|
Et videtur quod non secundum bonum et malum.
1. Audacia enim timori opponitur. Utraque vero passio est respectu
mali: quia hoc quod timor fugit, audacia aggreditur. Ergo
contrarietas passionum animae non est secundum bonum et malum.
2. Praeterea, spes desperationi opponitur. Utraque vero est
respectu boni, quod spes consequi expectat, desperatio autem de
consecutione diffidit. Ergo contrarietas passionum animae non est
secundum bonum et malum.
3. Praeterea, Damascenus in II, et Gregorius Nyssenus,
distinguunt passiones animae per praesens et futurum, et per bonum et
malum: ut de bono futuro sit spes vel desiderium; de bono praesenti
voluptas vel delectatio sive laetitia; de malo futuro timor, de
praesenti tristitia. Sed praesens et futurum per accidens se habent ad
bonum et malum. Ergo differentia passionum animae per se non
attenditur secundum bonum et malum.
4. Praeterea, Augustinus, XIV de civitate Dei, distinguit
inter tristitiam et dolorem, quod tristitia est animae, dolor vero
corporum: quod ad rationem boni et mali non pertinet. Ergo idem quod
prius.
5. Praeterea, exultatio, gaudium, laetitia et delectatio,
iucunditas et hilaritas differentiam quamdam habent; alias inutiliter
duo istorum coniungerentur, ut patet Isa. XXXV, 10: gaudium
et laetitiam obtinebunt. Cum ergo omnia ista respectu boni dicantur,
videtur quod bonum et malum passiones animae non diversificent.
6. Praeterea, Damascenus in libro II, distinguit quatuor species
tristitiae, quae sunt accidia, athos, invidia, misericordia,
praeter quas est poenitentia: quae omnia respectu mali dicuntur. Ergo
idem quod prius.
7. Praeterea, ipse distinguit sex species timoris, scilicet
segnitiem, erubescentiam, verecundiam, admirationem, stuporem et
agoniam, quae ad praedictam differentiam non pertinent. Ergo idem
quod prius.
8. Praeterea, Dionysius, IV cap. de Divin. Nomin., zelum
amori connumerat, quorum utrumque est passio respectu boni; et sic
idem quod prius.
1. Sed contra. Est, quod actus distinguuntur per obiecta.
Passiones autem animae sunt actus appetitivae virtutis, cuius obiectum
est bonum et malum. Ergo per bonum et malum distinguuntur.
2. Praeterea, secundum philosophum in libro I Ethicorum,
passiones animae sunt ad quas sequitur gaudium et tristitia. Sed
gaudium et tristitia distinguuntur secundum bonum et malum. Ergo bonum
et malum distinguunt animae passiones.
Respondeo. Dicendum, quod in passionibus animae triplex distinctio
invenitur. Prima quidem est qua differunt quasi genere, utpote ad
diversas potentias animae pertinentes; sicut distinguuntur passiones
concupiscibilis a passionibus irascibilis. Ratio huius distinctionis
passionum sumitur ex ipsa ratione distinguendi potentias. Cum enim
supra dictum sit, in quaestione de sensualitate, art. II, quod
obiectum concupiscibilis est delectabile secundum sensum, irascibilis
vero aliquod arduum vel arctum; illae passiones ad concupiscibilem
pertinent in quibus importatur ordo ad delectabile sensus absolute, vel
ad eius contrarium; illae vero ad irascibilem, quae ordinantur ad
aliquod arduum circa huiusmodi. Et sic apparet differentia inter
desiderium et spem: nam desiderium dicitur, secundum quod appetitus
movetur in aliquid delectabile; spes autem dicit quamdam elevationem
appetitus in aliquod bonum, quod aestimatur arduum vel difficile. Et
similiter est de aliis. Secunda vero distinctio passionum animae est
qua distinguuntur quasi species in eadem potentia existentes. Quae
quidem distinctio in passionibus concupiscibilis secundum duo
attenditur. Uno modo secundum contrarietatem obiectorum; et sic
distinguitur gaudium, quod est respectu boni, a tristitia, quae est
respectu mali. Alio modo secundum quod ad idem obiectum vis
concupiscibilis ordinatur secundum diversos gradus consideratos in
processu appetitivi motus. Ipsum enim delectabile primo appetenti
coniungitur aliqualiter secundum quod apprehenditur ut simile vel
conveniens: et ex hoc sequitur passio amoris, qui nihil est aliud quam
formatio quaedam appetitus ab ipso appetibili: unde amor dicitur esse
quaedam unio amantis et amati. Id autem quod sic aliqualiter
coniunctum est, quaeritur ulterius ut realiter coniungatur: ut amans
scilicet perfruatur amato; et sic nascitur passio desiderii: quod
quidem cum adeptum fuerit in re, generat gaudium. Sic ergo primum
quod est in motu concupiscibilis est amor; secundum, desiderium; et
ultimum, gaudium. Et per contrarium istis sunt accipiendae passiones
quae ordinantur in malum; ut odium contra amorem, fuga contra
desiderium, tristitia contra gaudium. Passiones vero irascibilis, ut
in alia quaestione dictum est, oriuntur ex passionibus
concupiscibilis, et terminantur ad eas. Et ideo in eis invenitur
distinctio aliqua conformis distinctioni concupiscibilis; et ulterius
est in eis distinctio propria secundum rationem proprii obiecti. Ex
parte quidem concupiscibilis est distinctio qua distinguuntur per bonum
et malum, vel per delectabile et contrarium; et iterum secundum
habitum realiter, et non habitum realiter. Sed propria distinctio
ipsius irascibilis est ut passiones eius distinguantur secundum excedens
facultatem appetentis vel non excedens, et hoc secundum aestimationem:
ista enim videntur distinguere arduum sicut differentiae per se.
