|
Et videtur quod non patiatur ab igne corporeo.
1. Augustinus enim dicit, XII super Genesim ad litteram: agens
est praestantius patiente. Sed anima quolibet corpore est
praestantior. Ergo ab igne corporeo anima pati non potest.
2. Sed diceretur, quod ignis agit in animam ut est instrumentum
divinae iustitiae iudicantis.- Sed contra: instrumentum non complet
actionem instrumentalem nisi exercendo actionem naturalem; sicut aqua
Baptismi sanctificat animam lavando corpus, et serra facit scamnum
secando lignum. Sed ignis nullam actionem naturalem potest habere
circa animam ut instrumentum divinae iustitiae. Ergo et cetera.
3. Sed diceretur, quod naturalis actio ignis est cremare, et sic
naturaliter agit in animam in quantum secum defert cremabilia.- Sed
contra: cremabilia, quae dicitur anima secum deferre, sunt peccata,
quibus non contrariatur ignis corporeus. Ergo, cum omnis actio
naturalis sit ratione contrarietatis, videtur quod anima non possit
pati ab igne corporeo, in quantum secum defert cremabilia.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genesim ad
litteram: non sunt corporalia, sed similia corporalibus, quibus
animae corporibus exutae afficiuntur bene seu male. Ergo ignis quo
anima separata punitur, non est corporeus.
5. Praeterea, Damascenus dicit in fine libri IV: tradetur
Diabolus, et Daemones eius, et homo eius, scilicet Antichristus,
et impii et peccatores, in ignem aeternum, non materialem qualis est
qui apud nos est, sed qualem utique novit Deus. Omnis autem ignis
corporeus materialis est. Ergo ignis a quo anima separata patitur,
non est corporeus.
6. Sed dicendum, quod ignis ille corporeus affligit animam, in
quantum est ab ea visus, ut dicit Gregorius in libro IV dialogorum:
ignem eo ipso patitur anima quo videt; et sic illud quod immediate
affligit animam, non est corpus, sed similitudo corporis
apprehensa.- Sed contra: visum, ex hoc quod est visum, est
perfectio videntis. Ergo ex hoc quod est visum, non inducit
afflictionem videnti, sed magis delectationem. Si ergo aliquid visum
affligat, hoc erit in quantum est alii nocivum. Sed ignis non potest
affligere animam agendo in ipsam, ut probatum est. Ergo nec ab igne
patitur anima, eo ipso quo videt.
7. Praeterea, agentis ad patiens est aliqua proportio. Sed
incorporei ad corpus nulla est proportio. Ergo anima non potest ab
igne corporeo, cum sit incorporea, pati.
8. Praeterea, si ignis corporeus non naturaliter in animam agit,
oportet quod hoc fiat per aliquam virtutem superadditam. Aut ergo illa
virtus est corporalis, aut spiritualis. Spiritualis esse non potest,
quia res corporalis spiritualis virtutis susceptiva non est. Si autem
est corporalis, cum omni virtute corporali anima praestantior sit, per
hanc virtutem ignis in eam agere non poterit. Ergo nec naturaliter nec
supernaturaliter anima pati potest.
9. Sed dicendum, quod anima per peccatum redditur ignobilior
creatura corporali.- Sed contra: Augustinus dicit in Lib. de vera
religione, quod substantia vivens est dignior qualibet substantia non
vivente. Sed anima rationalis post peccatum adhuc remanet vivens vita
naturali. Ergo non efficitur indignior igne corporali, qui est
substantia non vivens.
10. Praeterea, si ignis ille corporeus affligit animam, hoc non
est nisi in quantum apprehenditur vel sentitur ut nocivus. Sed ex hoc
aliquid nocet quod aliquid adimit: unde Augustinus dicit quod malum
ideo nocet, quia adimit bonum. Ignis autem corporeus nihil ab anima
potest adimere. Ergo eam affligere non potest.
11. Sed dicendum, quod adimit divinae visionis gloriam.- Sed
contra: pueri qui pro solo originali damnantur, carent divina
visione. Si ergo nihil aliud ignis corporeus a damnatis adimit, non
erit maior poena eorum qui pro peccatis actualibus puniuntur in
Inferno, quam puerorum qui puniuntur in Limbo; quod est contra
Augustinum.
12. Praeterea, omne quod agit in alterum, imprimit in ipsum
similitudinem suae formae, per quam agit. Sed ignis agit per
calorem. Cum ergo anima non possit calefieri, videtur quod non possit
ab igne pati.
