|
Et videtur quod non.
1. Quia Augustinus, XIV de civitate Dei, enumerans quatuor
principales passiones, ponit cupiditatem loco spei: quod ex verbis
Virgilii accipi videtur, qui has principales passiones designatas
dixit, sicut homines cupiunt, metuunt, gaudentes dolentesque et
cetera.
2. Praeterea, quanto aliquid est perfectius, tanto principalius
esse videtur. Sed motus audaciae est perfectior quam motus spei,
utpote cum maiori intensione in suum obiectum tendens. Ergo audacia
magis est principalis passio quam spes.
3. Praeterea, unumquodque denominatur a principaliori. Sed vis
irascibilis ab ira denominatur. Ergo ira debet computari inter
passiones principales.
4. Praeterea, sicut in irascibili est passio respectu futuri, ita
in concupiscibili. Sed passio quae est in concupiscibili, respectu
futuri, scilicet desiderium, non ponitur passio principalis. Ergo
nec timor et spes, quae similiter sunt respectu futuri in irascibili.
5. Praeterea, principale dicitur illud quod inter reliqua prius
existit: principari enim, secundum Gregorium, est inter reliquos
priorem esse. Sed inter reliquas passiones amor est prior; ex amore
enim omnes aliae passiones nascuntur. Ergo amor deberet poni passio
principalis.
6. Praeterea, illae passiones videntur esse principales a quibus
aliae dependent. Sed a gaudio et tristitia omnes aliae passiones
dependere videntur; nam passio animae est quam sequitur gaudium et
tristitia, secundum philosophum in II Ethicorum. Ergo hae duae
passiones tantum, scilicet gaudium et tristitia, sunt principales
passiones.
7. Sed dicendum, quod gaudium et tristitia sunt principales in
concupiscibili; spes autem et timor sunt principales in irascibili.-
Sed contra est quod dicitur in Lib. de spiritu et anima, c. IV:
de concupiscibilitate gaudium et spes, de irascibilitate dolor et metus
oriuntur.
8. Praeterea, secundum proprietatem irascibilis potentiae spes
desperationi opponitur, timor audaciae. Sed ex parte concupiscibilis
ponuntur duae principales passiones contrariae secundum proprietatem
concupiscibilis, scilicet gaudium et tristitia. Ergo ex parte
irascibilis deberent poni principales vel spes et desperatio, vel timor
et audacia.
1. Sed contra. Est quod dicitur in Lib. de spiritu et anima,
cap. IV: affectus quadripartitus esse dignoscitur, dum de eo quod
amamus, iam gaudemus, vel gaudere speramus; et de eo quod odimus,
iam dolemus, aut dolendum metuimus. Ergo hae sunt quatuor passiones
principales gaudium, dolor sive tristitia, spes et timor.
2. Praeterea, Boetius principales passiones enumerans, dicit in
Lib. de Consolat.: gaudia pelle, pelle timorem, spemque fugato,
nec dolor adsit. Et sic idem quod prius.
Respondeo. Dicendum, quod quatuor sunt principales animae
passiones: scilicet tristitia, gaudium, spes et timor. Cuius ratio
est, quia principales passiones dicuntur quae aliis priores sunt, et
earum origo. Cum autem passiones animae sint in parte appetitiva,
illae passiones priores erunt quae immediate ex obiecto appetitivae
oriuntur: quod quidem obiectum est bonum et malum. Hae autem erunt
quasi secundariae, quae mediantibus aliis oriuntur. Ad hoc autem quod
aliqua passio immediate oriatur ex bono vel malo, duo requiruntur.
Quorum primum est, ut per se ex bono et malo oriatur; quia quod est
per accidens, non est primum. Secundum vero, ut nullo praesupposito
oriatur. Ut sic principalis passio propter duo dicatur: quod nec per
accidens, neque per posterius provenit ex obiecto quod tenet locum
activi. Ex bono autem provenit per se passio quae procedit ex bono
secundum quod est bonum; per accidens vero illa quae provenit ex bono
secundum quod est malum: et e contrario est intelligendum de malo.
