|
Et videtur quod non.
1. Quia, secundum Augustinum, Lib. XII de Trinitate, omne
agens est praestantius patiente. Sed nullum creatum est praestantius
anima Christi. Ergo in anima Christi non potuit esse aliqua passio.
2. Praeterea, secundum Macrobium, fortitudinis purgati animi est
passiones ignorare, non vincere. Sed Christus habuit maxime virtutes
animi purgati. Ergo in eo huiusmodi passiones non fuerunt.
3. Praeterea, secundum Damascenum, passio est motus animae
appetitivae per suspicionem boni vel mali. Sed in Christo non fuit
suspicio; haec enim ad ignorantiam pertinet. Ergo in Christo non
fuit aliqua passio animae.
4. Praeterea, secundum Augustinum, passio est motus animi contra
rationem. Sed in Christo nullus motus fuit contra rationem. Ergo in
Christo non fuit aliqua passio animae.
5. Praeterea, Christus quantum ad animam non est Angelis
minoratus, sed solummodo quantum ad infirmitatem carnis. Sed in
Angelis passiones non sunt, ut Augustinus dicit, IX de civitate
Dei. Ergo nec in anima Christi fuerunt.
6. Praeterea, Christus fuit perfectior secundum animam quam homo in
primo statu. Sed homo in primo statu his passionibus subiectus non
erat: quia, ut dicit Augustinus, XI de Civit. Dei: ad vitae
praesentis pertinet infirmitatem in quibuscumque bonis officiis,
huiusmodi perpeti affectus; infirmitas autem in primo statu non fuit.
Ergo nec in Christo huiusmodi passiones fuerunt.
7. Praeterea, secundum Augustinum, dolor est sensus divisionis vel
corruptionis. Sed in Christo neque fuit sensus corruptio neque
divisio: quia, ut dicit Hilarius, habuit vim poenae sine sensu
poenae; neque fuit in eo divisio vel corruptio, quia a summo bono
nulla deperditio fieri potuit. Ergo in Christo non fuit dolor.
8. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed in
corporibus sanctorum non erit aliqua passio propter hanc causam, quia
erunt a fomite depurata, et animabus gloriosis unita. Cum ergo hoc
fuerit in corpore Christi, videtur quod non potuerit esse in eo
corporalis passionis dolor.
9. Praeterea, nullus dolet vel tristatur nisi de sui boni
amissione: propter hoc enim et malum est contristabile, quia adimit
bonum. Sed bonum hominis est virtus; hoc enim solo homo efficitur
bonus. Ergo, cum in Christo istud bonum ademptum non fuerit, in eo
tristitia vel dolor non fuit.
10. Praeterea, secundum Augustinum, Lib. XIV de Civit.
Dei, cap. VI, cum dissentimus ab eo quod nolentibus accidit,
talis voluntas tristitia est. Sed in Christo nihil accidit quod ipse
noluerit. Ergo in Christo passio tristitiae vel doloris non fuit.
11. Praeterea, nullus rationabiliter tristatur vel dolet nisi
propter aliquam laesionem. Sed, sicut probat Chrysostomus, nullus
laeditur nisi a seipso; quod quidem sapientis non est. Cum ergo
Christus fuerit sapientissimus, tristitia in eo non fuit.
1. Sed contra. Est quod dicitur Marci cap. XIV, 33: coepit
Iesus pavere et taedere et maestus esse.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod recta voluntas non solum
inculpabiles, verum laudabiles habet motus hos. Sed in Christo fuit
recta voluntas. Ergo in eo isti motus fuerunt.
3. Praeterea, in Christo fuerunt defectus huius vitae qui
perfectioni gratiae non repugnant. Sed huiusmodi passiones non
repugnant perfectioni gratiae, sed magis a gratia causantur, ut patet
per Augustinum: hi enim effectus de amore bono et de sancta caritate
veniunt. Ergo huiusmodi passiones in Christo fuerunt.
