|
Et videtur quod sic.
1. Implendo enim praecepta meremur. Sed divinis praeceptis
inducimur ad gaudendum, timendum, dolendum, et alias huiusmodi
passiones, ut Augustinus dicit, XIV de Civit. Dei, cap.
IX. Ergo passionibus meremur.
2. Praeterea, secundum Augustinum in eodem Lib., cap. VI,
huiusmodi passiones non sunt sine voluntate; immo et nihil aliud sunt
quam voluntates. Sed actibus voluntatis mereri possumus non solum
materialiter, sed et formaliter. Ergo et huiusmodi passionibus.
3. Praeterea, passiones animales plus accedunt ad rationem
voluntarii quam corporales. Sed passiones animales aliquo modo sunt in
nobis, in quantum concupiscibilis et irascibilis obediunt rationi;
passiones autem corporales non. Sed passiones corporales sunt
meritoriae, ut patet in martyribus, qui passionibus corporalibus
aureolam martyrii merentur. Ergo multo fortius passiones animales sunt
meritoriae.
4. Sed dicendum, quod passiones corporales sunt meritoriae, in
quantum volitae sunt.- Sed contra: voluntas patiendi pro Christo
potest esse etiam in eo qui nunquam patietur, qui tamen non habebit
aureolam. Ergo passio corporalis meretur aureolam non solum secundum
quod est volita, sed secundum quod est actualiter experta.
5. Praeterea, id ad cuius intensionem sequitur intensio praemii est
meritorium per se, et non solum materialiter. Sed ad intensionem
passionis corporalis sequitur intensio praemii, quia quanto quis magis
patitur, tanto gloriosius coronabitur, ut dicitur. Ergo passionibus
secundum se meremur, et non solum materialiter.
6. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod post voluntatem
sequitur opus, ut voluntas in suo opere augeatur; et sic facit aliquid
ad meritum opus exterius. Sed similiter in passione potest voluntas
augeri. Ergo passio facit ad meritum; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, cum meritum in voluntate consistat, oportet ut id
formaliter et completive ad meritum pertineat in quo voluntas formaliter
et completive terminatur. Sed passio, in quantum volita, est
obiectum voluntatis, et sic voluntatem determinat quasi formaliter.
Ergo formaliter ad meritum pertinet ipsa passio.
8. Praeterea, aliqui confessores magis gravia sustinent aliquibus
martyribus; unde de eis dicitur quod longum traxere martyrium, cum
passio quorumdam martyrum sit brevi spatio finita; et tamen
confessoribus non debetur aureola. Et sic videtur quod ipsa passio
corporalis martyrii secundum se aureolam mereatur.
9. Praeterea, super illud Iac. I, 2: omne gaudium existimate,
fratres mei, dicit Glossa: tribulatio in praesenti, iustitia in
futuro auget coronam. Sed non auget nisi merendo. Ergo, cum
tribulatio sit passio, meritoria est.
10. Praeterea, hoc idem videtur per id quod dicitur in Psalm.
CXV, 15: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius:
dicitur autem pretiosa quasi pretio digna. Pretium autem laboris est
praemium, quod laboribus meremur. Ergo passionibus possumus mereri.
11. Sed dicendum, quod passionibus meremur, in quantum sunt
volitae.- Sed contra est quod Lucia dixit: si invitam me violari
feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Ergo ipsa passio
corruptionis, quam in vita sustinuisset, fuisset ei meritoria
coronae. Et sic passio non meretur solum quia est voluntaria.
12. Praeterea, difficultas est de necessitate meriti: quod patet
ex hoc, quod Magister dicit in II Sentent., dist. 24, quod
homo in statu innocentiae non merebatur, quia nihil impellebat ad malum
neque aliquid retrahebat a bono. Cum ergo passiones difficultatem
afferant, videtur quod per se ad meritum faciant.
13. Praeterea, timor quaedam passio est. Eo autem mereri possumus
formaliter, cum sit in parte intellectiva: ut patet, cum timemus illa
quae nonnisi per intellectum cognoscimus, sicut poenas aeternas. Ergo
passionibus possumus mereri.
14. Praeterea, praemium respondet merito. Sed praemium gloriae
non solum erit in anima, sed in corpore. Ergo et meritum consistit
non solum in actione animae, sed in passione corporis.
