|
Et videtur quod non.
1. Rom. VII, 15, dicitur: non enim quod volo, facio; sed
quod odi malum, illud facio. Hoc enim dicitur, ut quaedam Glossa
exponit, propter motus sensualitatis. Ergo sensualitas voluntati et
rationi non obedit.
2. Praeterea, ibidem 23, dicitur: video aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meae. Haec autem lex est concupiscentia.
Ergo repugnat legi mentis, id est rationi; et ita non obedit ei.
3. Praeterea, sicut ordinantur apprehensivae ad invicem, ita
appetitivae. Sed intellectus non habet in potestate sua actus
exteriorum sensuum: non enim videmus aut audimus quidquid intellectus
decernit. Ergo nec motus sensualitatis sunt in potestate rationalis
appetitus.
4. Praeterea, naturalia in nobis non subduntur rationi. Sed
sensualitas naturali impetu tendit in suum appetibile. Ergo motus
sensualitatis non subditur rationi.
5. Praeterea, motus sensualitatis sunt animae passiones, ad quas
determinatae dispositiones corporum requiruntur, ut Avicenna
determinat; sicut ad iram sanguis calidus et subtilis, ad gaudium
temperatus sanguis. Sed dispositio corporalis non subditur rationi.
Ergo nec motus sensualitatis.
Sed contra, est quod Damascenus dicit, quod irascibilis et
concupiscibilis participant aliqualiter rationem, quae sunt partes
sensualitatis. Ergo et motus sensualitatis est in potestate rationis.
Hoc idem habetur ex dictis philosophi in I Ethic., et ex Gregorio
Nysseno.
Respondeo. Dicendum, quod in ordine mobilium et motorum est devenire
ad aliquod primum, quod est movens se, a quo movetur illud quod non
est ex se motum; quia omne quod est per aliud, reducitur ad per se,
ut habetur ex VIII Physic. Unde, cum voluntas seipsam moveat,
ex hoc quod est domina sui actus, oportet quod vires aliae, quae
seipsas non movent, ab aliquo moveantur. Tanto autem unaquaeque
aliarum virium plus de motu eius participat, quanto fit ei
propinquior. Unde ipsae appetitivae inferiores voluntati obediunt
quantum ad suos principales actus, utpote ei propinquissimae; aliae
vero magis remotae, ut nutritiva et generativa, moventur a voluntate
quantum ad aliquos earum exteriores actus. Subduntur autem appetitivae
inferiores, scilicet irascibilis et concupiscibilis, rationi,
tripliciter. Primo quidem ex parte ipsius rationis. Cum enim eadem
res sub diversis conditionibus considerari possit, et delectabilis et
horribilis reddi, ratio opponit sensualitati mediante imaginatione rem
aliquam sub ratione delectabilis vel tristabilis, secundum quod ei
videtur; et sic sensualitas movetur ad gaudium vel tristitiam. Et
ideo dicit philosophus, in I Ethic., quod ratio semper suadet ad
optima. Secundo ex parte voluntatis. In viribus enim ordinatis ad
invicem et connexis ita se habet, quod motus intensus in una earum, et
praecipue in superiori, redundat in aliam. Unde, cum motus
voluntatis per electionem intenditur circa aliquid, irascibilis et
concupiscibilis sequitur motum voluntatis. Unde dicitur in III de
anima quod appetitus movet appetitum, superior scilicet inferiorem,
sicut sphaera sphaeram in corporibus caelestibus. Tertio ex parte
motivae exequentis. Sicut enim in exercitu progressio ad bellum pendet
ex imperio ducis, ita in nobis vis motiva non movet membra nisi ad
imperium eius quod in nobis principatur, id est rationis, qualiscumque
motus fiat in inferioribus viribus. Unde ratio irascibilem et
concupiscibilem reprimit, ne in actum exteriorem procedant; propter
quod dicitur Genes. IV, 7: subter te erit appetitus tuus. Et
sic patet quod concupiscibilis et irascibilis subduntur rationi; et
similiter sensualitas, quamvis nomen sensualitatis pertineat ad has
vires, non secundum quod participant rationem, sed secundum naturam
sensitivae partis. Unde non ita proprie dicitur quod sensualitas
subditur rationi, sicut de irascibili et concupiscibili.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud apostoli intelligitur
quantum ad hoc quod non est in potestate nostra universaliter omnes
inordinatos motus sensualitatis impedire; quamvis possimus impedire
singulos, ut patet ex dictis, quaest. de libero arbitrio, art.
XII.
Ad secundum dicendum, quod sensualitas, quantum est de se, repugnat
rationi; tamen ratio potest eam reprimere, ut patet ex dictis, in
corp. art.
Ad tertium dicendum, quod inferiores apprehensivae obediunt
superiori, ut patet de imaginatione et aliis sensibus interioribus;
sed quod exterior sensus intellectui non obediat, contingit ex hoc quod
sensus exterior indiget re sensibili ad sentiendum, sine qua in actum
exire non potest.
Ad quartum dicendum, quod appetitiva inferior non naturaliter tendit
in rem aliam, nisi postquam proponitur sibi sub ratione proprii
obiecti, ut ex dictis, art. I huius quaest., patet. Unde, cum
in potestate rationis sit sub diversis rationibus unam et eamdem rem
proponere, utpote cibum aliquem ut delectabilem et ut mortiferum,
potest in diversa ratio sensualitatem movere.
Ad quintum dicendum, quod dispositio corporalis, quae pertinet ad
complexionem corporis, non subditur rationi; sed hoc non requiritur ad
hoc quod passiones praedictae in actu sint, sed quod homo sit ad eas
habilis. Actualis vero transmutatio corporis, utpote accensio
sanguinis circa cor, vel aliquid huiusmodi, quod actu passiones
huiusmodi concomitatur, sequitur imaginationem, et propter hoc
subditur rationi.
|
|