|
Et videtur quod non.
1. Christus enim secundum totam animam patiebatur, ut patet per
illud Psal. LXXXVII, 4: repleta est malis anima mea: quod
de passionibus exponit Glossa. Totalitas autem animae ad potentias
pertinet. Ergo in qualibet potentia animae potest esse passio, et ita
non tantum in appetitiva sensitiva.
2. Praeterea, omnis motus vel operatio quae convenit animae praeter
corpus, secundum seipsam est partis intellectivae non sensitivae.
Sed, sicut dicit Augustinus XIII de civitate Dei, non ex carne
tantum afficitur anima, ut cupiat, metuat, laetetur, cognoscat;
verum etiam ex seipsa his potest motibus agitari. Ergo huiusmodi
passiones non sunt tantum in parte appetitiva sensitiva.
3. Praeterea, voluntas est partis intellectivae, ut dicitur in
III de anima. Sed, sicut dicit Augustinus, Lib. XIV de
Civit. Dei, voluntas est proprie in omnibus, timore scilicet,
laetitia, et huiusmodi; immo omnes nihil quam voluntates sunt: nam
quid est cupiditas et laetitia nisi voluntas in eorum consensione quae
volumus? Et quid est metus atque tristitia nisi voluntas in
dissensione ab his quae volumus? Ergo huiusmodi passiones sunt in
parte intellectiva.
4. Praeterea, eiusdem potentiae non est agere et pati. Sed sensus
videtur potentia activa: nam basiliscus videndo dicitur interficere,
et mulier menstruata videndo inficit speculum, ut patet in libro de
somno et Vig. Ergo in parte sensitiva non est posita animae passio.
5. Praeterea, potentia activa est nobilior quam passiva. Sed
potentiae vegetativae sunt activae, quibus nobiliores sunt potentiae
sensitivae. Ergo sensitivae sunt activae; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, potentiae rationales sunt ad opposita, secundum
philosophum. Delectationi autem opponitur tristitia. Cum ergo in
parte intellectiva sit proprie delectatio, ut patet in VII et X
Ethicorum, videtur quod sit ibi tristitia; et sic passiones possunt
esse in parte intellectiva.
7. Sed diceretur, quod verbum philosophi intelligitur de oppositis
actibus.- Sed contra: scientia et ignorantia, quae sunt opposita,
sunt in parte animae intellectiva, et tamen non sunt actus. Ergo
verbum philosophi non tantum de actibus est intelligendum.
8. Praeterea, secundum philosophum in II Phys., idem per sui
absentiam et praesentiam est causa contrariorum, sicut gubernator
salutis et submersionis navis. Sed intelligibile praesens facit
delectationem in parte intellectiva. Ergo intelligibile absens facit
tristitiam in eadem; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, Damascenus dicit in libro II, quod dolor non est
passio, sed passionis sensus. Ergo est in sensitiva virtute, et non
in appetitiva, et eadem ratione delectatio, et alia quae dicuntur
animae passiones.
10. Praeterea, secundum Damascenum in II Lib., et philosophum
in Lib. II Ethic., passio est ad quam consequitur gaudium et
tristitia. Ergo passiones animae praecedunt gaudium et tristitiam.
Sed gaudium et tristitia sunt in appetitiva. Ergo passiones animae
sunt in ea parte quae praecedit appetitivam; ergo passiones animae sunt
in parte apprehensiva, quae appetitivam praecedit.
11. Praeterea, sicut in operationibus appetitivae sensitivae
transmutatur corpus, ita in operationibus sensitivae apprehensivae.
Ergo passio non est tantum in appetitiva, sed in apprehensiva.
12. Praeterea, passio, proprie loquendo, est per abiectionem
alicuius, et receptionem contrarii. Sed hoc accidit in parte
intellectiva: nam abiicitur culpa, et recipitur gratia; abiicitur
habitus luxuriae, et inducitur habitus castitatis. Ergo in parte
superiori animae proprie est passio.
13. Praeterea, motus appetitivae sensitivae sequitur apprehensionem
sensus. Sed aliquando huiusmodi passiones animae excitantur in nobis
ex aliquibus obiectis quae a sensu apprehendi non possunt; sicut
verecundia de turpi actu, timor de furto. Ergo huiusmodi non possunt
esse in parte appetitiva sensitiva; et sic relinquitur quod sint in
parte appetitiva rationali, scilicet in voluntate.