15. Praeterea, ubi est maior difficultas, ibi est maior ratio
meriti. Sed maior difficultas est circa passiones quam circa
operationes voluntatis. Ergo passiones sunt magis meritoriae quam
actus voluntatis, qui tamen sunt formaliter meritorii.
16. Praeterea, virtutibus formaliter meremur. Sed quaedam
passiones a sanctis ponuntur virtutes, ut misericordia et poenitentia;
quaedam a philosophis ponuntur laudabiles medietates inter vitia
extrema, ut verecundia et Nemesis a philosopho in II Ethic. cap.
VII: quod totum ad virtutem pertinet. Ergo passionibus formaliter
meremur.
17. Praeterea, meritum et demeritum, cum sint contraria, in eodem
genere sunt. Sed in eodem genere passionum invenitur demeritum: nam
primi motus qui sunt peccata, passiones quaedam sunt: ira etiam et
accidia sunt quaedam passiones, quae tamen vitia capitalia ponuntur ab
apostolo, Rom. I, vers. 29: peccata namque passiones ignominiae
appellat. Ergo passionibus meremur.
1. Sed contra. Nihil potest esse meritorium nisi quod est in
nobis, quia secundum Augustinum, voluntas est qua peccatur et recte
vivitur. Sed passiones non sunt in nobis: quia, ut dicit
Augustinus, XIV de civitate Dei, passionibus inviti cedimus.
Ergo passionibus non meremur.
2. Praeterea, illud quod est praeambulum ad voluntatem, non potest
esse meritorium, cum meritorium ex voluntate dependeat. Sed passiones
animae praecedunt actum voluntatis, cum sint in parte sensitiva, actus
autem voluntatis in parte intellectiva: intellectiva vero pars a
sensitiva accipit. Ergo passiones animae non possunt esse meritoriae.
3. Praeterea, omne meritum est laudabile. Sed passionibus nec
laudamur nec vituperamur, secundum philosophum in Lib. II Ethic.
Ergo passionibus non meremur.
4. Praeterea, in Christo fuit maior efficacia ad merendum quam in
nobis. Sed Christus sua passione non meruit. Ergo nec nos
passionibus meremur. Probatio mediae. Mereri est de non suo suum
facere, vel de minus suo facere magis suum. Sed Christus non potuit
facere de non suo suum, nec de minus suo magis suum, quia a primo
instanti suae conceptionis sibi perfectissime debebatur quidquid cadit
sub merito. Ergo Christus passione nihil meruit.
5. Sed dicendum, quod meruit faciendo de suo primo modo, pluribus
modis.- Sed contra: duplex vinculum facit maiorem obligationem.
Ergo similiter et duplex ratio debiti facit magis debitum. Si ergo
Christus non potuit facere aliquid magis debitum, nec etiam potuit
aliquid facere pluribus modis debitum.
6. Praeterea, difficultas voluntarium diminuit. Cum ergo meritum
debeat esse voluntarium, videtur quod difficultas meritum diminuat.
Sed passiones difficultatem faciunt. Ergo diminuunt meritum magis
quam aliquid ad meritum operentur.
Respondeo. Dicendum, quod passionibus non meremur per se, sed quasi
per accidens, si proprie accipiatur mereri. Cum autem mereri respectu
mercedis dicatur, proprie mereri est aliquid sibi magis acquirere pro
mercede; quod quidem non fit nisi cum aliquid damus quod est condignum
ei quod mereri dicimur. Dare autem non possumus nisi id quod nostrum
est, cuius domini sumus. Sumus autem domini nostrorum actuum per
voluntatem; non solum illorum qui immediate ex voluntate eliciuntur,
ut diligere et velle, sed eorum qui a voluntate imperantur per alias
potentias eliciti, ut ambulare, loqui, et huiusmodi. Isti autem
actus non sunt condigni quasi pretium respectu vitae aeternae, nisi
secundum quod sunt gratia et caritate informati. Unde ad hoc quod
aliquis actus sit per se meritorius, oportet quod sit actus voluntatis
vel imperantis vel elicientis; et iterum quod sit caritate informatus.