Potest ergo passio in irascibili vel respectu boni esse, vel respectu
mali. Si respectu boni: vel habiti, vel non habiti. Respectu boni
habiti nulla passio potest esse in irascibili: quia bonum, ex quo iam
possidetur, nullam difficultatem ingerit possidenti; unde non salvatur
ibi ratio ardui. Respectu autem boni nondum habiti, in quo ratio
ardui salvari potest propter difficultatem consequendi; si quidem illud
bonum aestimetur ut excedens facultatem, facit desperationem; si vero
ut non excedens facit spem. Si vero consideretur motus irascibilis in
malum, hoc erit dupliciter: scilicet vel in malum nondum habitum,
quod quidem aestimatur ut arduum, in quantum difficile est vitari; vel
ut iam habitum, sive coniunctum, quod item rationem ardui habet, in
quantum aestimatur difficile repelli. Si autem respectu mali nondum
praesentis; si quidem illud malum aestimetur ut excedens facultatem,
sic facit passionem timoris; si autem non ut excedens, sic facit
passionem audaciae. Si autem malum sit praesens; aut aestimatur ut
non excedens facultatem, et sic facit passionem irae; aut ut
excedens, et sic nullam passionem facit in irascibili, sed in sola
concupiscibili manet passio tristitiae. Distinctio ergo illa quae
accipitur secundum diversos gradus acceptos in motu appetitivo, non est
causa alicuius contrarietatis: quia huiusmodi passiones differunt
secundum perfectum et imperfectum, ut patet in desiderio et gaudio.
Sed distinctio quae est secundum contrarietatem obiecti, proprie facit
in passionibus contrarietatem. Unde in concupiscibili passiones animae
accipiuntur secundum bonum et malum, ut gaudium et tristitia, amor et
odium. In irascibili vero potest accipi duplex contrarietas. Una
secundum distinctionem proprii obiecti: scilicet secundum excedens
facultatem et non excedens; et sic sunt contraria spes et desperatio,
audacia et timor; et haec contrarietas est magis propria. Alia vero
est secundum differentiam obiecti concupiscibilis, id est secundum
bonum et malum; per quem modum spes et timor contrarietatem habere
videntur. Ira vero neutro modo potest habere passionem contrariam:
nec secundum contrarietatem boni et mali, quia respectu boni praesentis
non est aliqua passio in irascibili; similiter nec secundum
contrarietatem excedentis facultatem et non excedentis, quia malum
facultatem excedens nullam passionem in irascibili facit, ut dictum
est. Unde inter ceteras passiones ira habet proprium, quia nihil est
contrarium ei. Tertia vero differentia passionum animae est quasi
accidentalis: quae quidem dupliciter accidit. Uno modo secundum
intensionem et remissionem; sicut zelus importat intensionem amoris,
et furor intensionem irae. Alio modo secundum materiales differentias
boni vel mali, sicut differunt misericordia et invidia, quae sunt
species tristitiae: nam invidia est tristitia de prosperitate aliena,
in quantum aestimatur malum proprium; misericordia vero est tristitia
de adversitate aliena, in quantum aestimatur ut proprium malum. Et
sic est in aliis quibusdam considerare.
Ad primum ergo dicendum, quod irascibilis obiectum non est bonum et
malum absolute, sed addita circumstantia arduitatis: unde non solum in
eorum passionibus est contrarietas per bonum et malum, sed per
differentias quae distinguunt arduum tam in bono quam in malo.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod praesens et futurum accipiuntur ut
differentiae ad distinguendas animae potentias, secundum quod futurum
nondum est coniunctum realiter, praesens vero iam coniunctum:
perfectior vero est motus appetitus in id quod est realiter distans.
