|
Et videtur quod non.
1. Tunc enim homo conturbari dicitur et a passione deduci, quando
commotio passionis usque ad rationem pertingit. Perturbari autem et a
passione deduci, non est alicuius sapientis. Cum ergo Christus
fuerit sapientissimus, videtur quod in ipso dolor usque ad superiorem
rationem non pervenerit.
2. Praeterea, unaquaeque potentia delectari dicitur secundum
convenientiam proprii obiecti. Ergo et dolor alicui potentiae attribui
non debet nisi propter nocumentum quod accidit ex parte obiecti. Sed
respectu rerum aeternarum, quae sunt superioris rationis obiecta,
Christus nullum defectum vel impedimentum patiebatur. Ergo in
superiori ratione Christi, passio doloris non fuit.
3. Praeterea, secundum Augustinum, XIV de civitate Dei, dolor
pertinet ad corporales passiones. Ergo dolor non pertinet ad animam,
nisi secundum quod est corpori coniuncta. Sed secundum rationem
superiorem anima corpori non coniungitur, cum, secundum philosophum in
III de anima, intellectus nullius corporis actus sit. Ergo in
ratione superiori dolor esse non potest.
4. Sed dicendum, quod ratio superior non coniungitur corpori per
operationem, coniungitur tamen ei ut forma.- Sed contra: secundum
philosophum in Lib. de somno et vigiliis, eiusdem est potentia et
actio. Si ergo actus intellectus est animae absque communicatione
corporis, et potentia intellectiva erit animae non secundum quod
coniungitur corpori: et ita ratio superior non erit corpori coniuncta
ut forma.
5. Praeterea, secundum Damascenum, passio est motus irrationalis,
et appetitivae. Sed dolor et tristitia et huiusmodi sunt quaedam
passiones. Ergo in parte superioris rationis non fuerunt in Christo.
6. Praeterea, secundum Augustinum, XIV de civitate Dei, dolor
vel tristitia est eorum quae nobis nolentibus accidunt. Sed Christus
per superiorem rationem volebat suam passionem corporalem, neque
aliquid contra eius voluntatem accidit, quae perfectissime divinae
voluntati erat conformis. Ergo in superiori ratione in Christo
tristitia vel dolor non fuit.
7. Sed dicendum, quod ratio superior ut ratio volebat corporis
passionem, non autem ut natura.- Sed contra: eadem potentia est
ratio ut ratio est considerata, et ut natura: diversa enim
consideratio substantiam rei non variat. Si ergo ratio superior ut
ratio aliquid volebat, et ut natura nolebat; eadem potentia simul et
semel aliquid volebat et nolebat; quod est impossibile.
8. Praeterea, secundum philosophum, delectationi quae est in
considerando, nulla tristitia est opposita vel contraria. Delectatio
autem superioris rationis est in contemplando aeterna. Ergo in ea non
potest esse aliquis dolor vel tristitia. Haec enim tristitia sive
dolor delectationi contemplativae opponeretur. Et ita in anima
Christi secundum superiorem rationem passio doloris vel tristitiae non
fuit.
1. Sed contra. Est quod in Psal. LXXXVII, v. 4
dicitur: repleta est malis anima mea; Glossa: non vitiis, sed
doloribus. Ergo in qualibet parte animae Christi fuit dolor; et ita
in superiori ratione.
2. Praeterea, satisfactio respondet culpae. Sed Christus sua
passione satisfecit pro culpa primi hominis. Cum ergo culpa illa
pervenit usque ad superiorem rationem; et passio Christi ad superiorem
rationem debuit pervenire.
3. Praeterea, ut dicit Glossa, super illud: repleta est malis
anima mea, anima dolendo compatitur corpori cui unitur. Sed ratio ut
ratio dicit respectum ad corpus: quod patet ex hoc quod in Angelis,
qui non habent corpora sibi naturaliter unita, non dicimus rationem,
sed intellectum; in animabus autem corporibus unitis dicimus rationem.
Ergo in superiori ratione, ut est ratio, fuit dolor passionis
Christi.
4. Praeterea, tota anima, secundum Augustinum, est in toto
corpore. Ergo quaelibet pars eius est corpori unita. Sed ratio
superior, ut ratio, est quaedam pars animae. Ergo est corpori
unita; et ita compatitur per dolorem corpori compatienti.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut ex praedictis, art. 2 huius
quaest., patet, duplex est passio, qua anima per accidens patitur:
una corporalis, quae incipit a corpore, et terminatur ad animam
secundum quod est corpori unita; alia vero est passio animalis, quae
causatur ex hoc quod anima aliquid apprehendit ex quo appetitus
movetur, cuius motum sequitur quaedam transmutatio corporalis.
