|
Et videtur quod in superiori.
1. Nam appetitus superior ad plura se extendit quam appetitus
inferior, cum sit et corporalium et spiritualium. Si ergo appetitus
inferior dividitur in duas vires, scilicet irascibilem et
concupiscibilem, multo fortius et superior dividi debet.
2. Praeterea, quaecumque vires sunt animae secundum seipsam, ad
superiorem pertinent partem: nam vires inferiores sunt communes animae
et corpori. Sed irascibilis et concupiscibilis sunt animae secundum
seipsam: unde dicitur in Lib. de spiritu et anima: has potentias
habet anima antequam corpori misceatur; siquidem sunt ei naturales,
nec aliud sunt quam ipsa tota: namque animae substantia in his tribus
plena et perfecta consistit; id est in rationabilitate,
concupiscibilitate, et irascibilitate. Ergo irascibilis et
concupiscibilis ad appetitum superiorem pertinent.
3. Praeterea, secundum philosophum in Lib. de anima, et XI
Metaphys., sola pars animae rationalis est a corpore separabilis.
Sed irascibilis et concupiscibilis remanent in anima a corpore
separata, ut dicitur in libro de spiritu et anima. Ergo irascibilis
et concupiscibilis ad partem rationalem pertinent.
4. Praeterea, imago Trinitatis quaerenda est in superiori parte
animae. Sed secundum quosdam assignatur imago in rationali,
irascibili et concupiscibili. Ergo irascibilis et concupiscibilis ad
superiorem partem pertinent.
5. Praeterea, caritas dicitur esse in concupiscibili, spes autem in
irascibili. Sed caritas et spes non sunt in appetitu sensitivo, qui
non potest extendi ad immaterialia. Ergo irascibilis et
concupiscibilis non sunt tantum in appetitu inferiori, sed in
superiori.
6. Praeterea, vires humanae dicuntur illae quas homo supra cetera
animalia habet, quae pertinent ad superiorem animae partem. Sed
distinguitur a magistris duplex irascibilis: humana et non humana; et
similiter concupiscibilis. Ergo praedictae vires non sunt tantum in
appetitu inferiori, sed in superiori.
7. Praeterea, operationes virium sensitivarum tam apprehensivarum
quam appetitivarum non manent in anima separata, quia per corporis
organa exercentur; alias anima sensibilis in brutis esset
incorruptibilis, utpote potens suam operationem habere per seipsam.
Sed in anima separata remanet gaudium et tristitia, amor et timor, et
alia huiusmodi, quae attribuuntur irascibili et concupiscibili. Ergo
irascibilis et concupiscibilis non sunt tantum in sensitiva parte, sed
etiam in intellectiva.
Sed contra, est quod Damascenus, et Gregorius Nyssenus, et
philosophus ponunt esse eas in sensibili appetitu tantum.
Respondeo. Dicendum, quod cum actus appetitivarum partium
praesupponat actum apprehensivarum, et distinctio appetitivarum ad
invicem aliqualiter similis est distinctioni apprehensivarum.
Invenimus autem hoc in apprehensivis potentiis, quod respectu
illarum, apprehensiva superior manet una et indivisa, respectu quarum
apprehensivae inferiores distinguuntur; una enim intellectiva potentia
cognoscimus omnia sensibilia quantum ad earum naturas, respectu quarum
vires sensitivae distinguuntur. Unde secundum Augustinum, exterius
aliud est quod videt et quod audit; sed interius in intellectu est
idem. Et similiter est de appetitivis; quod appetitiva superior est
una respectu omnium appetibilium, quamvis appetitivae inferiores
respectu diversorum appetibilium distinguantur. Cuius ratio ex utraque
parte est: quod vis superior habet obiectum universale, sed inferiores
vires habent obiecta particularia; multa autem per se conveniunt
particularibus quae per accidens se habent ad universale. Et ideo,
cum accidentalis differentia non diversificet speciem, sed solum illa
quae est per se, potentiae inferiores inveniuntur secundum speciem
distinctae; sed superior potentia remanet indivisa. Sicut patet quod
obiectum intellectus est quod quid est; unde eadem potentia intellectus
se extendit ad omnia quae habent quidditatem, nec diversificatur per
aliquas differentias, quae rationem quidditatis non diversificant.
