|
Et videtur quod sic.
1. Beatitudo enim magis proprie est in anima quam in corpore. Sed
corpus non potest dici beatum vel gloriosum simul dum patitur: quia
impassibilitas ad gloriam corporis pertinet. Ergo nec in ratione
superiori Christi potuit esse simul passio doloris et gaudium
fruitionis.
2. Praeterea, philosophus dicit in VII Ethic., quod delectatio
quaelibet expellit tristitiam contrariam; si autem vehemens sit,
expellit omnem tristitiam. Sed delectatio qua superior ratio animae
Christi fruebatur divinitate, fuit vehementissima. Ergo expulit a
Christo omnem tristitiam et dolorem.
3. Praeterea, ratio superior limpidius contemplatur quam Paulus in
raptu. Sed ex veri contemplatione anima Pauli abstracta fuit a
corpore, non solum quantum ad operationem rationis, sed etiam quantum
ad operationes sensibiles. Ergo et Christus nec secundum rationem nec
secundum sensum, aliquem dolorem sustinuit.
4. Praeterea, ex forti causa sequitur fortis effectus. Sed
operatio animae est causa corporalis immutationis, sicut patet quod ex
imaginatione terribilium vel delectabilium corpus disponitur ad frigus
vel ad calorem. Cum ergo in anima quantum ad superiorem rationem
fuerit vehementissimum gaudium, videtur quod corpus fuerit ex hoc
gaudio immutatum. Et ita dolor non potuit esse nec in corpore nec in
superiori ratione, secundum quod est corpori unita.
5. Praeterea, visio Dei in sua essentia est efficacior quam visio
Dei in subiecta creatura. Sed visio qua Moyses vidit Deum in
subiecta creatura, fecit ut non affligeretur fame quadragenario
ieiunio. Ergo multo fortius visio Dei in sua essentia, quae Christo
conveniebat secundum superiorem rationem, omnem corporalem afflictionem
removit; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, id quod est in summo, a quo tamen potest fieri
recessus, non patitur contrarii permixtionem; sicut calor ignis, qui
est in summo, non patitur permixtionem frigoris, quamvis calor ille
sit transmutabilis. Sed gaudium fruitionis fuit in superiori ratione
in summo, etiam immutabiliter. Ergo non fuit ibi aliqua permixtio
doloris.
7. Praeterea, homo beatificatur et secundum animam et secundum
corpus. Utramque autem beatitudinem per peccatum amisit. In Christo
autem fuit restituta humana natura ad beatitudinem animae, quae
consistit in hoc quod superior ratio divinitate fruebatur. Ergo multo
magis fuit restituta ad beatitudinem corporis, quae minus est. Et ita
etiam nec secundum corpus in eo dolor fuit; et sic nec in ratione
superiori, secundum quod corpori unitur.
8. Praeterea, sicut anima Christi unitur verbo ita et caro eius.
Sed si caro eius esset glorificata per unionem ad verbum, non posset
in ea esse aliquis dolor. Ergo, cum superior ratio sit beatificata
per unionem ad verbum, non poterat in ea esse aliquis dolor.
9. Praeterea, secundum Augustinum, XII super Genesim ad
litteram, gaudium et dolor per essentiam sunt in anima. Gaudium autem
et dolor sunt contraria. Cum ergo contraria non possint esse in eodem
secundum essentiam, videtur quod in superiori parte rationis non simul
potuerit esse gaudium fruitionis et dolor passionis.
10. Praeterea, dolor sequitur ex apprehensione nocivi, gaudium ex
apprehensione convenientis. Sed non est possibile simul apprehendere
nocivum et conveniens, quia contingit unum solum intelligere, secundum
philosophum. Ergo in ratione superiori non potuit esse simul dolor et
gaudium.
11. Praeterea maius posse habet in natura integra ratio supra
sensualitatem quam in natura corrupta sensualitas supra rationem. Sed
in natura corrupta sensualitas trahit post se rationem. Ergo multo
fortius in Christo, in quo natura humana fuit integra, ratio trahebat
post se sensualitatem. Sed tota sensualitas erat particeps gaudii
fruitionis, quod erat in ratione: ex quo videtur quod anima Christi
totaliter expers erat doloris.
12. Praeterea, maior est infirmitas contracta quam assumpta; et
similiter potior est unio in persona quam unio per gratiam. Sed in
tribus pueris, qui habebant infirmitatem contractam, unio Dei per
gratiam eorum corpora a laesione ignis impassibilia servavit. Ergo
multo fortius in Christo, qui non habuit nisi infirmitatem assumptam,
unio in persona verbi Dei et fruitio ipsius conservavit rationem
immunem a dolore passionis.
