|
Et videtur quod non.
1. Corruptio enim et infectio humanae naturae ex peccato originali
venit. Peccatum autem originale est in essentia animae sicut in
subiecto, ut a quibusdam dicitur, propter hoc quod ipsum anima
contrahit ex coniunctione sui ad corpus, cui per essentiam suam
coniungitur. Cum ergo essentiae animae omnes potentiae aequaliter
appropinquet, utpote in ea radicatae, videtur quod infectio et
corruptio non magis in concupiscibili quam in irascibili et aliis
potentiis sit.
2. Praeterea, ex corruptione naturae in nobis est quaedam inclinatio
ad peccatum. Sed peccata irascibilis sunt graviora quam
concupiscibilis, quia secundum Gregorium, spiritualia peccata sunt
maioris culpae quam carnalia. Ergo magis est corrupta irascibilis quam
concupiscibilis.
3. Praeterea, ex corruptione naturae in nobis contingunt subiti
animae motus. Sed motus irascibilis videntur esse magis subiti quam
concupiscibilis: irascibilis enim movetur cum quadam virtute animi,
concupiscibilis cum quadam animi mollitie. Ergo irascibilis est magis
corrupta quam concupiscibilis.
4. Praeterea, huiusmodi corruptio et infectio de qua loquimur, est
corruptio naturae, et per generationem traducta. Peccata autem
irascibilis sunt magis naturalia et magis traducuntur a parentibus in
filios quam peccata concupiscibilis, ut philosophus dicit in VII
Ethicorum. Ergo irascibilis est magis corrupta quam concupiscibilis.
5. Praeterea, corruptio in nobis provenit ex peccato primi
parentis. Sed peccatum primi parentis fuit superbia sive elatio, quae
est in irascibili. Ergo et in nobis est irascibilis magis corrupta
quam concupiscibilis.
1. Sed contra. Ubi est maior turpitudo, ibi est maior corruptio et
infectio. Sed secundum philosophum in VIII Ethic., turpior est
incontinens concupiscentiae quam incontinens irae. Ergo
concupiscibilis est magis corrupta et infecta quam irascibilis.
2. Praeterea, ibi sumus magis corrupti ubi difficilius resistimus.
Sed difficilius est repugnare contra voluptatem, quae ad
concupiscibilem pertinet, quam contra iram; ut patet per philosophum
in II Ethic. Ergo in concupiscibili sumus magis corrupti quam in
irascibili.
Respondeo. Dicendum, quod corruptio et infectio peccati originalis
hoc modo differunt: quod infectio pertinet ad culpam, corruptio ad
poenam. Culpa autem originalis dupliciter esse dicitur in aliqua
potentia animae: uno modo essentialiter; alio modo causaliter.
Essentialiter quidem est vel in ipsa essentia animae, vel in parte
intellectiva, ubi erat originalis iustitia, quae per peccatum
originale privatur. Causaliter autem est in aliis potentiis quae
attingunt actum generationis humanae, per quam originale peccatum
traducitur: quem quidem attingit vis generativa sicut ipsum exequens;
vis concupiscibilis sicut ipsum imperans ratione delectationis; sensus
tactus sicut delectationem percipiens. Et ideo ista infectio
attribuitur inter sensus tactui, inter appetitivas concupiscibili,
inter omnes potentias animae generativae, quae dicitur esse infecta et
corrupta. Corruptio autem animae de qua loquimur consideranda est ad
modum corruptionis corporalis. Quae quidem contingit ex hoc quod
remoto continente singulae partes contrariae tendunt in id quod eis
convenit secundum naturam, et sic fit corporis dissolutio. Similiter
remota originali iustitia, per quam ratio inferiores vires continebat
in statu innocentiae omnino sibi subiectas, vires inferiores singulae
tendunt in id quod est eis proprium: scilicet concupiscibilis in
delectationem, irascibilis in iram, et alia huiusmodi: unde
philosophus in I Ethicor. comparat huiusmodi partes animae partibus
corporis dissolutis. Sicut autem corruptio corporalis non dicitur esse
in anima, qua recedente corpus dissolvitur, sed in corpore dissoluto;
ita huiusmodi corruptio est in viribus sensitivis, in quantum