14. Praeterea, inter alias passiones animae ponitur spes. Sed
spes est in parte animae intellectiva: quia sancti patres in Limbo
existentes spem habebant; motus autem partis sensitivae non remanet in
anima separata. Ergo passiones sunt in parte animae intellectiva.
15. Praeterea, imago est in parte intellectiva. Sed secundum
potentias imaginis, anima patitur: quia potentiae imaginis, quae nunc
perficiuntur gratia, in statu gloriae perficientur fruitionis gloria.
Ergo passio non est tantum in parte animae appetitiva sensitiva.
16. Praeterea, secundum Damascenum, passio est motus ex alio in
aliud. Sed intellectus movetur de alio in aliud, procedendo de
principiis in conclusiones. Ergo in intellectu est passio; et sic
idem quod prius.
17. Praeterea, philosophus, in III de anima, dicit, quod
intelligere est pati quoddam. Sed intelligere est in intellectu.
Ergo in intellectu est passio.
18. Praeterea, Dionysius dicit de Hierotheo, II cap. de
Divin. Nomin., quod patiens divina didicit divina. Sed pati
divina non poterat secundum partem sensitivam, quae non est divinorum
capax. Ergo passio non est tantum in parte sensitiva; et ita non est
solum in appetitu sensitivo.
1. Sed contra. Est quod Damascenus dicit in II libro: passio
est motus appetitivae virtutis in imaginatione boni vel mali; et
iterum: passio est motus irrationalis animae per susceptionem boni vel
mali. Ergo passio est tantum in parte appetitiva irrationali.
2. Praeterea, passio proprie loquendo, est secundum motus
alterationis, ut dictum est, art. I. Sed alteratio non est nisi in
parte animae sensitiva, ut probatur in VII Physic. Ergo passio
non est nisi in parte sensitiva.
Respondeo. Dicendum, quod passio, proprie loquendo, non est nisi
in appetitiva sensitiva, ut ex duabus definitionibus passionis a
Damasceno, et Gregorio Nysseno positis apparet: quod sic patet.
Dicitur enim passio tripliciter, ut dictum est. Uno modo
communiter, secundum quod omne recipere est pati; et sic passio est in
qualibet parte animae, nec tamen solum in appetitiva sensitiva: hoc
enim modo accipiendo passionem, dicit Commentator in Lib. de anima,
quod vires animae vegetabilis omnes sunt activae, vires autem
sensibilis omnes passivae, vires autem rationalis partim activae
propter intellectum agentem, et partim passivae propter intellectum
possibilem. Hic autem modus passionis quamvis conveniat potentiis
apprehensivis et appetitivis, magis tamen competit appetitivis; quia,
cum operatio apprehensivae sit in rem apprehensam secundum quod est in
apprehendente, operatio autem appetitivae sit ad rem secundum quod est
in seipsa; quod recipitur in apprehensiva, minus habet de proprietate
rei apprehensae, quam id quod recipitur in appetitiva, de ratione rei
appetibilis; unde verum, quod perficit intelligentiam, est in mente;
bonum vero, quod perficit appetitivam, est in rebus, ut dicitur in
VI Metaph. Alio modo dicitur passio proprie, quae consistit in
abiectione unius contrarii et alterius receptione per viam
transmutationis; et hic modus passionis animae convenire non potest
nisi ex corpore: et hoc dupliciter. Uno modo secundum quod unitur
corpori ut forma; et sic compatitur corpori patienti passione
corporali. Alio modo prout unitur ei ut motor; et sic ex operatione
animae transmutatio fit in corpore, quae quidem passio dicitur
animalis, ut supra, art. I, dictum est. Passio igitur corporalis
praedicta pertingit ad potentias, secundum quod in essentia animae
radicantur, eo quod anima secundum essentiam suam est forma corporis,
et sic ad essentiam animae pertinet; potest tamen haec passio attribui
alicui potentiae tripliciter. Uno modo secundum quod in essentia
animae radicatur: et sic, cum omnes potentiae radicentur in essentia
animae, ad omnes potentias pertinet praedicta passio. Alio modo
secundum quod ex laesione corporis potentiarum actus impediuntur: et
sic praedicta passio pertinet ad omnes potentias utentes organis
corporalibus, quarum omnium actus impediuntur laesis organis, sed
indirecte. Et hoc modo pertinet etiam ad potentias organis
corporalibus non utentes, scilicet intellectivas, in quantum accipiunt
a potentiis organis utentibus: unde contingit quod laeso organo
virtutis imaginativae, intellectus operatio impeditur, propter hoc
quod intellectus indiget phantasmatibus in sua operatione. Tertio modo
pertinet ad aliquam potentiam ut apprehendentem ipsam: et sic proprie
pertinet ad sensum tactus; nam tactus est sensus eorum ex quibus
componitur animal, et similiter eorum per quae animal corrumpitur.