Quia vero principium actus est habitus et potentia, et etiam ipsum
obiectum, ideo quasi secundario dicimur mereri et habitibus et
potentiis et obiectis. Sed id quod primo et per se est meritorium,
est voluntarius actus gratia informatus. Passiones autem non sunt
voluntatis nec ut imperantis nec ut elicientis: passionum enim
principium, in quantum huiusmodi, non est in nobis; voluntaria autem
dicuntur aliqua ex hoc quod in nobis sunt: unde passiones interdum
actum voluntatis praeveniunt. Et ideo per se passionibus non meremur;
secundum tamen quod aliquo modo concomitantur voluntatem, aliquo modo
se habent ad meritum, ut sic possint dici esse meritoriae quasi per
accidens. Habet autem se passio ad voluntatem tripliciter. Uno modo
ut voluntatis obiectum: et sic passiones dicuntur esse meritoriae, in
quantum sunt volitae vel amatae. Id enim quo per se meremur, secundum
hoc non erit ipsa passio, sed passionis voluntas. Secundo prout
passio aliqua excitat voluntatem, vel intendit eam. Quod dupliciter
accidere potest: vel per se, vel per accidens. Per se quidem,
quando passio excitat voluntatem ad id quod est sibi consimile, sicut
cum ex concupiscentia voluntas inclinatur ad consentiendum
concupiscibili, ex ira ad volendum vindictam. Per accidens vero,
quando passio per quamdam occasionem excitat voluntatem ad contrarium;
sicut in casto homine, quando insurgit passio concupiscentiae,
voluntas cum maiori conatu resistit; circa difficilia enim magis
conamur. Et sic passiones dicuntur esse meritoriae, in quantum
voluntas excitata a passione meritoria est. Tertio modo e converso,
quando ex voluntate passio excitatur, secundum quod motus superioris
appetitus redundat in inferiorem; sicut cum quis per voluntatem
detestatur peccati turpitudinem, ex hoc ipso inferior appetitus ad
verecundiam afficitur; et sic verecundia dicitur esse vel laudabilis
vel meritoria, ratione voluntatis causantis. In primo ergo modo
passio se habet ad voluntatem ut obiectum: in secundo ut principium:
in tertio ut effectus. Unde primus modus remotior est a meritorio:
pari enim ratione posset dici aurum vel argentum meritorium vel
demeritorium, in quantum huiusmodi volendo meremur vel demeremur.
Ultimus autem modus est ad meritum propinquior, secundum quod effectus
recipit a causa, et non e converso. Et sic, proprie accipiendo
meritum, passionibus non meremur nisi per accidens. Potest autem et
meritum large accipi, secundum quod quaelibet dispositio faciens
congruitatem ad aliquid dicitur mereri illud; sicut si dicamus,
mulierem ratione pulchritudinis mereri coniugium regis. Et sic
passionibus corporalibus mereri dicimur, in quantum ipsae passiones
reddunt nos quodammodo aptos ad aliquam gloriam percipiendam.
Ad primum ergo dicendum, quod praeceptis Dei admonemur ad gaudendum
et timendum, secundum quod gaudium, timor, et huiusmodi, in actu
voluntatis consistunt, et non sunt passiones, ut ex praedictis, in
corp. art., patet; vel secundum quod huiusmodi passiones ex
voluntate consequuntur.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus dicit has passiones esse
voluntates, in quantum ex voluntate consequuntur in nobis; unde
subiungit: omnino secundum varietatem eorum quae appetuntur vel
fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis, ita in hos
vel alios affectus mutatur et vertitur. Vel loquitur de eis secundum
quod nominant quosdam actus voluntatis, ut dictum est, in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod passio corporalis martyris ad meritum
essentialis praemii non facit, nisi in quantum est volita; sed ad
praemium accidentale, quod est aureola, martyrizatio ordinatur per
modum meriti, secundum quod facit quamdam decentiam respectu aureolae:
decens enim est ut qui Christo conformatur in passione, ei conformetur
in gloria; Rom. VIII, 17: si tamen compatimur ut simul
glorificemur. Sciendum tamen est, quod voluntas non potest eodem modo
se habere ad passiones corporales dum homo eas non patitur, sicut
quando eas patitur, propter earum acerbitatem. Unde, secundum
philosophum in III Ethic., in talibus sufficit fortem non
contristari. Et ideo ipsa corporalis passio actualiter perpessa et est
signum voluntatis firmae et constantis, et est eius excitativa,
secundum quod homo circa difficilia conatur. Et sic aureola non
debetur confessori, quamvis debeatur martyri.