Sed cum obiectum sensus sit corpus, quod est natum movere organum,
secundum diversam rationem movendi oportet potentias diversificari;
unde alia potentia est visus et auditus, quia alia ratione movet sensum
color et sonus. Et similiter est ex parte appetitivarum: nam obiectum
appetitus superioris, ut supra, art. 1 huius quaest., dictum est,
est bonum absolute; sed obiectum appetitus inferioris est res aliquo
modo proficua animali. Arduum autem et delectabile non secundum eamdem
rationem sunt convenientia animali, ut ex praedictis, art.
praeced., patet. Et ideo per hoc essentialiter diversificatur
obiectum appetitus inferioris: non autem obiectum appetitus
superioris, qui tendit in bonum absolute quocumque modo. Sciendum
tamen est, quod sicut intellectus habet aliquam operationem circa eadem
circa quae sensus operantur, sed altiori modo, cum cognoscat
universaliter et immaterialiter quod sensus materialiter et
particulariter cognoscit; ita appetitus superior circa eadem habet
operationem cum appetitibus inferioribus, quamvis altiori modo. Nam
inferiores appetitus tendunt in sua obiecta materialiter, et cum aliqua
passione corporali, a quibus passionibus nomen irascibilis et
concupiscibilis imponitur; appetitus vero superior habet aliquos actus
similes inferiori appetitui, sed absque omni passione. Et sic
operationes superioris appetitus sortiuntur interdum nomina passionum;
sicut voluntas vindictae dicitur ira, et quietatio voluntatis super
aliquo diligibili, dicitur amor. Et eadem ratione, ipsa voluntas,
quae hos actus producit, dicitur interdum irascibilis et
concupiscibilis, non tamen proprie, sed per quamdam similitudinem;
nec tamen ita quod in voluntate sint aliquae vires diversae similes
irascibili et concupiscibili.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis appetitus superior in plura se
extendat quam inferior, tamen quia habet universale bonum pro proprio
obiecto, non dividitur in plures potentias.
Ad secundum dicendum, quod liber ille non est Augustini, nec oportet
eum in auctoritate accipere; tamen potest dici, quod intelligit de
irascibili et concupiscibili similitudinarie dictis; vel loquitur
quantum ad originem potentiarum: nam omnes potentiae sensitivae ex
essentia animae fluunt.
Ad tertium dicendum, quod circa sensitivas potentias animae est duplex
opinio. Quidam enim dicunt, quod manent in anima separata secundum
essentiam; alii vero, quod manent in essentia animae sicut in radice.
Et quocumque modo dicatur, non alio modo remanet irascibilis et
concupiscibilis quam aliae sensitivae vires; unde in libro praedicto
dicitur quod anima recedens a corpore trahit secum sensum et
imaginationem.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus in Lib. de Trinit.,
investigat multos modos Trinitatis in anima nostra, in quibus est
aliqua similitudo Trinitatis increatae, quamvis vera ratio imaginis
sit solum in mente; et ratione praedictae similitudinis aliqui ponunt
imaginem in rationali, irascibili et concupiscibili, quamvis non sit
proprie dictum.
Ad quintum dicendum, quod caritas et spes non sunt in irascibili et
concupiscibili, proprie loquendo, cum dilectio caritatis et expectatio
spei sint sine passione; sed dicitur caritas esse in concupiscibili,
in quantum est in voluntate, prout habet actus similes concupiscibili;
et simili ratione dicitur esse spes in irascibili.
Ad sextum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis dicuntur esse
humanae, sive rationales, non per essentiam, quasi ad partem
superiorem pertineant, sed per participationem, in quantum obediunt
rationi, et participant regimen eius, ut Damascenus dicit.
Ad septimum dicendum, quod gaudium et timor, quae sunt passiones,
non remanent in anima separata, cum corporali immutatione peragantur;
sed remanent actus voluntatis similes illis passionibus.
|
|