Passio vero animalis, cum per eam ex operatione animae transmutetur
corpus, in illa potentia esse debet quae organo corporali adiungitur,
et cuius est corpus transmutare. Et ideo huiusmodi passio non est in
parte intellectiva, quae non est alicuius organi corporalis actus; nec
iterum est in apprehensiva sensitiva, quia ex apprehensione sensus non
sequitur motus in corpore nisi mediante appetitiva, quae est immediatum
movens. Unde secundum modum operationis eius statim disponitur organum
corporale, scilicet cor, unde est principium motus, tali dispositione
quae competat ad exequendum hoc in quod appetitus sensibilis
inclinatur. Unde in ira fervet, et in timore quodammodo frigescit et
constringitur. Et sic in appetitiva sensitiva sola, animalis passio
proprie invenitur. Vires enim animae vegetabilis, quamvis organo
utantur, constat quod non sunt passivae, sed activae. Passio autem
magis proprie appetitivae potentiae competit quam apprehensivae, ut in
principio dictum est. Et haec est una ratio quare magis proprie
appetitiva sensitiva passionis subiectum est quam sensitiva
apprehensiva; sicut et ipsa affectiva superior magis accedit ad
propriam rationem passionis quam intellectiva. Tertio vero modo passio
dicebatur transumptive, secundum quod aliquid qualitercumque impeditur
ab eo quod est sibi conveniens. Hoc modo potentiae animae patiuntur,
sicut a propriis actibus impediuntur. Quod quidem aliqualiter in
omnibus potentiis animae contingit, ut dictum est. Nunc autem
loquimur de passione animali proprie dicta, quae, ut ostensum est, in
sola appetitiva sensitiva invenitur.
Ad primum ergo dicendum, quod anima Christi tota patiebatur passione
corporali; et sic ad omnes potentias passio illa pertinebat, ad minus
prout in essentia animae radicantur; non autem ita quod passio animalis
in qualibet potentia animae eius esset sicut in proprio subiecto.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus loquitur contra quosdam
Platonicos: qui dicebant, omnium istarum passionum principium esse ex
carne. Augustinus autem ostendit quod si caro in nullo esset
corrupta, posset esse harum passionum principium ex anima. Et ideo
non dicit quod sine carne huiusmodi passiones perficiantur, sed quod
non ex carne tantum anima his passionibus afficitur.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus vel nomen voluntatis large
accipit pro quolibet appetitu; vel timorem vel gaudium et alia
huiusmodi accipit pro actibus voluntatis, similibus passionibus in
appetitu sensitivo existentibus. Est enim, ut in quaestione de
sensualitate, quaest. praec., art. III, dictum est, et in ipsa
voluntate quodammodo gaudium et tristitia, et alia huiusmodi; sed non
ita quod sint passiones, proprie loquendo. Vel potest dici, quod has
passiones Augustinus voluntates nominat, in quantum ex actu voluntatis
homo in has passiones inducitur, secundum quod appetitus inferior
sequitur inclinationem appetitus superioris, ut in quaestione de
sensualitate dictum est. Unde ipse Augustinus postea subiungit:
sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis; ita in hos vel illos
affectus mutatur et vertitur.
Ad quartum dicendum, quod sensus non est virtus activa, sed passiva.
Non enim dicitur virtus activa quae habet aliquem habitum qui est
operatio: sic enim omnis potentia animae activa esset; sed dicitur
potentia aliqua activa quae comparatur ad suum obiectum sicut agens ad
patiens. Sensus autem comparatur ad sensibile sicut patiens ad agens,
eo quod sensibile transmutat sensum. Quod autem sensibile aliquando a
sensu transmutetur, hoc est per accidens; in quantum ipsum organum
sensus habet aliquam qualitatem per quam natum est immutare aliquod
corpus. Unde infectio illa qua mulier menstruata speculum inficit,
vel qua basiliscus hominem videndo interficit, nihil confert ad
visionem; sed visio perficitur per hoc quod species visibilis recipitur
in visu, quod est quoddam pati. Unde sensus potentia passiva est.
