|
Et videtur quod sic.
1. Quia praedicta corruptio vocatur fomes. Dicitur autem de beata
virgine, quod in hac vita fuit totaliter a fomite liberata, praecipue
post conceptionem filii Dei. Ergo sensualitas in hac vita est
curabilis.
2. Praeterea, omne illud quod obedit rationi, est susceptivum
rectitudinis rationis. Sed vires sensualitatis, scilicet irascibilis
et concupiscibilis, obediunt rationi, ut ex dictis, art. IV huius
quaest., patet. Ergo sensualitas est receptiva rectitudinis
rationis, et ita potest a contraria corruptione curari.
3. Praeterea, virtus opponitur peccato. Sed in sensualitate potest
esse virtus: ut enim philosophus dicit in III Ethic., temperantia
et fortitudo sunt irrationabilium partium. Ergo sensualitas in hac
vita potest curari a corruptione peccati.
4. Praeterea, ad corruptionem sensualitatis pertinet quod ex ea
motus inordinati procedant, qui sunt concupiscentiae pravae. Sed
temperatus non habet huiusmodi concupiscentias; in quo differt a
continente, qui eas habet, sed non sequitur, ut patet in VII
Ethic. Ergo sensualitas in hac vita potest totaliter curari.
5. Praeterea, si corruptio ista est incurabilis: aut est ex parte
curantis, aut ex parte medicinae, aut ex parte morbi, aut ex parte
naturae sanandae. Sed non est ex parte curantis, scilicet Dei, quia
omnipotens est; nec ex parte medicinae, quia, ut dicitur Rom. V,
donum Christi est virtuosius quam peccatum Adae, quo corruptio
huiusmodi est inducta; nec ex parte morbi, quia est contra naturam,
cum in natura instituta non fuerit; nec ex parte naturae: utile enim
esset hanc infirmitatem removeri, cum ex ea sit homo pronus ad malum,
et tardus ad bonum. Ergo sensualitas, in hac vita est curabilis.
1. Sed contra. Necessitas peccandi, saltem venialiter,
consequitur necessitatem moriendi. Sed in hac vita necessitas moriendi
non tollitur. Ergo nec necessitas peccandi venialiter; et sic nec
corruptio sensualitatis, ex qua praedicta necessitas venit.
2. Praeterea, si sensualitas curabilis esset in hac vita, maxime
per sacramenta Ecclesiae curaretur, quae sunt medicinae spirituales.
Sed adhuc post sacramenta suscepta manet, ut experimento patet. Ergo
sensualitas non est curabilis in hac vita.
Respondeo. Dicendum, quod sensualitas in hac vita curari non potest
nisi per miraculum. Cuius ratio est, quia id quod est naturale, non
potest permutari nisi a virtute supernaturali. Huiusmodi autem
corruptio qua partes animae dicuntur corruptae, sequitur quodammodo
inclinationem naturae. Quod enim homini in primo statu collatum fuit
ut ratio totaliter inferiores vires contineret, et anima corpus, non
fuit ex virtute principiorum naturalium, sed ex virtute originalis
iustitiae ex divina liberalitate superadditae. Qua quidem iustitia per
peccatum sublata, homo rediit ad statum convenientem sibi per principia
sua naturalia; unde dicit Dionysius, in Eccl. Hierarch. III
cap., quod per peccatum natura humana ad principii consequentem merito
ducta est finem. Sicut ergo naturaliter homo moritur, nec ad
immortalitatem reduci potest nisi miraculose; ita naturaliter
concupiscibilis tendit in delectabile, et irascibilis in arduum,
praeter ordinem rationis. Unde quod ista corruptio removeatur, non
potest esse nisi miraculose virtute supernaturali faciente.
Ad primum ergo dicendum, quod beata virgo a fomite liberata fuit
miraculose.
Ad secundum dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis obediunt
rationi, in quantum motus earum vel ordinantur vel comprimuntur per
rationem; non tamen ita quod totaliter inclinatio earum tollatur.
Ad tertium dicendum, quod virtus in irascibili et concupiscibili
existens non contrariatur corruptioni praedictae, unde totaliter eam
non tollit; contrariatur autem superexcellentiae inclinationis
praedictarum virium in sua obiecta; et hoc per virtutem tollitur.
Ad quartum dicendum, quod temperatus, secundum philosophum, non
caret omnino concupiscentiis, sed concupiscentiis vehementibus, quales
possunt inesse continenti.
Ad quintum dicendum, quod ex parte illorum omnium quatuor contingit
quod sensualitas in hac vita non curetur. Ipse enim Deus quamvis sit
potens curare, tamen secundum ordinem suae sapientiae disposuit ut non
curetur in hac vita. Similiter donum gratiae, quod per Christum
nobis confertur, quamvis sit efficacius quam peccatum primi hominis,
non tamen ordinatur ad removendam corruptionem praedictam, quae est
naturae, sed ad removendam culpam personae. Similiter huiusmodi
corruptio quamvis sit contra statum naturae primitus institutae, est
tamen consequens principia naturae sibi relictae. Est etiam homini
utile ad vitandum elationis vitium, ut sensualitatis infirmitas
maneat; II Corinth., cap. XII, 7: ne magnitudo revelationum
extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae: et ideo post
Baptismum remanet haec infirmitas in homine; sicut sapiens medicus
dimittit aliquem morbum non curatum, qui non posset curari sine
periculo maioris morbi.
|
|