|
Et videtur quod plus mereatur qui facit ex solo iudicio rationis.
1. Meritum enim peccato opponitur. Sed plus peccat qui ex sola
electione facit peccatum, quam qui peccat ex passione instigatus:
primus enim dicitur peccare ex certa malitia, secundus ex infirmitate.
Ergo plus meretur qui facit aliquod bonum ex solo iudicio rationis quam
qui facit cum aliqua passione misericordiae.
2. Sed dicendum, quod ad hoc quod aliquid sit meritorium, vel actus
virtutis, non solum requiritur bonum quod fit, sed modus quo bene
fiat, quod non potest esse sine affectione misericordiae.- Sed
contra: ad hoc quod aliquis actus bene fiat, tria requiruntur,
secundum philosophum in II Ethic.: scilicet voluntas eligens
actum, ratio medium in actu constituens, relatio habitus in finem
debitum. Haec autem omnia possunt esse sine passione misericordiae in
eo qui dat eleemosynam. Ergo sine ea potest esse non tantum id quod
fit, sed bene fieri. Probatio mediae. Omnia enim tria praedicta
fiunt per actum voluntatis et rationis. Sed actus voluntatis et
rationis non dependet a passione: quia ratio et voluntas movent
inferiores vires in quibus sunt passiones; motio autem motoris non
dependet a motu mobilis. Ergo tria praedicta possunt esse sine
passione.
3. Praeterea, ad actum virtutis discretio rationis exigitur: unde
Gregorius dicit in moralibus, quod nisi ceterae virtutes ea quae
appetunt, prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt.
Passiones autem omnes impediunt iudicium vel discretionem rationis:
unde dicit Sallustius in Catilinario: omnes homines, qui de rebus
dubiis consultant, ab ira, amore, odio, misericordia vacui esse
debent: non enim animus facile verum praevidet, ubi afficiunt ista.
Ergo huiusmodi passiones diminuunt de laude virtutis, et ita de
merito.
4. Praeterea, concupiscibilis non minus impedit iudicium rationis
quam irascibilis. Sed passio irascibilis actui virtutis adiuncta
turbat iudicium rationis; unde dicit Gregorius, quod ira per zelum
turbat iudicium rationis. Ergo et cetera.
5. Praeterea, virtus est dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur
in Lib. VII Physic. Ergo id magis est virtuosum in nobis per
quod magis appropinquamus perfectis. Sed Deo et Angelis magis
assimilantur operantes ex iudicio rationis sine passione: Deus enim
punit sine ira, et relevat passionem misericordiae sine misericordiae
passione. Ergo magis est virtuosum facere bonum sine his passionibus.
6. Praeterea, virtutes purgati animi sunt ceteris digniores. Sed
sicut dicit Macrobius super somnium Scipionis, virtutes purgati animi
faciunt passiones penitus oblivisci. Ergo actus virtutis, sine
passione factus, est laudabilior, et magis meritorius.
7. Praeterea, quanto amor caritatis in nobis est magis a carnali
amore depuratus, tanto est laudabilior: non enim carnalis, sed
spiritualis inter nos debet esse dilectio, ut Augustinus dicit in
regula. Sed passio amoris cum quadam carnalitate est. Ergo actus
caritatis sine passione amoris est laudabilior: et eadem ratio est de
aliis passionibus.
8. Praeterea, Tullius dicit in libro de Offic.: benevolentiam
non ardore quidem amoris, sed stabilitate mentis esse decet. Ardor
autem ad passionem pertinet. Ergo passio diminuit laudem actus
virtutis.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, libro XIV de
civitate Dei: dum huius vitae infirmitatem gerimus, si passiones
omnino nullas habeamus, tunc non recte vivimus: vituperabat enim et
detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione.
Culpavit illos satis Psalmista, de quibus ait in Psalmo
LXVIII: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Et sic
videtur quod sine passionibus non possumus recte vivere.
2. Praeterea, Augustinus dicit, libro IX de Civit. Dei:
irasci peccanti, ut corrigatur; contristari pro afflicto, ut
liberetur; timere periclitanti, ne pereat: nescio, utrum quisquam
sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est
solere culpare; et ita longe melius, et humanius, et piorum sensibus
accommodatius locutus est Cicero ubi ait: nulla de virtutibus tuis nec
admirabilior nec gratior misericordia est. Et sic idem quod prius.
Respondeo. Dicendum, quod passiones animae in duplici ordine se
possunt habere ad voluntatem: vel ut praecedentes, vel ut
consequentes: ut praecedentes quidem, in quantum passiones impellunt
voluntatem ad aliquid volendum; ut consequentes vero, prout ex ipsa
vehementia voluntatis per quamdam redundantiam commovetur inferior
appetitus secundum has passiones, vel etiam in quantum ipsa voluntas
has passiones procurat sponte et excitat. Secundum igitur quod sunt
praecedentes voluntatem, sic diminuunt de ratione laudabilis: quia
laudabilis est actus voluntatis, secundum quod est per rationem
ordinatus in bonum secundum debitam mensuram et modum. Qui quidem
modus et mensura non servatur, nisi cum actio ex discretione fit.