Unde patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod ad passionis intensionem sequitur intensio
praemiorum, vel ratione cuiusdam decentiae, vel ratione voluntatis
intensae.
Ad sextum dicendum, quod quamvis voluntas augeatur in passione et in
actu exteriori, non tamen est simile de utroque: nam actus imperatur a
voluntate, non autem passio. Unde non similiter se habent ad
meritum.
Ad septimum dicendum, quod obiectum determinat voluntatem secundum
speciem actus: meritum autem non consistit in actu, proprie loquendo,
secundum speciem actus, sed secundum radicem, quae est caritas. Et
ideo non oportet quod formaliter passione mereamur, quamvis habeat se
ut obiectum.
Ad octavum dicendum, quod totus labor quem sustinet aliquis confessor
longinquo tempore, non potest adaequari morti quam martyr sustinet in
momento, secundum operis genus. Nam per mortem privatur id quod est
maxime diligibile, scilicet vivere et esse: unde est finis
terribilium, secundum philosophum in III Ethicorum; et circa eam
est maxime virtus fortitudinis. Et hoc patet manifeste ex hoc quod
homines diuturnis afflictionibus fatigati horrent mortem, quasi magis
eligentes afflictiones alias pati quam mortem. Et ideo philosophus in
IX Ethicorum dicit, quod virtuosus exponit se morti, magis eligens
unam bonam actionem et magnam quam multas parvas; quasi ille actus
fortitudinis in sumendo mortem praeponderet multis aliis virtuosis
operationibus. Et ideo quantum ad genus operis plus meretur minimus
martyr quam quicumque confessor. Tamen quantum ad radicem operis
potest confessor plus mereri, in quantum ex maiori caritate operatur:
quia praemium essentiale respondet radici caritatis, accidentale vero
generi actus. Inde est quod aliquis confessor potest aliquo martyre
esse eminentior quantum ad praemium essentiale, martyr tamen quantum ad
praemium accidentale.
Ad nonum dicendum, quod Glossa illa loquitur de tribulatione secundum
quod est volita, vel voluntatem excitans.
Et similiter dicendum ad decimum.
Ad undecimum dicendum, quod virgini quae corrumperetur propter
Christum, ipsa corruptio foret meritoria, sicut aliae passiones
martyrum; non quia corruptio ipsa esset voluntaria, sed quia eius
antecedens esset voluntarium, scilicet permanere in confessione
Christi, ad quod sequitur eam corrumpi; et sic corruptio illa esset
voluntaria, non voluntate absoluta, sed voluntate quasi conditionata,
in quantum eligit magis hoc opprobrium quam Christum negare.
Ad duodecimum dicendum, quod duplex est difficultas. Una quae est ex
magnitudine facti et eius bonitate: et haec difficultas requiritur ad
virtutem; alia quae est ex parte agentis, in quantum est deficiens vel
impeditus circa rectas operationes; et hanc difficultatem vel tollit
vel minuit virtus. Et sic passiones difficultatem faciunt. Prima
ergo difficultas, quae est ex parte facti, per se facit ad meritum,
sicut bonitas actus; secunda vero, quae est ex infirmitate operantis,
non facit ad meritum, nisi forte occasionaliter, in quantum est
occasio maioris conatus. Non autem verum est hoc quod Adam in primo
statu non potuerit mereri, si gratiam habuit, quamvis nihil impelleret
ad malum: quia si perstitisset, ad gloriam quandoque pervenisset; et
constat quod non sine merito. Nec Magister dicit quod mereri non
potuisset in primo statu; sed dicit quod poterat vitare peccatum sine
gratia, ex hoc quod nihil impellebat ad malum. Sine gratia vero nihil
potest esse meritorium.
Ad decimumtertium dicendum, quod timor ille poenarum aeternarum qui
est per se meritorius, est in voluntate, et non est passio, proprie
loquendo, ut ex praedictis, in corp. art., patet potest tamen in
inferiori appetitu excitari passio timoris ex poenis aeternis vel per
redundantiam ex superiori appetitu in inferiorem, vel per hoc quod
conceptio intellectus de poenis aeternis formatur in imaginatione, et
sic movetur appetitus inferior per passionem timoris. Sed hic timor
non se habet ad meritum nisi per accidens, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicitur, quod praemium correspondet merito quoad
commensurationem, quia secundum quantitatem meriti est quantitas
praemii; non autem ei semper correspondet quoad suppositum praecise:
potest enim quis mereri alteri primam gratiam. Et ita in proposito
corpus praemiabitur, non quia ipsum corpus meruerit, sed quia anima
per voluntatem meruerit aliquam gloriam corpori.