Respondeo. Dicendum, quod passiones istae aliter sunt in
peccatoribus, aliter in iustis et perfectis et imperfectis, aliter in
Christo homine, aliter in primo homine et beatis; in Angelis enim et
Deo omnino non sunt: quia vis appetitiva sensibilis in eis non est,
cuius sunt motus huiusmodi passiones. Ad dictorum autem evidentiam
sciendum est, quod huiusmodi passiones animi quatuor differentiis
distingui possunt, secundum quam distinctionem magis vel minus proprie
passionis rationem habent. Primo ex hoc quod aliquis afficitur
passione animi per id quod est contrarium sive nocivum, vel per id quod
est conveniens et proficuum. Et magis salvatur ratio passionis quando
affectio sequitur ex nocivo, quam si sequatur ex proficuo; propter hoc
quod passio importat quamdam transmutationem patientis a sua naturali
dispositione in contrariam dispositionem. Et inde est quod dolor et
tristitia et timor, et aliae huiusmodi passiones, quae sunt respectu
mali, habent rationem passionis magis quam gaudium et amor et alia
huiusmodi, quae sunt respectu boni; quamvis in his ratio passionis
salvetur, secundum quod cor per huiusmodi dilatatur vel accenditur,
vel qualitercumque disponitur aliter quam sit eius communis dispositio:
unde ex huiusmodi affectionibus aliquem mori contingit. Secundo per
hoc quod passio totaliter est ab extrinseco, vel est ab aliquo
principio intrinseco; magis tamen salvatur ratio passionis quando est
ab extrinseco quam quando est ab intrinseco. Ab extrinseco quidem est
quando passio subito concitatur ex occursu alicuius convenientis vel
nocivi; ab intrinseco autem quando ex ipsa voluntate passiones istae
causantur per modum qui est dictus; et tunc non sunt subitae, cum
sequantur iudicium rationis. Tertio ex hoc quod aliquid vel totaliter
transmutatur, vel non totaliter. Quod enim aliqualiter alteratur, et
non totaliter transmutatur, non ita proprie pati dicimus sicut quod
totaliter in contrarium transmutatur: magis enim proprie dicimus
hominem pati infirmitatem si totum corpus eius infirmetur, quam si
morbus accidat in aliqua eius parte. Tunc autem totaliter homo per
huiusmodi affectus transmutatur quando non sistunt in appetitu
inferiori, sed trahunt ad se et superiorem. Quando vero in solo
appetitu inferiori sunt, tunc homo immutatur eis quasi secundum
partem; unde sic dicuntur propassiones, primo autem modo passiones.
Quarto per hoc quod transmutatio est remissa vel intensa. Remissae
enim transmutationes minus proprie passiones vocantur; unde Damascenus
dicit in III Lib.: non omnes motus passivi passio vocantur, sed
qui sunt vehementiores, et in sensum procedentes: qui enim sunt parvi
et insensibiles, nondum passiones sunt. Sciendum est ergo, quod in
hominibus in statu viae, si sunt peccatores, sunt passiones respectu
boni et respectu mali non solum praevisae, sed subitae, et intensae,
et frequentes, et perfectae; unde dicuntur passionum sectatores in I
Ethicor. In iustis vero nunquam sunt perfectae, quia ratio in eis
nunquam deducitur a passionibus; sunt tamen vehementes in imperfectis,
sed in perfectis sunt debiles, inferioribus viribus per habitum
virtutum moralium refrenatis. Habent tamen passiones non solum
praevisas, sed subitas; et non solum respectu boni, sed respectu
mali. In beatis vero, et in homine in primo statu, et in Christo
secundum statum infirmitatis, huiusmodi passiones nunquam sunt
subitae: eo quod propter perfectionem boni in eis, inferiorum virium
ad superiores, nullus motus exurgit in appetitu inferiori nisi secundum
dictamen rationis; unde dicit Damascenus in III Lib.: non
praecedebant in domino voluntatem naturalia; sed volens esurivit,
volens timuit. Et similiter intelligendum est de beatis post
resurrectionem, et de hominibus in primo statu. Sed hoc interest,
quod in Christo non solum fuerunt passiones respectu boni, sed
respectu mali: habebat enim corpus passibile, et ideo ex imaginatione
nocivi naturaliter passio timoris et tristitiae et huiusmodi in eo
poterant esse. Sed in primo statu et in beatis non potest esse
apprehensio alicuius ut nocivi; et ideo in eis non est passio nisi
respectu boni, sicut amor, gaudium, et huiusmodi; non autem
tristitia vel timor aut ira vel aliquid tale. Sic ergo concedimus,
veras passiones in Christo fuisse; unde dicit Augustinus, XIV de
civitate Dei: Christus hos motus certissime dispensationis gratia ita
cum voluit suscepit animo humano, sicut cum voluit factus est homo.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet agens esse simpliciter
praestantius patiente, sed secundum quid, scilicet in quantum est
agens: et sic nihil prohibet obiectum animae Christi esse ea
praestantius, in quantum est activum, et anima Christi aliquam habet
passivam potentiam.