13. Praeterea, gaudium fruitionis in superiori ratione est per hoc
quod ad Deum convertitur; dolor autem passionis per hoc quod
convertitur ad corpus: quia simplex, ad quod convertitur, totum
convertitur. Ergo in ratione superiori Christi non potuit esse simul
gaudium fruitionis et dolor passionis.
14. Sed dicendum, quod in Christo fuit duplex status: scilicet
viatoris, et comprehensoris; et secundum hos duos status sic potuit
inesse ei gaudium fruitionis et dolor passionis.- Sed contra: duplex
status Christi nec aufert contrarietatem quae est inter gaudium et
dolorem, nec subiectum gaudii et doloris diversificat. Contraria
autem non possunt esse in eodem subiecto. Ergo duplex status Christi
non facit quod simul possit inesse ei secundum superiorem rationem dolor
et gaudium.
15. Praeterea, status viatoris et comprehensoris aut sunt
contrarii, aut non. Si sunt contrarii, ergo simul inesse Christo
non possunt. Si autem non sunt contrarii; cum contrariorum sint
contrariae causae, videtur quod duplex status non possit esse causa per
quam Christo simul insint gaudium et dolor, quae sunt contraria.
16. Praeterea, quando una potentia intenditur in suo actu, alia ab
actu retrahitur. Multo ergo fortius, quando una potentia est intensa
in uno actu, retrahitur ipsa ab alio. Sed in ratione superiori fuit
gaudium intensum. Ergo per hoc omnino a dolore retrahebatur.
17. Sed dicendum, quod dolor erat materialis respectu gaudii: unde
per dolorem gaudium non impediebatur.- Sed contra: dolor erat de
passione corporis, gaudium erat de visione Dei. Ergo dolor passionis
non erat materialis respectu gaudii fruitionis; et sic dolor et gaudium
in ratione superiori Christi simul esse non potuerunt.
1. Sed contra. Secundum proportionem causarum est proportio
effectuum. Sed unio animae Christi ad corpus erat causa doloris,
unio autem eius ad divinitatem erat causa gaudii: haec autem duae
uniones non se impediunt. Ergo in Christo fuit simul dolor passionis
et gaudium fruitionis.
2. Praeterea, Christus in eodem instanti fuit verus viator et
comprehensor. Ergo habuit ea quae sunt viatoris et comprehensoris.
Sed comprehensoris est de divina fruitione intense gaudere, viatoris
autem est corporales dolores sentire. Ergo in Christo simul fuit
dolor passionis et gaudium fruitionis.
Respondeo. Dicendum, quod in Christo duo praedicta, scilicet
gaudium fruitionis et dolor corporalis passionis, se nullatenus
impedierunt. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod secundum naturae
ordinem, propter colligantiam virium animae in una essentia, et animae
et corporis in uno esse compositi, vires superiores et inferiores, et
etiam corpus invicem in se effluunt quod in aliquo eorum superabundat;
et inde est quod ex apprehensione animae transmutatur corpus secundum
calorem et frigus, et quandoque usque ad sanitatem et aegritudinem, et
usque ad mortem: contingit enim aliquem ex gaudio vel tristitia vel
amore mortem incurrere. Et inde est quod ex ipsa gloria animae fit
redundantia in corpus glorificandum; ut patet per auctoritatem
Augustini supra inductam. Et similiter est e converso, quod
transmutatio corporis in animam redundat. Anima enim coniuncta
corpori, eius complexiones imitatur secundum amentiam vel docilitatem,
et alia huiusmodi, ut dicitur in Lib. sex principiorum. Similiter
ex viribus superioribus fit redundantia in inferiores; cum ad motum
voluntatis intensum sequitur passio in sensuali appetitu, et ex intensa
contemplatione retrahuntur vel impediuntur vires animales a suis
actibus. Et e converso ex viribus inferioribus fit redundantia in
superiores; ut cum ex vehementia passionum in sensuali appetitu
existentium obtenebratur ratio ut iudicet quasi simpliciter bonum id
circa quod homo per passionem afficitur. In Christo autem secus est.
