|
Et videtur quod non.
1. Nunquam enim nisi in voluntate peccatur. Sed sensualitas
distinguitur a voluntate. Ergo in sensualitate non est peccatum.
2. Praeterea, in anima separata peccata remanent. Sensualitas
autem non remanet in anima separata, cum sit potentia coniuncti.
Ergo, et cetera.
3. Praeterea, actus eius mediante corpore exercetur. Cuius autem
est potentia, eius est actus, secundum philosophum in Lib. de somno
et Vig. Ergo in sensualitate non est peccatum.
4. Praeterea, secundum Augustinum in V de Civit. Dei, est
aliquid quod agit et non agitur, ut Deus; et in hoc peccatum non
est; et est aliquid quod agit et agitur, scilicet voluntas; et in hac
constat esse peccatum; et est aliquid quod agitur et non agit, ut
sensualitas. Ergo nec in ea peccatum est.
5. Sed dicendum, quod in sensualitate potest esse peccatum ex hoc
ipso quod ratio motum eius impedire potest.- Sed contra: in hoc quod
ratio impedire potest et non impedit, designatur interpretatus
consensus rationis: qui quidem non sufficit ad peccatum, cum non
sufficiat ad meritum sine consensu expresso: Deus enim pronior est ad
miserendum quam ad puniendum, ut dicit quaedam Glossa in Princ.
Hierem. Ergo nec ex hac ratione potest dici quod peccatum sit in
sensualitate.
6. Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed
vitare non possumus quin motus sensualitatis sint inordinati: ut enim
dicit Augustinus, quia homo noluit vitare malum cum potuit, inflictum
est ei non posse cum velit. Ergo in sensualitate non est peccatum.
7. Praeterea, quando motus sensualitatis est in aliquid licitum,
non est peccatum; ut cum coniugatus movetur in uxorem suam. Sed
sensualitas non discernit inter licitum et illicitum. Ergo nec quando
in illicitum movetur, erit peccatum.
8. Praeterea, virtus et vitium sunt contraria. Sed virtus non
potest esse in sensualitate. Ergo nec vitium.
9. Praeterea, in eo est peccatum cui imputatur. Sensualitati autem
non imputatur peccatum, cum non sit domina sui actus, sed voluntati.
Ergo in sensualitate non est peccatum.
10. Praeterea, id quod est materiale in peccato mortali, potest
esse in sensualitate; nec tamen ibi peccatum mortale dicimus esse,
quia in ea quod est formale in peccato mortali non est. Sed quod est
formale in peccato veniali, privatio scilicet ordinis debiti, in
sensualitate non est, sed in ratione, cuius est ordinare. Ergo in
sensualitate non est peccatum veniale.
11. Praeterea, si caecus qui a vidente ducitur in foveam cadat,
non est peccatum caeci, sed videntis. Cum ergo sensualitas sit quasi
caeca respectu divinorum, si cadat in illicitum, non erit peccatum
eius, sed rationis, quae debet eam regere.
12. Praeterea, sicut sensualitas aliquo modo regitur a ratione,
ita et exteriora membra; in quibus tamen non dicimus esse peccatum.
Ergo nec in sensualitate.
13. Praeterea, dispositio et forma sunt in eodem, quia actus
activorum sunt in patiente bene disposito. Sed veniale est dispositio
ad mortale. Cum ergo veniale non possit esse in sensualitate, ergo
nec mortale.
14. Praeterea, actus fornicationis propinquior est sensualitati
quam rationi. Si ergo in sensualitate posset esse peccatum, esset
peccatum mortale, scilicet fornicationis; quod cum sit falsum,
videtur quod in ea peccatum esse non possit.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit: nonnullum vitium est
cum caro concupiscit adversus spiritum. Haec autem concupiscentia
carnis pertinet ad sensualitatem. Ergo in ea potest esse peccatum.
2. Praeterea, Magister dicit, 24 distinct., Lib. II
Sent., quod in sensualitate est peccatum veniale.
Respondeo. Dicendum, quod peccatum nihil est aliud quam aliquis
actus deficiens a recto ordine, qui esse debebat: et hoc modo
accipitur peccatum in his quae sunt secundum naturam, et in his quae
sunt secundum artem, ut dicit philosophus, II Phys. Sed tunc est
peccatum mortale quando actus deficiens est moralis. Est autem aliquis
actus moralis per hoc quod aliquo modo est in nobis: sic enim ei
debetur laus vel vituperium; et ideo actus ille qui perfecte est in
nostra potestate, perfecte est moralis; et in eo potest esse ratio
peccati mortalis, sicut sunt actus quos voluntas elicit vel imperat.
Actus autem sensualitatis non est perfecte in potestate nostra, eo
quod praevenit iudicium rationis; est tamen aliqualiter in nostra
potestate, in quantum sensualitas rationi subiicitur, ut ex dictis,
art. praeced., patet. Et ideo actus eius attingit ad genus moralium
actuum, sed imperfecte. Unde non potest in sensualitate esse peccatum
mortale, quod est peccatum perfectum; sed solum veniale, in quo
imperfecta peccati mortalis ratio invenitur.