Loquendo ergo de prima passione, ad quam pertinet dolor, secundum
Augustinum, sic dicendum est, quod dolor passionis Christi
quodammodo fuit in superiori ratione ipsius, et quodammodo non. Sunt
enim duo in dolore: scilicet laesio, et laesionis experimentalis
perceptio. Laesio quidem principaliter est in corpore, sed
consequenter in anima in quantum corpori unitur. Unitur autem anima
corpori per suam essentiam: in essentia vero animae omnes potentiae
radicantur: et secundum hoc illa laesio ad animam et ad omnes partes
eius in Christo pertinebat, etiam ad superiorem rationem, secundum
quod in essentia animae fundatur. Experimentalis autem perceptio
laesionis ad solum sensum tactus pertinet, ut supra, art. 3 huius
quaest., dictum est. Loquendo vero de passione animali, in illa
sola parte animae potest esse tristitia, quae est passio animalis
proprie, ex cuius obiecto tristitia contingit, per cuius
apprehensionem et appetitum tristitia contingit. Ex obiecto autem
superioris rationis in anima Christi nulla ratio tristitiae accidere
poterat; scilicet ex parte aeternorum quibus perfectissime fruebatur;
et ideo tristitia animalis in superiori ratione animae Christi esse non
potuit. Patiebatur ergo superior ratio in Christo dolore corporali
secundum quod in essentia animae radicatur; non autem patiebatur
tristitia animali, secundum quod per actum proprium ad aeterna
conspicienda respiciebat.
Ad primum ergo dicendum, quod tunc homo perturbatur et a passione
deducitur, quando ratio in propria operatione sequitur inclinationes
passionis, consentiendo et eligendo; dolor autem corporalis non
pervenit ad superiorem rationem animae Christi, immutando eius
propriam rationem, sed solummodo ut radicatur in essentia, ut dictum
est, in corp. art.; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis dolor non fuerit in superiori
ratione animae Christi per comparationem ad proprium obiectum, fuit
tamen in ea secundum quod comparatur ad propriam radicem, quae est
animae essentia.
Ad tertium dicendum, quod potentia potest esse actus corporis
dupliciter. Uno modo in quantum est potentia quaedam: et sic dicitur
esse actus corporis, in quantum informat aliquod organum corporale ad
actum proprium exequendum; sicut potentia visiva perficit oculum ad
exequendum actum visionis: et sic intellectus non est actus corporis.
Alio modo ratione essentiae in qua fundatur: et sic tam intellectus
quam aliae potentiae corpori coniunguntur ut forma, in quantum sunt in
anima, quae per sui essentiam est corporis forma.
Ad quartum dicendum, quod illa obiectio procedit secundum rationem
potentiae, non autem secundum quod in essentia animae radicatur.
Ad quintum dicendum, quod Damascenus loquitur de passione animali:
quae quidem passio sicut in proprio subiecto est in appetitiva
sensuali, sed est in apprehensiva quasi causaliter, in quantum ex
obiecto apprehenso motus passionis in appetitiva consurgit. Sunt autem
et in appetitu superiori aliquae operationes consimiles passionibus
inferioris appetitus, ratione cuius similitudinis nomina passionum
aliquando Angelis vel Deo attribuuntur, ut Augustinus dicit, IX
de civitate Dei. Et per hunc modum quandoque tristitia dicitur esse
in superiori ratione quantum ad apprehensivam et appetitivam. Sic
tamen non dicimus fuisse dolorem in superiori ratione animae Christi,
sed secundum quod in essentia animae radicatur, ut dictum est in corp.
art.
Ad sextum dicendum, quod obiectio illa probat, in ratione superiori
non fuisse dolorem, secundum quod per propriam operationem ad suum
obiectum comparatur: sic enim nihil ea nolente accidit.