Unde futurum et praesens licet faciant aliquam distinctionem, nullam
tamen contrarietatem faciunt, sicut nec perfectum et imperfectum.
Ad quartum dicendum, quod dolor, secundum quod proprie accipitur,
non debet computari inter animae passiones, quia nihil habet ex parte
animae nisi apprehensionem tantum. Est enim dolor sensus laesionis:
quae quidem laesio est ex parte corporis. Et ideo Augustinus subdit,
quod tractando de passionibus animae, maluit uti nomine tristitiae quam
doloris: tristitia enim perficitur in ipsa appetitiva, ut ex dictis,
art. I huius quaest., patet.
Ad quintum dicendum, quod delectatio et gaudium eodem modo differunt
sicut tristitia et dolor: nam delectatio sensibilis habet ex parte
corporis coniunctionem convenientis, ex parte vero animae sensum illius
convenientiae; et similiter delectatio spiritualis habet quamdam
rationalem coniunctionem convenientis cum convenienti, et perceptionem
illius coniunctionis. Unde Plato definiens delectationem sensibilem,
dixit, quod delectatio est sensibilis generatio in natura;
Aristoteles vero definiens generaliter delectationem, dixit quod
delectatio est operatio naturalis habitus non impedita. Ipsa enim
operatio conveniens, est illud coniunctum conveniens, quod
delectationem, praecipue spiritualem, facit: et sic delectatio
utrobique incipit a coniunctione reali, et perficitur in eius
apprehensione. Gaudium vero incipit in apprehensione, et terminatur
in affectu; unde delectatio est interdum causa gaudii sicut dolor
tristitiae. Gaudium vero a laetitia et ceteris differt accidentaliter
secundum intensionem et remissionem. Nam alia dicunt quamdam gaudii
intensionem: quae quidem intensio attenditur vel secundum interiorem
dispositionem, et sic est laetitia, quae importat interiorem cordis
dilatationem: dicitur enim laetitia quasi latitia; vel secundum quod
intensio gaudii interioris prorumpit in quaedam exteriora signa, et sic
est exultatio: dicitur enim exultatio ex hoc quod gaudium interius
quodammodo exterius exilit: quae quidem exilitio attenditur vel
secundum immutationem vultus, in quo primo apparent affectus indicia,
propter propinquitatem eius ad vim imaginativam, et sic est hilaritas;
vel secundum quod ex intensione interioris gaudii disponuntur et verba
et facta, et sic est iucunditas.
Ad sextum dicendum, quod species tristitiae quas Damascenus ponit,
sunt quidam modi tristitiae addentes supra tristitiam quasdam
differentias accidentales: vel secundum intensionem motus: et sic
secundum quod ista intensio consistit in interiori dispositione,
dicitur accidia, quae est tristitia aggravans, scilicet cor, ne
aliquid agere libeat; vel secundum quod progreditur ad exteriorem
dispositionem: et sic est achos quae est tristitia vocem auferens. Ex
parte vero obiecti, secundum quod id quod in alio est, reputatur ut
proprium malum: et si quidem bonum alterius reputetur ut proprium
malum, erit invidia; si autem malum alterius ut proprium malum
reputatur, erit misericordia. Poenitentia vero non addit supra
tristitiam generalem aliquam specialem rationem, cum sit absolute de
malo proprio; et ideo Damascenus ipsam praetermittit. Possunt tamen
multi modi tristitiae assignari, si considerentur omnia quae
accidentaliter se habent ad malum, quod tristitiam facit.
Ad septimum dicendum, quod cum timor sit quaedam passio ex nocivo
apprehenso, ut excedente facultatem, proveniens; diversificabuntur
modi timoris secundum differentiam talium nocivorum: quod quidem
tripliciter ad appetentem potest referri. Uno modo, respectu propriae
operationis: et sic in quantum propria operatio timetur ut laboriosa,
est segnities; in quantum vero timetur ut turpis; est verecundia,
quae est timor in turpi actu. Secundo, respectu cognitionis, prout
aliquid cognoscibile apprehenditur ut omnino excedens cognitionem; et
sic eius consideratio apprehenditur ut supervacua, et sicut nociva.
Quod autem excedit cognitionem, contingit vel propter eius
magnitudinem, et sic est admiratio, quae est timor ex magna
imaginatione; vel propter eius inconsuetudinem, et sic est stupor,
qui est timor ex inassueta imaginatione, secundum Damascenum.
Tertio, respectu passionis quae est ab alio: quae quidem passio
potest timeri vel ratione turpitudinis: et sic est erubescentia, quae
est timor in expectatione convicii; vel ratione laesionis: et sic est
agonia, per quam homo timet ne in aliqua infortunia incidat.
Ad octavum dicendum, quod zelus addit super amorem quamdam
intensionem; est enim amor vehemens non patiens consortium in amato.
|
|