Ad primum ergo dicendum, quod subiectum alicuius est duplex: scilicet
primum, et secundarium; sicut superficies est primum subiectum
coloris, corpus autem secundarium, in quantum subiicitur superficiei.
Similiter dicitur quod primum subiectum peccati est voluntas;
sensualitas vero est subiectum peccati, in quantum aliqualiter
participat voluntatem.
Ad secundum dicendum, quod peccatorum notae remanent in conscientia,
quacumque vi fuerint commissa; unde, dato quod sensualitas omnino non
remaneat modo praedicto, peccatum sensualitatis remanere potest. Hoc
autem, an scilicet sensualitas remaneat, alibi disserendum est.
Ad tertium dicendum, quod actus sensualitatis est in nobis
aliqualiter, non ex natura sensualitatis, sed in quantum sensualitatis
vires sunt rationales per participationem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis sensualitatis secundum se
consideratae non sit agere, est tamen eius prout participat aliqualiter
rationem.
Ad quintum dicendum, quod non dicitur esse peccatum in sensualitate
propter interpretativum consensum rationis: quando enim motus
sensualitatis praevenit iudicium rationis, non est consensus nec
interpretatus nec expressus; sed ex hoc ipso quod sensualitas est
subiicibilis rationi, actus eius quamvis rationem praeveniat, habet
rationem peccati. Tamen sciendum, quod etsi aliquando consensus
interpretatus sufficiat ad peccatum, non tamen oportet quod sufficiat
ad meritum: plura enim requiruntur ad bonum quam ad malum; cum malum
ex singularibus defectibus contingat, bonum autem ex tota et integra
causa, ut Dionysius dicit, IV cap. de divinis nominibus.
Ad sextum dicendum, quod peccata sensualitatis possumus quidem vitare
singula, quamvis non omnia, ut patet ex his quae in alia quaestione,
quaest. praec., art. 12 dicta sunt.
Ad septimum dicendum, quod cum aliquis accedit ad uxorem suam ex
concupiscentia, dummodo non excedat limites matrimonii, est peccatum
veniale; unde patet quod ipse motus concupiscentiae in coniugato
iudicium rationis praeveniens, peccatum veniale est. Sed quando per
rationem determinatur quod est licitum concupisci, tametsi sensualitas
in id feratur, nullum erit peccatum.
Ad octavum dicendum, quod virtus moralis est in viribus
sensualitatis, idest in irascibili et concupiscibili, ut patet per
philosophum, in III Ethicorum, ubi dicit quod temperantia et
fortitudo sunt irrationabilium partium. Sed quia sensualitas nominat
has vires quantum ad inclinationem naturalem sensui, quae est in
contrarium rationi, et non secundum quod participant rationem; ideo
magis proprie dicitur quod vitium sit in sensualitate, et virtus in
irascibili et concupiscibili. Peccatum tamen quod est in
sensualitate, virtuti non contrariatur; unde ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod omne peccatum imputatur homini in quantum
habet voluntatem; et tamen peccatum dicitur esse aliquo modo in illa
potentia cuius actum contingit esse deformem.
Ad decimum dicendum, quod materiale in peccato mortali potest accipi
tripliciter. Uno modo sicut obiectum est materia actus: et sic
materia mortalis peccati quandoque est in sensualitate, ut cum aliquis
consentit in delectationem sensualitatis. Alio modo sicut actus
exterior est materialis respectu interioris actus, qui est formale in
peccato mortali, cum actus exterior et interior sint unum peccatum; et
per hunc modum actus sensualitatis potest se habere materialiter in
peccato mortali. Tertio modo materiale in peccato mortali est
conversio ad bonum commutabile sicut ad finem, formale vero aversio a
bono incommutabili; et sic id quod est materiale in peccato mortali non
potest esse in sensualitate. Nec sequitur, si peccatum mortale non
potest ibi esse, quod non sit ibi veniale, ratione praedicta in corp.
art.
Ad undecimum dicendum, quod peccatum dicitur esse in sensualitate non
quia ei imputetur, sed quia per eius actum committitur. Imputatur
autem homini, in quantum actus ille in eius potestate consistit.
Ad duodecimum dicendum, quod membra exteriora sunt tantum mota; vires
autem appetitivae inferiores sunt moventes ad similitudinem voluntatis:
unde, in quantum participant aliqualiter voluntatem, possunt esse
subiectum peccati.
Ad decimumtertium dicendum, quod duplex est dispositio. Una qua
patiens disponitur ad recipiendum formam; et talis dispositio est in
eodem cum forma. Alia dispositio est qua agens disponitur ad agendum;
et de hac non est verum quod sit in eodem cum forma ad quam disponit.
Huiusmodi autem dispositio est veniale, quod in sensualitate est, ad
peccatum mortale, quod est in ratione: nam sensualitas est ut agens in
peccato mortali, in quantum inclinat rationem ad peccandum.
Ad decimumquartum dicendum, quod actus fornicationis quamvis sit
propinquior concupiscibili quam rationi quantum ad rationem obiecti,
est tamen propinquior rationi quantum ad rationem imperii: nam membra
exteriora non applicantur ad actum nisi ex imperio rationis: unde in
eis potest esse peccatum mortale, non autem in actu sensualitatis, qui
iudicium praevenit rationis.
|
|