicto delectabili appetit
victoriam, quam consequitur cum dolore, quod ad irascibilem pertinet,
competit ei secundum quod attingit aliqualiter appetitum superiorem;
unde irascibilis est propinquior rationi et voluntati quam
concupiscibilis. Et propter hoc incontinens irae est minus turpis quam
incontinens concupiscentiae, utpote minus privatus ratione, ut dicit
philosophus in II Ethic. Patet igitur ex dictis, quod irascibilis
et concupiscibilis sunt diversae potentiae, et quid est obiectum
utriusque, et quomodo irascibilis iuvat concupiscibilem, et est
superior et dignior ea, sicut aestimativa inter ceteras apprehensivas
virtutes sensitivae partis.
Ad primum ergo dicendum, quod sensualitas dicitur esse vis
singulariter, quia est una in genere, quamvis per aliquas partes
dividatur.
Ad secundum dicendum, quod tam conveniens delectabile quam nocivum
tristabile ad concupiscibilem pertinet, secundum quod unum est
fugiendum et alterum consequendum; sed habere quamdam altitudinem super
utrumque, ut scilicet nocivum possit superari, et delectabile cum
securitate quadam possideri, ad irascibilem pertinet.
Ad tertium dicendum, quod recedere a nocivo et accedere ad
delectabile, utrumque concupiscibili competit; sed impugnare et
superare id quod potest esse nocivum, hoc pertinet ad irascibilem.
Et per hoc patet responsio ad quartum et quintum: quia conveniens est
obiectum concupiscibilis, secundum quod est delectabile; sed totius
sensualitatis, secundum quod est quomodocumque expediens animali, vel
per viam ardui, vel per viam delectabilis.
Ad sextum dicendum, quod eadem appetitiva concupiscibilis est
convenientis prosecutiva, et inconvenientis fugitiva; unde irascibilis
et concupiscibilis non distinguuntur per conveniens et nocivum, ut ex
dictis, in solutione ad 2 argumentum, patet.
Ad septimum dicendum, quod cum dicitur: odium est ira inveterata,
est praedicatio per causam, et non per essentiam: nam passiones
irascibilis terminantur ad passiones concupiscibilis, ut dictum est,
in corp. art.
Ad octavum dicendum, quod concupiscere appetitu animali, ad solam
concupiscibilem pertinet; sed concupiscere appetitu naturali, pertinet
ad quamlibet potentiam: nam quaelibet potentia animae natura quaedam
est, et naturaliter in aliquid inclinatur. Et similiter est
distinguendum de amore et delectatione, et aliis huiusmodi.
Ad nonum dicendum, quod in definitione passionum irascibilis ponitur
actus appetitivae communis, ut appetere; non autem aliquid ad
concupiscibilem pertinens, nisi sit principium vel terminus; ut si
dicatur, quod ira est appetitus vindictae propter praecedentem
contristationem.
|
|