Dato etiam quod sensus aliquid ageret active, non ex hoc sequeretur
quod in sensu nulla passio esse possit; nihil enim prohibet respectu
diversorum idem esse activum et passivum. Dato iterum quod sensus,
qui nominat vim apprehensivam, nullius passionis esset capax, non
propter hoc excluderetur quin in appetitiva sensibili passio esse
possit.
Ad quintum dicendum, quod quamvis activum simpliciter sit passivo
nobilius respectu eiusdem; nihil tamen prohibet aliquod passivum activo
nobilius esse, in quantum passivum nobiliori passione patitur quam sit
actio qua activum agit; sicut passio a qua intellectus possibilis
dicitur passiva potentia. Et etiam sensus recipiendo aliquid
immaterialiter, est nobilior actione qua potentia vegetativa agit
materialiter, id est mediantibus qualitatibus elementaribus.
Ad sextum dicendum, quod illi delectationi quae est in parte
intellectiva per coniunctionem intelligibilis convenientis, non est
aliquod contrarium; quia oporteret quod illi intelligibili convenienti
aliquod contrarium foret, quod causa contrarii esset. Hoc autem esse
non potest, eo quod intelligibili speciei nihil est contrarium;
species enim contrariorum in anima contrariae non sunt, ut X
Metaphysic. dicitur: unde homo delectatur non solum de hoc quod
intelligit bona, sed de hoc quod intelligit mala, in quantum
intelligit. Ipsum enim intelligere mala bonum est intellectui; et sic
delectatio intellectualis contrarium non habet. Dicitur tamen
tristitia vel dolor in parte intellectiva animae esse, communiter
loquendo, in quantum intellectus intelligit aliquid homini nocivum,
cui voluntas repugnat. Quia tamen illud nocivum non est nocivum
intellectui, in quantum est intelligens; ideo illa tristitia vel dolor
non contrariatur delectationi intellectus, quae est secundum id quod
est conveniens intellectui, in quantum intelligit.
Ad septimum dicendum, quod potentia rationalis se habet ad contraria
aliquo modo sibi proprio, et aliquo modo communi sibi et omnibus
aliis. Quod enim potentia rationalis sit subiectum contrariorum
accidentium, hoc sibi et aliis commune est, quia omnium contrariorum
idem est subiectum; sed quod se habeat ad contrarias actiones, istud
est sibi proprium; naturales enim potentiae sunt determinatae ad unum.
Et sic loquitur philosophus, quod rationales potestates sunt ad
opposita.
Ad octavum dicendum, quod absentia gubernatoris non est causa
submersionis navis nisi per accidens, in quantum scilicet removet
gubernatoris providentiam, per quam navis submersio prohibebatur; et
similiter intelligibilis remotio vel absentia, non est causa
tristitiae, sed non delectandi. Effectus enim proportionantur
secundum proportionem causarum: unde intelligere et non intelligere,
quae contradictorie opponuntur, sunt causa delectandi et non
delectandi, quae similiter sunt contradictoria: non autem delectandi
et tristandi, quae sunt contraria. Si autem accipiatur id quod est
contrarium intelligentiae veritatis, scilicet error, non potest esse
causa tristitiae: quia vel error aestimatur esse veritas, et sic error
delectat sicut et veritas; vel cognoscitur esse error, quod non est
nisi cognoscendo veritatem: et sic iterum error delectationem in
intelligendo facit.
Ad nonum dicendum, quod tristitia et dolor hoc modo differunt: quod
tristitia est quaedam passio animalis, incipiens scilicet in
apprehensione nocumenti, et terminatur in operatione appetitus, et
ulterius in transmutatione corporis; sed dolor est secundum passionem
corporalem. Unde Augustinus dicit, XIV de civitate Dei, cap.
VII, in fine, quod dolor usitatius in corporibus dicitur; et ideo
incipit a laesione corporis, et terminatur in apprehensione sensus
tactus, propter quod dolor est in sensu tactus ut in apprehendente, ut
dictum est, in corp. art.
Ad decimum dicendum, quod gaudium et tristitiam sequi passionem,
dicitur et a Damasceno et a philosopho, sed sub alio intellectu.
