|
Et videtur quod non patiatur per accidens.
1. Ut enim dicitur in libro de spiritu et anima, propter amicitiam
corporis et animae, anima corpori coniuncta non potest esse libera, et
non potest interire; potest tamen timere interitum. Timere autem est
quoddam pati. Ergo secundum seipsam anima patitur corpori coniuncta,
quia secundum se ei competit ut interire non possit.
2. Praeterea, omne quod dat alteri perfectionem, est eo
praestantius. Sed corpus dat animae perfectionem, nam anima unitur
corpori ad hoc quod ibi perficiatur. Ergo corpus est praestantius
anima; et ita anima potest per se pati a corpore cui unitur.
3. Praeterea, anima movetur secundum locum per accidens; quia per
accidens est in loco, in quo est corpus per se. Sed forma vel
qualitas quae inest corpori per se, non videtur inesse animae per
accidens. Cum ergo passio sit secundum formam vel qualitatem, quia
est secundum motum alterationis, videtur quod anima in corpore non
possit pati per accidens.
4. Praeterea, moveri per accidens distinguitur contra moveri
secundum partem, ut patet in V Physic. Sed anima est pars
compositi, quod per se movetur, ut patet in libro I de anima. Ergo
non debet dici moveri per accidens, sed sicut pars ad motum totius.
5. Praeterea, illud quod est per se, prius est eo quod est per
accidens. Sed in passionibus animae prius est quod est ex parte animae
quam quod est ex parte corporis; quia ex apprehensione et appetitu
animae transmutatur corpus, ut patet in ira, timore et aliis
huiusmodi. Ergo non est dicendum quod istis passionibus anima patitur
per accidens, et corpus per se.
6. Praeterea, in unoquoque principalius est id quod est formale in
ipso, quam quod est materiale in eo. Sed in passionibus animae, quod
est ex parte animae, formale est; quod autem est ex parte corporis,
materiale: haec enim est formalis definitio irae: ira est appetitus in
vindictam; haec vero materialis: ira est accensio sanguinis circa
cor. Ergo in huiusmodi passionibus principalius est quod est ex parte
animae quam quod est ex parte corporis; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, sicut gaudium et tristitia et huiusmodi passiones
animae non insunt animae sine corpore, ita nec sentire. Sed non
dicitur quod anima sentiat per accidens. Ergo nec debet dici quod
anima per accidens patiatur.
1. Sed contra. Passio motus quidam est secundum alterationem, ut
dictum est, proprie accipiendo passionem. Sed anima non alteratur
nisi per accidens. Ergo nec patitur nisi per accidens.
2. Praeterea, virtutes animae non sunt perfectiores quam ipsa animae
substantia. Sed secundum philosophum, I de anima, virtutes non
senescunt per se, sed solum propter defectum corporis. Ergo nec anima
patitur per se, sed solum per accidens.
3. Praeterea, omne quod per se movetur, est divisibile, ut
probatur in VII Phys. Sed anima est indivisibilis. Ergo non per
se movetur; et ita nec per se patitur.
Respondeo. Dicendum, quod proprie accipiendo passionem, impossibile
est aliquod incorporeum pati, ut supra, art. praec., dictum est.
Illud ergo quod per se patitur passione propria, corpus est. Si ergo
passio proprie dicta aliquo modo ad animam pertineat, hoc non est nisi
secundum quod unitur corpori, et ita per accidens. Unitur autem
corpori dupliciter: uno modo ut forma, in quantum dat esse corpori,
vivificans ipsum; alio modo ut motor, in quantum per corpus suas
operationes exercet. Et utroque modo anima patitur per accidens, sed
diversimode. Nam id quod est compositum ex materia et forma, sicut
agit ratione formae, ira patitur ratione materiae: et ideo passio
incipit a materia, et quodammodo per accidens pertinet ad formam; sed
passio patientis derivatur ab agente, eo quod passio est effectus
actionis. Dupliciter ergo passio corporis attribuitur animae per
accidens. Uno modo ita quod passio incipiat a corpore et terminetur in
anima, secundum quod unitur corpori ut forma; et haec est quaedam
passio corporalis: sicut cum laeditur corpus, debilitatur unio
corporis cum anima, et sic per accidens ipsa anima patitur, quae
secundum suum esse corpori unitur. Alio modo ita quod incipiat ab
anima, in quantum est corporis motor, et terminetur in corpus; et
haec dicitur passio animalis; sicut patet in ira et timore, et aliis
huiusmodi: nam huiusmodi per apprehensionem et appetitum animae
peraguntur, ad quae sequitur corporis transmutatio. Sicut
transmutatio mobilis sequitur ex operatione motoris secundum omnem modum
quo mobile disponitur ad obediendum motioni motoris. Et sic corpore
transmutato per alterationem aliquam, ipsa anima pati dicitur per
accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod anima non timet interitum, ut ipsa
secundum se intereat; sed timet interitum coniuncti per separationem
sui a corpore. Et si sui ipsius interitum timeat, hoc non est nisi in
quantum dubitatur an ad corruptionem corporis anima per accidens
corrumpatur. Unde nec ipse interitus animae potest convenire per se;
nec ipsa passio timoris sine coniunctione corporis ei convenit.
Ad secundum dicendum, quod anima quamvis perficiatur in corpore, non
tamen perficitur a corpore, ut Augustinus probat, XII super
Genesim ad litteram; sed vel a Deo perficitur, vel ipsa seipsam
perficit cum adminiculo corporis obsequentis: sicut virtute intellectus
agentis perficitur intellectus possibilis adminiculo phantasmatum, quae
per ipsum fiunt intelligibilia actu.
Ad tertium dicendum, quod quamvis qualitas corporis animae nullo modo
conveniat, tamen esse coniuncti est commune animae et corpori, et
similiter operatio: unde passio corporis per accidens redundat in
animam.
Ad quartum dicendum, quod passio non accidit coniuncto ex corpore et
anima nisi ratione corporis; unde animae non accidit nisi per
accidens. Ratio autem procedit ac si passio conveniret toti ratione
totius, et non ratione alterius partis.
Ad quintum dicendum, quod ira, et similiter quaelibet passio animae,
dupliciter potest considerari: uno modo secundum propriam rationem
irae; et sic per prius est in anima quam in corpore; et alio modo in
quantum est passio: et sic per prius est in corpore: ibi enim primo
accipit rationem passionis. Et ideo non dicimus quod anima irascatur
per accidens, sed quod per accidens patiatur.
Et per hoc patet solutio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod anima non dicitur sentire per accidens
eadem ratione qua nec gaudere, quamvis dicatur per accidens pati.
|
|