13. Praeterea, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum.
Sed per instrumenta divinae misericordiae, scilicet sacramenta,
aliquis involuntarius et resistens non iuvatur, praecipue si sit
adultus. Ergo per instrumentum divinae iustitiae, quod est ignis
corporeus, anima invita non recipiet poenam. Constat autem quod
voluntarie non recipit. Ergo nullo modo per ignem corporeum anima
punitur.
14. Praeterea, omne quod patitur ab aliquo, aliquo modo movetur ab
eo. Sed secundum nullam speciem motus anima potest moveri ab igne
corporeo, ut per inductionem patet. Ergo anima non potest pati ab
igne corporeo.
15. Praeterea, omne quod patitur ab aliquo, communicat cum eo in
materia, ut videtur per Boetium in Lib. de duabus naturis et una
persona Christi. Sed anima et ignis corporeus non communicant in
materia. Ergo non potest pati ab igne corporeo.
1. Sed contra. Est quod Lucae XVI, 24, dives in Inferno
positus secundum animam tantum dicit: crucior in hac flamma.
2. Praeterea, Gregorius in XV Lib. Moral. sic dicit:
Gehennae ignis cum sit corporeus, et in semetipso reprobos
corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis
nutritur; sed creatus semel durat inextinguibilis, et succensione non
indiget, et ardore non caret.
3. Praeterea, Cassiodorus dicit in libro de anima, quod anima a
corpore separata suis sensibus efficacius audit et videt quam dum est in
corpore. Sed dum est in corpore, affligitur sentiendo ab aliquo
corpore. Ergo multo magis cum est a corpore separata.
4. Praeterea, sicut anima est incorporea, ita et Daemones. Sed
Daemones patiuntur ab igne corporeo, ut patet Matth. XXV, 41:
ite maledicti in ignem aeternum. Ergo et anima separata.
5. Praeterea, maius est animam iustificari quam animam puniri. Sed
aliqua corporalia agunt in animam ad iustificationem ipsius, in quantum
sunt divinae misericordiae instrumenta, ut patet in sacramentis
Ecclesiae. Ergo possunt aliqua corporalia agere in animam ad eius
punitionem, in quantum sunt instrumenta divinae iustitiae.
6. Praeterea, ignobilius potest pati a nobiliori. Sed ignis
corporeus est nobilior quam anima damnati. Ergo animae damnatorum
possunt pati ab igne corporeo. Probatio mediae. Quodlibet ens
nobilius est non ente. Sed non esse est nobilius quam esse animae
damnatorum, ut patet Matth. XXVI, 24: melius erat ei, si
natus non fuisset homo ille. Ergo quodlibet ens est nobilius anima
damnata, et ita ignis corporeus.
Respondeo. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis et
sequentium scire oportet quod proprie sit passio. Sciendum est
igitur, quod nomen passionis dupliciter sumitur: communiter, et
proprie. Communiter quidem dicitur passio receptio alicuius quocumque
modo; et hoc sequendo significationem vocabuli: nam passio dicitur a
patin Graece, quod est recipere. Proprie vero dicitur passio
secundum quod actio et passio in motu consistunt; prout scilicet
aliquid recipitur in patiente per viam motus. Et quia omnis motus est
inter contraria, oportet illud quod recipitur in patiente, esse
contrarium alicui quod a patiente abiicitur. Secundum hoc autem, quod
recipitur in patiente, patiens agenti assimilatur; et inde est quod
proprie accepta passione, agens contrariatur patienti, et omnis passio
abiicit a substantia. Huiusmodi autem passio non est nisi secundum
motum alterationis. Nam in motu locali non recipitur aliquid
immobile, sed ipsum mobile recipitur in aliquo loco. In motu autem
augmenti et decrementi recipitur vel abiicitur non forma, sed aliquid
substantiale, utpote alimentum, ad cuius additionem vel subtractionem
sequitur quantitatis magnitudo vel parvitas. In generatione autem et
corruptione non est motus nec contrarietas, nisi ratione alterationis
praecedentis; et sic secundum solam alterationem est proprie passio,
secundum quam una forma contraria recipitur, et alia expellitur. Quia
ergo actio proprie accepta, est cum quadam abiectione, prout patiens a
pristina qualitate transmutatur in contrarium; ampliatur nomen
passionis secundum usum loquentium, ut qualitercumque aliquid
impediatur ab eo quod sibi competebat, pati dicatur; sicut si dicamus