Damascenus enim et Gregorius Nyssenus idem verbum proponentes
loquuntur de passione corporali, quae apprehensa causat gaudium vel
tristitiam, et semper experta causat dolorem. Philosophus autem in
II Ethic. loquitur proculdubio de passionibus animalibus, volens
quod ad omnes passiones animae sequatur gaudium et tristitia. Cuius
ratio est quod inter omnes passiones concupiscibilis potentiae, gaudium
et tristitia, quae causantur ex consecutione convenientis vel nocivi,
ultimum locum tenent; omnes autem passiones irascibilis ad passiones
concupiscibilis terminantur, ut in quaestione de sensualitate, art.
III, in corp., dictum est. Unde restat quod omnes passiones
animae ad gaudium et tristitiam terminentur. Secundum autem neutrum
intellectum sequitur quod passiones sint in apprehensiva, quia passio
corporalis est ipsa natura corporis; passiones autem animales aliae
sunt in eadem parte appetitiva, in qua gaudium et tristitia, sed tamen
quantum ad priores eius actus. Si autem in actibus appetitivae ordo
non esset, sequeretur ex verbis philosophi quod passiones animales non
essent in appetitiva, ubi est gaudium et tristitia, sed in
apprehensiva.
Ad undecimum dicendum, quod nec sensus nec vis alia apprehensiva movet
immediate, sed solum mediante appetitiva; et ideo ad operationem
virtutis sensitivae apprehensivae non immutatur corpus quantum ad
dispositiones materiales, nisi superveniat motus appetitivae, quem
statim sequitur transmutatio disponentis se ad obediendum. Unde,
quamvis vis apprehensiva sensitiva immutetur simul cum organo
corporali, non tamen est ibi passio, proprie loquendo: quia in
operatione sensus non transmutatur organum corporale, per se loquendo,
nisi spirituali immutatione, secundum quod species sensibilium
recipiuntur in organis sentiendi sine materia, ut dicitur in libro II
de anima.
Ad duodecimum dicendum, quod quamvis in parte intellectiva aliquid
abiiciatur et aliquid recipiatur, hoc tamen non contingit per viam
transmutationis, ut continue receptio et abiectio fiat; sed est per
simplicem influxum quantum ad habitus infusos: in instanti enim
infunditur gratia, per quam subito expellitur culpa. Alteratio autem
quae fit de vitio in virtutem, vel de ignorantia ad scientiam,
attingit ad partem intellectivam per accidens, per se existente
transmutatione in parte sensitiva, ut patet in Lib. VII Ethic.
Ex hoc enim quod fit aliqua transmutatio circa partem sensitivam,
subito resultat aliqua perfectio in parte intellectiva; ut sic id quod
fit in parte intellectiva, sit terminus transmutationis in parte
sensitiva existentis; sicut illuminatio est terminus motus localis, et
generatio simpliciter alterationis. Et hoc intelligendum est quantum
ad habitus acquisitos.
Ad decimumtertium dicendum, quod ex aliquo apprehenso per intellectum
potest sequi passio in appetitu inferiori dupliciter. Uno modo in
quantum id quod intelligitur universaliter per intellectum, formatur in
imaginatione particulariter, et sic movetur inferior appetitus; sicut
cum intellectus credentis accipit intelligibiliter futuras poenas, et
earum phantasmata format imaginando ignem urentem et vermem rodentem et
alia huiusmodi, ex quo sequitur passio timoris in appetitu sensitivo.
Alio modo in quantum ex apprehensione intellectus movetur appetitus
superior, ex quo, per quamdam redundantiam vel imperium, appetitus
inferior commovetur.
Ad decimumquartum dicendum, quod spes quae in anima separata manet,
non est passio, sed vel habitus, vel voluntatis actus, ut ex
praedictis, art. I, patet.
Ad decimumquintum dicendum, quod ex beatificatione vel perfectione
imaginis nihil aliud haberi potest quam quod in parte intellectiva sit
passio, secundum quod omnis receptio passio dicitur.
Ad decimumsextum dicendum, quod passio dicitur esse motus ex alio
recepto in aliud receptum, non autem ex alio operato in aliud
operatum: sic autem in intellectu est motus ex alio in aliud.
Ad decimumseptimum dicendum, quod intelligere dicitur esse pati,
communiter loquendo de passione, prout omnis receptio passio est.
Ad decimumoctavum dicendum, quod passio illa de qua loquitur
Dionysius, nihil aliud est quam affectio ad divina, quae habet magis
rationem passionis quam simplex apprehensio, ut ex praedictis, in
corp. art., patet. Ex ipsa enim divinorum affectione provenit
manifestatio eorumdem, secundum illud Ioan. cap. XIV, 21: si
quis diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et
manifestabo ei meipsum.
|
|