Nam propter divinam virtutem verbi, eius voluntati subiectus erat ordo
naturae; unde poterat hoc contingere ut non fieret praedicta
redundantia sive ex anima in corpus vel e converso, sive ex
superioribus viribus in inferiores vel e converso, virtute verbi id
faciente, ut comprobaretur veritas humanae naturae quantum ad singulas
partes eius, ut decenter impleretur quantum ad omnia nostrae
reparationis mysterium. Unde dicit Damascenus in III libro:
movebatur secundum consequentiam naturae, verbo volente et permittente
dispensative pati et operari quaecumque propria, ut per omnia naturae
credatur veritas. Sic ergo patet quod, cum in ratione superiori esset
summum gaudium, in quantum per eius operationem anima Deo fruebatur,
ipsum gaudium in superiori ratione persistebat, et non derivabatur ad
inferiores vires animae, nec ad corpus: alias nullus dolor nec passio
in eo esse potuisset. Et sic effectus fruitionis non pervenit ad
essentiam animae in quantum est forma corporis, nec in quantum est
radix inferiorum virium: sic enim et ad corpus et ad inferiores vires
pervenisset, ut accidit in beatis post resurrectionem. Similiter
dolor, quia erat ex laesione corporis in ipso corpore et essentia
animae secundum quod est forma corporis in inferioribus viribus, non
poterat pervenire ad superiorem rationem, secundum quod per actum suum
in Deum convertitur, ut per hoc ipsa conversio aliqualiter
impediretur. Relinquitur igitur quod superiorem rationem attingebat
ipse dolor, in quantum in esse animae radicatur; et erat ibi gaudium
summum in quantum per actum suum Deo fruebatur: et sic ipsum gaudium
conveniebat rationi superiori per se, quia per actum proprium; dolor
autem quasi per accidens, quia ratione essentiae animae, in qua
fundatur.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus est bonum et vita animae,
ita anima est bonum et vita corporis; non autem e converso, quod
corpus sit bonum animae. Passibilitas autem est quoddam impedimentum
vel nocumentum respectu unionis animae ad corpus. Et ideo corpus non
potest esse beatum suo modo, passibile existens, utpote impedimentum
habens respectu participationis summi boni; propter quod impassibilitas
pertinet ad gloriam corporis. Animae vero beatitudo tota consistit in
fruitione summi boni, quod est Deus: unde anima quae fruitur Deo,
perfecte est beata, etiam si contingat quod sit passibilis ex parte
illa qua corpori unitur, sicut accidit in Christo.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod gaudium vehemens expellat omnem
tristitiam etiam non contrariam, contingit ex redundantia virium in
invicem, quae in Christo non fuit, ut dictum est, in corp. art.:
et hac ratione ex vehementia contemplationis ipsius Pauli inferiores
vires a suis actibus sunt abstractae.
Unde patet solutio ad tertium.
Et hac etiam ratione ex operatione animae contingit aliqua immutatio in
corpore: ex quo patet solutio ad quartum.
Inde est quod Moyses siti et fame nullo modo vel minus affligebatur ex
contemplatione, quamvis videret Deum in subiecta creatura: et sic
patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod in Christo nulla permixtio facta est gaudii
et doloris. Nam gaudium fuit in superiori ratione ex illa parte qua
est principium sui actus: sic enim Deo fruebatur; dolor vero non erat
in ipsa nisi secundum quod laesio corporis attingebat eam ut actum
corporis mediante essentia in qua radicatur, ita tamen quod actus
rationis superioris nullatenus impediebatur: et sic erat et purum
gaudium et purus dolor; et sic utrumque in summo.
Ad septimum dicendum, quod ex quadam dispensatione factum est ut
Christo a principio suae conceptionis gloria animae, non autem
corporis, conferretur; ut scilicet per gloriam animae communicet cum
Deo, per passibilitatem corporis similis esset nobis: et sic esset
conveniens mediator Dei et hominum, in gloriam nos adducens, et suam
passionem ex parte nostra Deo offerens, secundum illud Hebr.,
II, 10: decebat eum qui multos filios in gloriam adduxerat, per
passionem consummari.
Ad octavum dicendum, quod anima Christi fuit coniuncta verbo
dupliciter: uno modo per actum fruitionis: et haec unio fecit eam
beatam; alio modo per unionem: et ex hac non habuit rationem
beatitudinis, sed ex hac habuit quod esset anima Dei. Si autem
ponatur animam fuisse assumptam in unitate personae sine fruitione, non
esset beata, proprie loquendo: quia nec ipse Deus beatus est nisi per
hoc quod seipso fruitur. Corpus igitur Christi non ex hoc ipso
gloriosum est quod est a filio Dei in unitate personae assumptum; sed
solum ex hoc quod ex anima in ipsum gloria descendit, quod quidem ante
passionem non erat gloriosum.
Ad nonum dicendum, quod contraria esse in eodem per se, est
impossibile; contingit tamen esse contrarios motus in eodem, ita quod
unus motuum conveniat ei per se, et alius per accidens: sicut cum
aliquis in navi deambulans fertur in contrarium eius ad quod navis
movetur. Ita in superiori ratione animae Christi erat gaudium per
se, quia per actum proprium; dolor autem per accidens, quia per
corporis passionem. Vel potest dici, quod gaudium illud et ille dolor
non erant contraria, cum non essent de eodem.