grave pati ex hoc quod prohibetur ne deorsum moveatur; et hominem pati
si prohibeatur suam facere voluntatem. Passio igitur primo modo
accepta invenitur in anima, et in qualibet creatura, eo quod omnis
creatura habet aliquid potentialitatis admixtum, ratione cuius omnis
creatura subsistens est alicuius receptiva. Passio vero secundo modo
accepta non invenitur nisi ubi est motus et contrarietas. Motus autem
non invenitur nisi in corporibus, et contrarietas formarum vel
qualitatum in solis generabilibus et corruptibilibus. Unde sola
huiusmodi proprie hoc modo pati possunt. Unde anima, cum sit
incorporea, hoc modo pati non potest: et si etiam aliquid recipiat,
non tamen hoc fit per transmutationem a contrario in contrarium, sed
per simplicem agentis influxum, sicut aer illuminatur a sole. Tertio
vero modo quo nomen passionis transumptive sumitur, anima potest pati
eo modo quo eius operatio potest impediri. Quidam ergo attendentes
passionem in anima proprie esse non posse, dixerunt, omnia quae
dicuntur in Scripturis de poenis corporalibus damnatorum, intelligenda
esse metaphorice; ut scilicet per huiusmodi corporales poenas apud nos
notas, significarentur afflictiones spirituales, quibus spiritus
damnati puniuntur; sicut e contrario per corporales delectationes
repromissas in Scripturis intelligimus spirituales delectationes
beatorum. Et huiusmodi opinionis videtur fuisse Origenes, et
Algazel. Sed quia resurrectionem credentes non solum credimus futuram
esse poenam spirituum, sed corporum; corpora vero puniri non possunt
nisi corporali poena, eadem poena hominibus post resurrectionem et
spiritibus debetur, ut patet Matth. XXV, 41, ubi dicitur: ite
maledicti in ignem aeternum et cetera. Et ideo oportet dicere, ut
Augustinus probat XXI de Civit. Dei, ipsos spiritus poenis
corporalibus aliqualiter affici. Nec est simile de gloria beatorum et
poena damnatorum: quia beati sublimantur in id quod eorum naturam
excedit, unde beatificantur per fruitionem divinitatis; damnati vero
deprimuntur in id quod sub eis est, unde corporalibus tormentis
puniuntur. Et ideo alii dixerunt, quod anima separata afficietur
quidem aliquibus poenis, quamvis non corporalibus, tamen corporalibus
similibus; quibus similes sunt illae poenae per quas affliguntur
dormientes. Et hoc modo videtur sensisse Augustinus, XII super
Genesim ad litteram, et Avicenna. Sed hoc esse non potest. Nam
huiusmodi similitudines corporum non possunt esse intelligibiles, quia
illae sunt universales, ex quorum consideratione afflictio animae non
infertur, sed magis iucunditas in consideratione veritatis. Unde
oportet quod intelligatur de similitudinibus imaginariis, quae quidem
esse non possunt nisi in organo corporali, ut a philosopho probatur.
Quod quidem et animae separatae et spiritibus Daemonum deest. Unde
alii dicunt, quod ab ipsis corporibus anima separata patitur. Quod
quidem qualiter esse possit, a diversis diversimode assignatur.
Quidam enim dicunt, quod anima separata suis sensibus utitur: unde
ignem corporeum sentiendo, ab igne punitur. Et hoc est quod
Gregorius in IV Dialog., dicere videtur, quod ignem eo ipso
patitur anima quo videt. Sed istud non videtur verum. Primo quidem,
quia actus sensitivarum potentiarum esse non possunt nisi mediantibus
organis corporalibus; alias animae sensibiles brutorum essent
incorruptibiles, utpote per se suas potentes habere operationes.
Secundo, quia, dato quod sentirent animae separatae, non tamen
possent a sensibilibus affligi: nam sensibile est perfectio sentientis
in quantum huiusmodi, sicut et intelligibile intelligentis. Unde
aliquid sensatum vel intellectum non infert dolorem vel tristitiam in
quantum huiusmodi; sed in quantum est nocivum, vel apprehenditur ut
nocivum. Unde oportet invenire modum quo ignis animae separatae possit
esse nocivus. Nec potest esse quod quidam dicunt, quod quamvis ignis
ille corporeus non possit esse spiritui nocivus, potest tamen
apprehendi ut nocivus: quod videtur consonum ei quod Gregorius dicit
in libro IV Dial.: quia cremari se inspicit Diabolus, crematur.