Ad septimum dicendum, quod distinctio illa qua distinguitur ratio ut
ratio, et ratio ut natura, dupliciter potest intelligi. Uno modo ita
quod ratio ut natura dicatur ratio secundum quod est naturae creaturae
rationalis, prout scilicet fundata in essentia animae dat esse naturale
corpori: ratio vero ut ratio dicatur secundum id quod est proprium
rationis in quantum est ratio; et hoc est actus eius, quia potentiae
definiuntur per actus. Quia igitur dolor non est in superiori ratione
prout secundum actum proprium comparatur ad obiectum, sed secundum quod
in essentia animae radicatur; ideo dicitur quod superior ratio
patiebatur dolorem ut natura, non autem ut ratio. Et est simile de
visu qui fundatur super actum, in quantum organum visus est organum
tactus. Unde dupliciter visus potest pati laesionem: uno modo per
actum proprium, sicut cum ab excellenti luce visio obtunditur: et haec
est passio visus ut visus; alio modo prout fundatur in tactu, ut cum
oculus pungitur, vel aliquo calore dissolvitur: et hoc non est passio
visus ut est visus, sed ut est quidam tactus. Alio modo potest
intelligi praedicta distinctio, ut dicamus rationem ut naturam
intelligi secundum quod ratio comparatur ad ea quae naturaliter
cognoscit vel appetit; rationem vero ut rationem, secundum quod per
quamdam collationem ordinatur ad aliquid cognoscendum vel appetendum,
eo quod rationis est proprium conferre. Sunt enim quaedam quae
secundum se considerata sunt fugienda, appetuntur vero secundum ordinem
ad aliud: sicut fames et sitis secundum se considerata sunt fugienda;
prout autem considerantur ut utilia ad salutem animae vel corporis, sic
appetuntur. Et sic ratio ut ratio de eis gaudet, ratio vero ut natura
de eis tristatur. Ita etiam passio corporalis Christi in se
considerata fugienda erat: unde ratio ut natura de ea contristabatur et
eam nolebat; prout vero ordinabatur ad salutem humani generis, sic
bona erat et appetibilis; et sic ratio ut ratio eam volebat, et inde
gaudebat. Sed hoc non potest referri ad rationem superiorem, sed ad
inferiorem tantum, quae his quae sunt corporis, intendit sicut proprio
obiecto: unde in passiones corporis potest ferri et absolute et cum
collatione. Sed ratio superior non intendit his quae sunt corporis,
sicut obiectis: sic enim intendit solis aeternis; ad corporalia vero
respicit de eis iudicando per rationes aeternas, quibus non solum
conspiciendis, sed consulendis intendit. Et ita ratio superior non
respiciebat ad corporis passionem in Christo nisi in ordine ad rationes
aeternas, secundum quas de ea gaudebat, in quantum erat Deo placita.
Unde nullo modo ratione propriae operationis tristitia vel dolor in
superiori ratione cadebat. Non autem est inconveniens ut eadem
potentia idem velit in ordine ad alterum, quod non vult secundum se:
quia potest esse quod id quod non est in se bonum, ex ordine ad alterum
accipiat quamdam bonitatem; quamvis hoc non habeat locum in superiori
ratione in Christo, respectu passionis corporis, ad quam non
ordinatur nisi ut ad volitam, ut ex dictis patet.
Ad octavum dicendum, quod consideratio potest causare delectationem
dupliciter. Uno modo ex parte operationis, quae est consideratio; et
sic delectationi quae est in considerando, nulla tristitia opponitur
vel contrariatur: quia huic considerationi quae est causa
delectationis, non est aliqua consideratio contraria, quae sit causa
tristitiae: omnis enim consideratio delectabilis est. Non sic autem
est ex parte sensus: quia secundum operationes sensus contingit et
tristitia et dolor; sicut ex tactu convenientis delectamur, ex tactu
autem nocivi dolemus. Alio modo facit delectationem ex parte
considerati; in quantum scilicet aliquid consideratur ut bonum vel ut
malum. Et sic ex consideratione potest accidere delectatio et
tristitia contraria; sic enim et ipsum non intelligere tristitiam
causat, in quantum consideratur ut quoddam malum, secundum se vero non
causat nisi negationem delectationis. Non tamen hoc modo dicimus
dolorem esse in superiori ratione animae Christi, sed prout in
essentia animae radicatur.
Ad id vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod Glossa
non dicit quod anima Christi sit repleta tristitia; sed quod est
repleta doloribus, secundum quod compatitur corpori. Et sic non
oportet quod passio doloris pertineat ad rationem superiorem, nisi
secundum quod est in essentia animae; sic enim corpori unitur.
Ad secundum dicendum, quod passio Christi non esset satisfactoria,
nisi in quantum est voluntarie ex caritate suscepta: et sic non oportet
quod dolor sit in superiori parte rationis Christi respectu propriae
operationis, sicut in Adam fuit culpa per operationem superioris
rationis: quia ipse motus caritatis patientis, qui est in superiori
parte rationis, respondet in satisfactione ad id quod fuit in culpa
secundum superiorem rationem.
Ad tertium dicendum, quod in ratione duo intelliguntur: scilicet
participatio quaedam intellectualis veritatis, et iterum intellectus
obumbratio vel defectus. Defectus ergo intellectualis virtutis
consequitur animam secundum quod unibilis est corpori; sed
intellectualis virtus inest ei secundum quod non est sub corpore
depressa, sicut aliae formae materiales. Et ideo, cum operatio
rationis insit animae secundum quod participat virtutem intellectualem,
non exercetur talis operatio corpore mediante.
Ad quartum dicendum, quod ratio ut ratio non nominat aliquam potentiam
distinctam a ratione ut natura est, sed nominat quemdam modum
considerandi ipsam potentiam. Quamvis autem secundum aliquem modum
considerandi passio non pertineat ad aliquam potentiam animae, non
tamen excluditur quin anima patiatur.
|
|