Ad decimumquintum dicendum, quod loquendo de difficultate ex parte
nostra, sic passiones difficultatem habent magis quam actus
voluntatis; sed sic difficultas non facit ad meritum nisi per
accidens, ut dictum est; et similiter nec passiones. Sed loquendo de
difficultate quae est ex excellentia vel bonitate rei quae per se facit
ad meritum, sic est maior difficultas ex parte actuum voluntatis.
Ad decimumsextum dicendum, quod passiones sunt meritoriae in quantum
sunt effectus et indicia bonae voluntatis; sicut patet de verecundia,
quae indicat voluntatem hominis repugnare turpitudini peccati, et
misericordia, quae est dilectionis signum. Et ideo quandoque a
sanctis nomina harum passionum accipiuntur pro habitibus, quibus
voluntas allicitur, quae est harum passionum principium.
Ad decimumseptimum dicendum, quod primi motus non habent perfectam
rationem peccati vel demeriti, sed sunt quasi quaedam dispositiones ad
demeritum, sicut veniale est dispositio ad mortale: unde non oportet
quod ipsi motus sensualitatis sint secundum se merita, quia meritum non
potest esse nisi actus voluntarius, ut dictum est, in corp. art.
Passiones autem istae dicuntur interdum vitia, in quantum nominibus
passionum vel actus voluntatis designantur vel habitus. Etiam vitia
contra naturam passiones nominantur, quamvis sint voluntarii actus, in
quantum per huiusmodi vitia natura a suo ordine perturbatur.
Ad illud vero quod primo in contrarium obiicitur, dicendum, quod
passionibus inviti cedimus, non quantum ad consensum, cum eis non nisi
voluntate consentiamus; sed quantum ad aliquam corporalem
transmutationem, sicut est risus et fletus, et alia huiusmodi. Et
ideo in quantum eis voluntate consentimus vel dissentimus, sunt
meritoriae vel demeritoriae.
Ad secundum dicendum, quod passiones inferioris appetitus quamvis
aliquando praeveniant actum voluntatis, non tamen semper. Non enim
similiter ordinantur appetitivae sicut apprehensivae. Nam intellectus
noster accipit a sensu, unde operatio intellectus esse non potest nisi
praeexistente alia operatione sensus; voluntas autem non accipit ab
appetitu inferiori, sed magis ipsum movet. Et ideo non oportet quod
actum voluntatis praecedat passio inferioris appetitus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis passiones non sint laudabiles per
se, possunt tamen esse laudabiles per accidens, ut dictum est, in
corpore articuli.
Ad quartum dicendum, quod Christus per passionem suam meruit sibi et
nobis. Sibi quidem gloriam corporis, quam quamvis per alia
praecedentia merita meruerit, tamen per quamdam decentiam proprie
claritas resurrectionis est praemium passionis, quia exaltatio est
proprium humilitatis praemium. Nobis autem meruit, in quantum in sua
passione pro peccato totius humani generis satisfecit, non autem per
praecedentia opera, quamvis per ea nobis meruerit. Poenalitas autem
ad satisfactionem requiritur per modum cuiusdam recompensationis contra
delectationem peccati.
Ad quintum dicendum, quod gloriam corporis Christus per passionem nec
fecit de non debita debitam, nec de minus debita magis debitam: fecit
tamen alio modo debitam quo prius non erat. Nec tamen sequitur quod
magis debitam: hoc enim sequeretur, si causa debiti vel augeretur vel
multiplicaretur, sicut fit quando duplici promissione obligatio
augetur; quod in merito Christi non accidit, quia gratia eius non est
augmentata.
Ad sextum dicendum, quod difficultas per se impedit voluntarium; sed
per accidens auget, in quantum aliquis difficultati contra conatur.
Ipsa tamen difficultas ad satisfactionem facit ratione poenalitatis.
|
|