Non enim est probabile quod Daemones, qui acumine sensus vigent,
multo melius suam naturam et ignis corporalis non cognoscant quam nos,
ut falso credant ignem corporeum sibi posse nocere. Unde dicendum,
quod vere, et non solum secundum apparentiam, ab igne corporeo
affliguntur: et hoc est quod Gregorius dicit in IV dialogorum:
colligere ex dictis evangelicis possumus, quod incendium anima non
solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Cuius quidem modum
aliqui hoc modo assignant, dicentes, ignem corporeum, ut est
instrumentum divinae iustitiae, in animam agere posse, quamvis hoc
secundum naturam non possit. Multa enim sunt quae ad aliquid
efficiendum non sufficiunt ex propria natura, quod efficere possunt ut
sunt instrumenta alterius agentis; sicut ignis elementaris non sufficit
ad generationem carnis, nisi ut instrumentum virtutis nutritivae. Sed
hoc sufficiens non videtur: nam instrumentum non agit illam actionem
quae propriam naturam excedit, nisi exercendo aliquam connaturalem, ut
in obiiciendo dictum est. Unde oportet invenire aliquem modum per quem
aliqualiter naturaliter patiatur anima ab igne corporeo. Quod quidem
hoc modo intelligi potest. Substantiam enim corpoream corpori uniri
contingit dupliciter: uno modo ut formam, in quantum vivificat
corpus; alio modo ut motorem mobili, vel locatum loco, per aliquam
operationem, sive per aliquam habitudinem. Quia vero formae et eius
cuius est forma, est unum esse, unio substantiae spiritualis ad
corporalem per modum formae, est unio quantum ad esse. Nullius autem
rei esse est suae potestati subiectum; et ideo non est in potestate
substantiae spiritualis uniri corpori vel ab eo separari per modum
formae, sed hoc lege naturae agitur, vel virtute divina. Sed quia
operatio rei est in potestate operantis voluntarie, ideo in potestate
naturae spiritualis est uniri corpori per modum motoris aut locati, et
separari ab eo, secundum ordinem naturae; sed quod substantia
spiritualis hoc modo corporali unita ab ea detineatur et impediatur, et
quasi ligetur, est supra naturam. Ignis ergo ille corporeus agens ut
instrumentum divinae iustitiae, facit aliquid supra virtutem naturae,
scilicet animam detinere, vel ligare; sed ipsa unio per modum
praedictum est naturalis. Et sic patitur anima ab igne corporeo, illo
tertio modo supradicto, prout dicimus pati omne id quod impeditur a
propria actione, vel ab alio sibi competenti; et hunc modum passionis
Augustinus ponit in XX Lib. de Civit. Dei, sic dicens: cur non
dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos
posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi
profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris,
et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari?
Adhaerebunt ergo (...) incorporei spiritus Daemonum corporeis
ignibus cruciandi; non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum
iunctura inspirentur, et animalia fiant (...) sed miris et
ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non
dantes ignibus vitam. Hunc modum Gregorius ponit in IV dialogorum:
sic dicens: dum veritas peccatorem divitem damnatum in igne perhibet,
quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget?
Ad primum ergo dicendum, quod agens non oportet simpliciter esse
praestantius patiente, sed secundum quod est agens; et sic ignis, in
quantum agit in animam ut instrumentum divinae iustitiae, est anima
praestantior, quamvis non simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod in illa passione et actione est aliquid
naturale ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod obiectio illa procedit de passione secundo
modo dicta, quae est per formarum contrarietatem; et hoc ibi esse non
potest.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus circa hoc, XII super
Genesim ad litteram, nihil expresse determinat; sed loquitur
inquirendo per modum dubitationis. Unde non dicit absolute quod ea
quibus animae separatae afficiuntur, non sunt corporalia, sed similia
corporalibus; sed loquitur sub conditione: scilicet quod si essent
huiusmodi, tamen ex eis possunt animae affici vel a laetitia vel a
tristitia. Et similiter quod dicit, quod ad corporalia loca non
fertur nisi cum alio corpore, sub disiunctione dicit, adiungens, vel
non localiter, scilicet per commensurationem ad locum.
Ad quintum dicendum, quod in poena animae separatae duo est
considerare: scilicet affligens primum et proximum. Affligens primum
est ipse ignis corporalis, detinens animam per modum praedictum; sed
hoc tristitiam animae non ingereret, nisi hoc esset ab anima
apprehensum. Unde proximum affligens est ignis ipse detinens
apprehensus; et iste ignis non est materialis, sed spiritualis: et
sic potest verificari dictum Damasceni. Vel potest dici, quod dicit
eum non materialem, in quantum non punit animam materialiter agendo,
sicut punit corpora.
Ad sextum dicendum, quod ille ignis apprehenditur ut nocivus, in
quantum est detinens vel ligans; et sic eius visio potest esse
afflictiva.