Bonum autem, secundum quod est bonum, allicit et ad se trahit:
unde, si aliqua passio sit appetitus tendentis in bonum, erit passio
per se consequens ex bono. Sed repellere appetitum est proprium mali
in quantum est malum; unde, si aliqua passio sit respectu boni, per
quam bonum refugiatur, passio illa non erit ex bono per se, sed in
quantum apprehenditur ut aliqualiter malum. Et e contrario est
intelligendum de malo: quod illa passio per se provenit ex malo quae
consistit in fuga mali; illa vero per accidens quae consistit in
accessu ad malum. Patet igitur qualiter aliqua passio per se ex bono
vel malo oritur. Quia vero quanto aliquid est ultimum in consecutione
finis, tanto est prius in intentione et appetitu, ideo illae passiones
non praesuppositis aliis ex bono vel malo oriuntur, quae consistunt in
executione finis: et eis praesuppositis oriuntur aliae. Gaudium vero
et tristitia ex ipsa consecutione boni vel mali proveniunt, et per se:
nam gaudium provenit ex bono in quantum est bonum, et tristitia ex malo
in quantum est malum. Et similiter omnes aliae passiones
concupiscibilis per se ex bono vel malo proveniunt: quod contingit ex
hoc quod obiectum concupiscibilis est bonum vel malum, secundum
absolutam rationem. Sed tamen aliae passiones concupiscibilis
praesupponunt gaudium et tristitiam per modum causae: nam bonum
concupiscibile ideo efficitur amatum et desideratum, quia apprehenditur
ut delectabile; malum vero odiosum et fugiendum, in quantum
apprehenditur ut tristabile. Et sic, secundum ordinem appetendi,
gaudium et tristitia sunt priora; quamvis in ordine exequendi sint
posteriora. In irascibili vero non omnes passiones per se consequuntur
ex bono vel malo; sed quaedam per se et quaedam per accidens: quod
contingit ex hoc quod bonum vel malum non secundum absolutam rationem
sunt obiectum irascibilis, sed secundum quod apponitur conditio
arduitatis, secundum quam et bonum repudiatur ut excedens facultatem,
et in malum tenditur prout possibile est repellere vel subiici. Non
autem potest esse in irascibili aliqua passio quae ex bono vel malo
consequatur, nulla alia praesupposita. Bonum enim, postquam habitum
est, nullam passionem in irascibili facit, ut ex praedictis, art.
praec., patet; malum vero praesens facit quidem passionem in
irascibili, sed non per se, sed per accidens: in quantum scilicet
quis in malum praesens tendit ut repellendum et subiiciendum, sicut
patet in ira. Sic ergo patet ex dictis, quod quaedam passiones sunt
quae primo et per se ex bono et malo oriuntur, ut gaudium et
tristitia; quaedam vero quae per se, sed non primo, sicut aliae
passiones concupiscibilis, et hae duae irascibilis, timor et spes:
quarum una dicit fugam mali, alia accessum ad bonum; quaedam vero nec
per se nec primo, sicut aliae quae sunt in irascibili, ut desperatio,
audacia et ira, quae dicunt accessum ad malum vel recessum a bono.
Sic ergo principalissimae passiones sunt gaudium et tristitia. Timor
autem et spes sunt principales in suo genere: quia non praesupponunt
aliquas passiones in potentia in qua sunt, scilicet in irascibili.
Aliae vero passiones concupiscibilis, ut amor, desiderium, odium et
fuga, etsi sint per se ex bono vel malo, non sunt tamen primae in suo
genere, cum praesupponant alias in eadem potentia existentes; et sic
non possunt dici principales neque simpliciter neque in genere. Et sic
restat quod solum quatuor sint principales passiones: gaudium et
tristitia, spes et timor.