Quae discretio non servatur cum homo ex impetu passionis ad aliquid
volendum, etiamsi sit bonum, provocatur; sed erit circa modum
actionis, secundum quod impetus passionis est magnus vel parvus; et
sic non nisi a casu continget quod debita mensura servetur. Secundum
vero quod consequuntur ad voluntatem, sic non diminuunt laudem actus
vel bonitatem: quia erunt moderatae secundum iudicium rationis, ex quo
voluntas sequitur. Sed magis addunt ad bonitatem actus, duplici
ratione. Primo per modum signi: quia passio ipsa consequens in
inferiori appetitu est signum quod sit motus voluntatis intensus. Non
enim potest esse in natura passibili quod voluntas ad aliquid fortiter
moveatur, quin sequatur aliqua passio in parte inferiori. Unde dicit
Augustinus, XIV de civitate Dei: dum huius vitae infirmitatem
gerimus, si passiones nullas habeamus, non recte vivimus. Et post
pauca subiungit causam, dicens: nam omnino non dolere dum sumus in hoc
loco miseriae, non sine magna mercede contingit unanimitatis in animo,
et stuporis in corpore. Secundo per modum adiutorii: quia quando
voluntas iudicio rationis aliquid eligit, promptius et facilius id
agit, si cum hoc passio in inferiori parte excitetur; eo quod
appetitiva inferior est propinqua ad corporis motum. Unde dicit
Augustinus, IX de civitate Dei: servit autem motus misericordiae
rationi, quando in ira probatur misericordia, ut iustitia
conservetur. Et hoc est quod philosophus dicit in libro III
Ethicorum inducens versum Homeri: virtutem et furorem erige; quia
videlicet, cum aliquis est virtuosus virtute fortitudinis, passio irae
electionem virtutis sequens facit ad maiorem promptitudinem actus; si
autem praecederet, virtutis modum perturbaret.
Ad primum ergo dicendum, quod perfecta ratio laudabilis et
vituperabilis consistit in voluntario; unde id quod minuit de ratione
voluntarii, diminuit rationem laudabilis in bono, et vituperabilis in
malo. Passio autem praecedens electionem, diminuit rationem
voluntarii, et ideo laudem boni actus et vituperium mali diminuit.
Sed passio sequens est signum magnitudinis voluntatis, ut dictum est,
in corp. art.; unde, sicut in bono addit ad laudem, ita in malo ad
vituperium. Ille autem ex passione peccare dicitur in quo passio
inducit ad electionem peccati. Qui autem ex electione peccati
vituperationem peccati incidit, non dicitur ex passione peccare, sed
cum passione. Verum est ergo quod ex passione agere diminuit et laudem
et vituperium; sed cum passione agere potest utrumque augere.
Ad secundum dicendum, quod motus virtutis, qui consistit in perfecta
voluntate, non potest esse sine passione; non quia voluntas ex
passione dependeat, sed quia in voluntate perfecta in natura passibili
ex necessitate passio sequitur.
Ad tertium dicendum, quod in opere virtutis est necessaria et electio
et executio. Ad electionem autem requiritur discretio; ad executionem
vero eius quod iam determinatum est, requiritur promptitudo. Non
autem requiritur multum ut homo actualiter in executione operis existens
multum circa opus meditetur: hoc enim, ut Avicenna dicit in sua
Metaphys., potius officeret quam prodesset; sicut patet in
cytharoedo qui multum impediretur, si ad tactum singularum chordarum
cogitationem apponeret; et similiter scriptor, si in formatione
singularum litterarum cogitaret. Et inde est quod passio electionem
praeveniens impedit actum virtutis, in quantum impedit iudicium
rationis, quod necessarium est in eligendo; postquam vero puro iudicio
rationis iam electio est perfecta, passio sequens plus prodest quam
noceat; quia si in aliquo turbet iudicium rationis, facit tamen ad
promptitudinem executionis.
Et per hoc patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod Deus et Angeli non sunt susceptivi
passionis, et ideo ex voluntate perfecta in eis nulla passio sequitur;
sequeretur autem, si passionis capaces essent. Et propter hoc ex
quadam operum similitudine consuetudines locutionis humanae in Angelos
usurpantur, non propter aliquam affectionem infirmitatum.
Ad sextum dicendum, quod illi qui habent virtutes purgati animi, sunt
aliquo modo immunes a passionibus inclinantibus in contrarium eius quod
eligit virtus, et iterum a passionibus inducentibus voluntatem; non
autem a passionibus voluntatem consequentibus.
Ad septimum dicendum, quod ad carnalitatem dilectionis pertinet, si
passio amoris dilectionem voluntatis praecedat, non autem si sequatur;
hoc enim ad fervorem pertinet caritatis, qui in hoc consistit quod
dilectio quae est in superiori parte, sui vehementia usque ad
permutationem inferioris partis redundat.
Et per hoc patet solutio ad octavum.
|
|