continentia rationis privatae in diversa feruntur; non autem in ipsa
ratione, nisi quatenus et ipsa propria perfectione privatur separata a
Deo. Et ideo quantum aliqua inferiorum virium magis elongatur a
ratione, tanto magis est corrupta. Et ideo cum irascibilis sit magis
rationi propinqua quasi aliquid rationis in suo motu participans,
secundum philosophum in VII Ethic., minus erit corrupta
irascibilis quam concupiscibilis.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis omnes potentiae in essentia
animae radicentur, tamen quaedam per prius fluunt ab essentia animae
quam aliae, et ad causam originalis diversam habitudinem habent: et
sic non similiter est in omnibus corruptio et infectio originalis
peccati.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod motus rationis magis
participatur in irascibili, peccata irascibilis sunt graviora; sed
peccata concupiscibilis turpiora: ipsa enim discretio rationis culpam
auget, sicut ignorantia culpam alleviat. Recessus autem a ratione,
in qua tota dignitas humana consistit, ad turpitudinem pertinet: unde
ex hoc ipso patet quod concupiscibilis est magis corrupta, utpote
longius a ratione discedens.
Ad tertium dicendum, quod motus irascibilis et concupiscibilis
dupliciter potest considerari: scilicet in appetendo et in exequendo.
In appetendo quidem magis est subitus motus concupiscibilis quam
irascibilis, quia irascibilis movetur quasi deliberando et conferendo
vindictam intentam ad iniuriam receptam, quasi syllogizans, ut dicitur
in VII Ethic.; sed concupiscibilis, ad solam apprehensionem
delectabilis, movetur ad fruitionem delectabilis, ut ibi dicitur.
Sed in exequendo motus irascibilis est magis subitus quam
concupiscibilis; quia irascibilis cum quadam fiducia et fortitudine
agit, concupiscibilis vero cum quadam mollitie insidiose tendit ad
propositum adipiscendum. Unde dicit philosophus in VII Ethicorum,
quod iracundus non est insidiator, sed manifestus; concupiscentia vero
insidiator; et inducit versum Homeri, qui dixit, Venerem esse
dolosam, et eius corrigiam variam, significans deceptionem qua Venus
furatur intellectum etiam multum sapientis.
Ad quartum dicendum, quod aliquid dicitur esse naturale dupliciter:
vel quantum ad naturam speciei, vel quantum ad naturam individui.
Quantum autem ad naturam speciei peccata concupiscibilis sunt magis
naturalia quam peccata irascibilis; unde philosophus dicit in II
Ethic., quod voluptas ex puero omnibus nobis committitur quasi
contemporanea vitae. Sed quantum ad naturam individui sunt magis
naturalia peccata irascibilis; et hoc ideo quia si consideretur motus
appetitus sensibilis ex parte animae, concupiscibilis naturalius tendit
in suum obiectum, utpote magis naturale et conveniens secundum
seipsum: est enim cibi et potus, et aliorum huiusmodi, per quae
natura conservatur; sed si consideretur huiusmodi motus ex parte
corporis, maior transmutatio et commotio corporalis complexionis fit ex
motu irae quam concupiscentiae, communiter et proportionaliter
loquendo. Et ideo complexio corporalis, in qua plerumque filii
parentibus similantur, plus facit ad dominium irae quam ad dominium
concupiscentiae. Et propter hoc in peccatis irae magis imitantur filii
parentes quam in peccatis concupiscentiae: quod enim est ex parte
animae, refertur ad speciem; sed quod est ex determinata complexione
corporis, pertinet magis ad individuum. Originale autem peccatum est
peccatum totius humanae naturae. Unde patet quod ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod in nobis contrario ordine corruptio accidit
et in Adam; quia in Adam anima corrupit corpus, et persona naturam;
in nobis autem est e converso. Unde, quamvis peccatum Adae per prius
pertinuerit ad irascibilem, tamen in nobis corruptio magis pertinet ad
concupiscibilem.
|
|