Ad septimum dicendum, quod spiritualis ad corporale non est quidem
proportio, proprie proportione accepta, secundum determinatam
habitudinem quantitatis ad quantitatem, vel dimensivae ad dimensivam,
vel virtualis ad virtualem, sicut duo corpora ad invicem sunt
proportionata secundum dimensionem et virtutem: virtus enim spiritualis
substantiae non est eiusdem generis cum virtute corporali. Large tamen
accepta proportione pro qualibet habitudine, sic est aliqua proportio
spiritualis ad corporale, per quam spirituale naturaliter agere potest
in corporale, quamvis non e converso, nisi divina virtute.
Ad octavum dicendum, quod instrumentum agit actionem instrumentalem,
in quantum est motum ab agente principali, per quem motum participat
aliqualiter virtutem agentis principalis, non ita quod virtus illa sit
in instrumento secundum esse perfectum, quia motus est actus
imperfectus. Obiectio autem procedit ac si aliqua virtus perfecta in
instrumento acquireretur ad agendum actionem instrumentalem.
Ad nonum dicendum, quod anima peccatrix simpliciter nobilior est
qualibet virtute corporali secundum suam naturam; sed secundum culpam
efficitur indignior igne corporali, non simpliciter, sed ut est
instrumentum divinae iustitiae.
Ad decimum dicendum, quod ignis ille nocet animae, non ita quod
adimat ei aliquam formam absolute inhaerentem, sed in quantum eius
substantiae actionem impedit, ut dictum est, ipsam detinendo.
Ad undecimum dicendum, quod in pueris propter defectum gratiae est
sola carentia divinae visionis sine aliquo contrario impediente active;
sed damnati in Inferno non solum privantur divina visione propter
defectum gratiae, sed etiam impediuntur quasi per contrarium, ex hoc
quod circa poenas corporales occupantur.
Ad duodecimum dicendum, quod anima non patitur ab igne quasi alterata
ab eo, sed per modum praedictum, in corp. art.
Ad decimumtertium dicendum, quod voluntarium est de ratione
iustitiae, non autem de ratione poenae, sed magis contra poenae
rationem: et ideo non instrumenta divinae misericordiae, quae sunt ad
iustificandum, in animam renitentem agunt; sed instrumenta divinae
iustitiae, quae sunt ad puniendum, in animam renitentem agunt.
Ad decimumquartum dicendum, quod obiectio illa procedit de passione
proprie dicta, quae in motu consistit, de qua nunc non loquimur.
Ad decimumquintum dicendum, quod ad hoc quod sit passio, proprie
loquendo, oportet quod aliquid habeat naturam contrarietati subiectam,
ut dictum est, in corp. art.; et ad hoc quod sit motus passio,
oportet quod sit materia communis. Tamen aliquid potest pati ab altero
cum quo non communicat in materia, sicut corpora inferiora a sole; et
aliquid potest aliquo modo pati quod nullo modo habet materiam, sicut
ex praedictis patet.
Quia vero obiectiones quae sunt in contrarium, aliqualiter verum
concludunt, tamen non vere, ad eas per ordinem respondendum est. Ad
primum ergo dicendum est, quod illam probationem Augustinus ostendit
esse invalidam, XXI de civitate Dei: dicerem quidem sic arsuros
sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud Inferos ille dives
quando dicebat: crucior in hac flamma; nisi convenienter responderi
cernerem, talem fuisse illam flammam, quales oculi quos levavit, et
Lazarum vidit, qualis lingua cui humorem exiguum desideravit infundi,
qualis digitus Lazari quo id fieri postulavit; ubi tamen erant sine
corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma ex qua
exarsit, potest intelligi. Et sic patet quod, illa auctoritas non
est efficax ad probandum propositum, nisi aliud addatur.
Ad secundum dicendum, quod ignis Inferni corporaliter urit
substantias incorporeas ex parte agentis, non autem ex parte
patientis; sed hoc modo corporaliter urit corpora damnatorum.
Ad tertium dicendum, quod verbum Cassiodori non videtur habere
veritatem, si de sensibus exterioribus loquatur; tamen, ad hoc quod
verificetur, oportet intelligi de sensibus interioribus spiritualibus.
Ad quartum dicendum, quod ad illam auctoritatem posset responderi quod
est ignis spiritualis, nisi pro tanto quia corpora damnatorum eo puniri
non possent. Unde ista ratio sufficienter probat propositum; et
similiter sequens quae procedit ex simili.
Ad ultimum dicendum, quod anima damnata, in quantum est natura
quaedam, est melior non ente; sed in quantum est subiecta miseriae et
culpae, intelligitur verbum domini, quod esset ei melius non esse.
|
|