Ad primum ergo dicendum, quod cupiditatem vel desiderium praecedit
alia passio in eadem potentia, scilicet gaudium, quod est ratio
desiderandi: unde non potest esse principalis passio. Spes autem,
etsi praesupponat aliam passionem, non tamen in eadem potentia
existentem, sed in concupiscibili: omnes namque passiones irascibilis
oriuntur ex passionibus concupiscibilis, ut in alia quaestione, dictum
est; unde potest esse passio principalis. Augustinus vero ponit
desiderium vel cupiditatem loco spei, propter similitudinem quamdam
quae est inter ea: nam utraque passio est respectu boni nondum habiti.
Ad secundum dicendum, quod audacia non potest esse principalis
passio: oritur enim ex malo per accidens, cum sit respectu mali per
viam aggrediendi. Audax enim aggreditur malum, in quantum aestimat
victoriam et repulsionem mali esse quoddam bonum, et ex huiusmodi bona
spe audacia oritur. Et sic, subtiliter considerando, invenitur spes
esse audacia prior, nam spes victoriae, vel saltem evasionis,
audaciam causat.
Ad tertium dicendum, quod ira oritur ex malo per accidens, in quantum
scilicet iratus vindictam mali sibi illati bonum aestimat, et in eam
tendit: unde spes vindictae consequendae est causa irae: unde cum
aliquis laeditur ab eo cui non reputat posse vindictam inferre, non
irascitur, sed tristatur solum vel timet, ut Avicenna dicit, sicut
si rusticus laeditur a rege. Et ideo ira non potest esse principalis
passio; praesupponit enim non solum tristitiam, quae est in
concupiscibili, sed spem, quae est in irascibili. Denominatur autem
irascibilis ab ira, quia est ultima passionum quae sunt in irascibili.
Ad quartum dicendum, quod passiones quae sunt in concupiscibili
respectu futuri, oriuntur quodammodo ex passionibus in eadem vi
existentibus respectu praesentis; sed passiones quae sunt respectu
futuri in irascibili, non oriuntur ex aliquibus passionibus respectu
praesentis in eadem potentia existentibus, sed existentibus in alia
potentia, scilicet ex gaudio et tristitia; unde non est simile.
Ad quintum dicendum, quod in via exequendi vel consequendi, amor est
prima passio; sed in via intentionis gaudium est prius amore, et est
ratio amandi; praecipue secundum quod amor est passio concupiscibilis.
Ad sextum dicendum, quod gaudium et tristitia sunt inter alias
principalissimae, ut dictum est. Nihilominus tamen spes et amor in
suo genere sunt principales, ut ex dictis, in corp., art. patet.
Ad septimum dicendum, quod liber ille, cum non sit Augustini, non
imponit nobis necessitatem ut eius auctoritatem recipiamus; et
praecipue hic ubi videtur expressam falsitatem continere. Spes enim
non est in concupiscibili, sed in irascibili; tristitia vero non in
irascibili, sed in concupiscibili. Si tamen oporteat auctoritatem
sustinere, potest dici quod loquitur de potentiis istis secundum
rationes nominum: concupiscentia enim est boni; et ex hac ratione
omnes passiones ordinatae in bonum concupiscibili attribuuntur. Ira
autem est ex aliquo malo illato; unde omnes passiones quae respectu
mali sunt, irascibili attribui possunt. Et secundum hoc attribuitur
irascibili tristitia, et concupiscibili spes.
Ad octavum dicendum, quod contrarietas quae est propria passionum
irascibilis, scilicet facultatem excedens et non excedens, facit
alteram passionum per accidens oriri ex bono vel malo; excedens enim
facultatem inducit ad recessum, non excedens autem inducit ad
accessum. Et ideo, si istae differentiae considerentur in bono, illa
passio quae sequitur ex excedente facultatem, per accidens ex bono
proveniet; si autem circa malum, illa erit per accidens quae sequitur
id quod est facultatem non excedens. Unde in irascibili non possunt
esse duae principales passiones, quae sunt directe contrariae, ut spes
et desperatio, vel audacia et timor, sicut erat in concupiscibili
gaudium et tristitia.
|
|