Ad decimum dicendum, quod intellectus non potest simul multa
intelligere per diversas species; potest autem per unam speciem simul
multa intelligere, vel qualitercumque aliter intelligere multa ut
unum. Et sic intellectus animae Christi et cuiuslibet beati multa
simul intelligit, in quantum videndo essentiam divinam, alia
cognoscit. Dato tamen quod anima Christi non possit simul nisi unum
intelligere, per hoc tamen non removetur quin possit simul intelligere
unum et sentire aliud sensu corporali. Et ex istis duobus apprehensis
in anima Christi sequebatur gaudium fruitionis ex visione Dei, et
dolor passionis ex sensu nocumenti. Dato iterum quod non possit simul
intelligere unum et sentire vel imaginari aliud; ex illo tamen uno
intellecto posset diversimode affici appetitus superior et inferior, ut
superior gauderet, et inferior timeret vel doleret: sicut accidit in
eo qui sperat ex aliqua horribili medicina se assequi sanitatem. Nam
ipsa medicina, ut salubris a ratione considerata, generat in voluntate
gaudium; ratione vero horribilitatis suae in inferiori appetitu timorem
inducit.
Ad undecimum dicendum, quod ratio illa procedit secundum communem
cursum. In Christo autem specialiter fuit ut non fieret redundantia
ex una potentia in aliam.
Ad duodecimum dicendum, quod corpus puerorum non fuit factum
impassibile in fornace; sed divina virtute miraculose factum est ut
corpora passibilia existentia ab igne non laederentur, sicut fieri
potuisset divina virtute ut neque anima Christi nec corpus aliquid
pateretur. Sed quare factum non fuerit, dictum est, in corp. art.
Ad decimumtertium dicendum, quod conversio potentiae ad aliquid est
per actum ipsius: et sic gaudium fuit in superiori ratione per
conversionem ad Deum, ad quem totaliter convertebatur; dolor autem
fuit in superiori ratione secundum inhaesionem vel adhaerentiam qua
adhaerebat essentiae animae sicut suae radici.
Ad decimumquartum dicendum, quod status viatoris est status
imperfectionis, status autem comprehensoris est status perfectionis.
Secundum hoc ergo Christus status viatoris habuit quod corpus
passibile gerebat, et similiter animam; secundum hoc vero statum
comprehensoris, quod per actum superioris rationis perfecte Deo
fruebatur. Quod quidem esse poterat in Christo, propter hoc quod
impediebatur divina virtute redundantia ex uno in alium, ut dictum
est, in corp. art.; et haec est causa quare gaudium et tristitia
simul ei inesse poterant. Et ideo dicitur, quod secundum duos status
haec duo sibi inerant: quia habere duos status, et simul pati dolorem
et gaudium, ab eadem causa procedebat.
Ad decimumquintum dicendum, quod quamvis status viatoris et
comprehensoris sint quasi contrarii, tamen Christo simul inesse
poterant, non secundum idem, sed secundum diversa. Nam status
comprehensoris inerat ei secundum quod per fruitionem adhaerebat Deo
secundum superiorem rationem; status vero viatoris secundum quod
naturali coniunctione anima corpori passibili iungebatur et superior
ratio ipsi animae: ut sic status comprehensoris pertineat ad actum
superioris rationis; status vero viatoris ad corpus passibile, et ad
ea quae ad hoc consequuntur.
Ad decimumsextum dicendum, quod in Christo hoc fuit speciale,
ratione iam dicta, quod quantumcumque intenderetur una potentia in suo
actu, alia non retrahebatur a suo actu, nec aliquatenus impediebatur.
Et sic gaudium superioris neque impediebatur per dolorem qui erat in
sensu secundum actum sensus, neque a dolore secundum quod erat in
superiori ratione: quia iste dolor non erat in ea secundum actum eius,
sed attingebat eam aliqualiter secundum quod in essentia animae erat
fundata.
Ad decimumseptimum dicendum, quod sicut cognitio beata est
principaliter divinae essentiae, et secundario eorum quae in divina
essentia cognoscuntur; ita affectio et gaudium beatorum principaliter
est de Deo, secundario autem eorum de quibus gaudendi Deus est
ratio. Et sic quodammodo dolor passionis poterat esse materialis
respectu gaudii fruitionis: erat enim illud gaudium principaliter de
Deo, secundario de his quae Deo erant placita; et sic erat de
dolore, in quantum a Deo acceptabatur, utpote ad salutem humani
generis ordinatus.
|
|