Ad secundum dicendum, quod, secundum Augustinum, IX de civitate
Dei, circa hoc fuit contentio inter Stoicos et Peripateticos, quae
tamen magis videbatur esse secundum vocem quam secundum rem. Nam
Stoici dicebant, huiusmodi passiones nullo modo esse in animo
sapientis. Sapientem autem eum dicebant qui perfectus est in
virtutibus, quasi habens animi purgati virtutem. Peripatetici vero
dicunt, has passiones animi in sapientem cadere, sed moderatas,
rationique subiectas. Probat autem Augustinus, ex cuiusdam Stoici
confessione, quod Stoici volebant huiusmodi affectus subitos in animo
sapientis esse, sine hoc tamen quod approbentur, vel quod eis
consentiatur. Quos quidem passiones non dicebant, sed quasi visa vel
phantasias. Unde patet quod secundum rem Stoici nihil aliud quam
Peripatetici dicebant, sed erat tantummodo in verbis dissonantia;
quia quod Peripatetici passiones nominabant, Stoici appellabant
aliter. Sic ergo secundum Stoicorum sententiam Macrobius et
Plotinus dicunt, passiones cum virtute purgati animi non esse: non
quia non sint aliqui subiti motus passionum in huiusmodi virtuosis; sed
quia nec rationem trahunt, nec adeo vehementes sunt, quod pacem multum
perturbent; secundum quod philosophus dicit in libro VII Ethic.,
quod concupiscentiae in temperatis non sunt fortes, sicut sunt in
continentibus; quamvis in neutris ratio ad consensum trahatur. Vel
potest dici, et melius, quod cum huiusmodi passiones ex bono et malo
oriantur, distinguendae sunt secundum differentiam bonorum et malorum.
Sunt enim quaedam bona et mala naturalia, sicut cibus, potus,
sanitas vel aegritudo corporis, et alia huiusmodi; quaedam vero non
naturalia, sicut divitiae, honores, et alia huiusmodi, circa quae
vita civilis versatur. Distinguunt autem Plotinus et Macrobius,
virtutes purgati animi contra virtutes politicas. Ex quo patet quod
virtutes purgati animi ponuntur in illis qui totaliter sunt a civili
conversatione remoti, soli contemplationi sapientiae vacantes. Et
ideo in eis non sequuntur aliquae passiones ex bonis vel malis
civilibus; non tamen sunt immunes ab illis passionibus quae sequuntur
bona vel mala naturalia.
Ad tertium dicendum, quod quidquid causatur ex debili causa, potest
ex fortiori causa causari. Aestimatio autem causata est fortior causa
ad excitandas passiones, quam suspicio: unde Damascenus posuit illud
minimum ex quo potest causari passio; per hoc dans intelligere, quod
ex fortiori causa fortior causatur.
Ad quartum dicendum, quod secundum Augustinum, XIV de civitate
Dei, impassibilitas dupliciter dicitur: uno modo secundum quod privat
affectiones quae accidunt contra rationem, et mentem perturbant; alio
modo secundum quod excludit omnem affectum. Accipitur ergo passio in
praedicta auctoritate secundum quod primae impassibilitati opponitur,
non autem secundum quod opponitur secundae. Et sic solummodo in
Christo fuit.
Ad quintum dicendum, quod Christus secundum animam intellectivam fuit
Angelis superior: habuit tamen appetitum sensitivum, secundum quem
passiones ei inesse poterant, quem Angeli non habent.
Ad sextum dicendum, quod in primo homine fuerunt aliquae passiones,
ut gaudium et amor, quae sunt respectu boni, non autem dolor vel
timor, quae sunt respectu mali: et haec ad praesentem infirmitatem
pertinent, quam Adam non habuit: Christus autem voluntarie
assumpsit.
Ad septimum dicendum, quod in Christo fuit vera laesio corporis, et
verus sensus laesionis: ipse enim secundum divinitatem est summum
bonum, cui nihil subtrahi potest, non autem secundum corpus. Verbum
autem Hilarii, ut quidam dicunt, postmodum est ab ipso retractatum.
Vel potest dici, quod ideo dicit Christum sensum poenae non
habuisse, non quia poenam non senserit, sed quia sensus iste non
pervenit usque ad rationem immutandam.
Ad octavum dicendum, quod ex hoc ipso quod anima glorificata est,
secundum communem cursum, corpus ei unitum gloriosum efficitur, et
impassibile laesionis; unde dicit Augustinus in epistola ad
Dioscorum: tam potenti natura Deus fecit animam, ut ex eius
plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur,
redundet in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae
fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis et
incorruptionis vigor. Sed Christus in sua potestate habens animam
suam et corpus, propter virtutem divinitatis ex quadam dispositione,
et habebat in anima beatitudinem, et in corpore passibilitatem, verbo
permittente corpori id quod est sibi proprium, ut Damascenus dicit;
unde singulare fuit in Christo ut ex plenitudine beatitudinis animae
non redundaret gloria in corpus.
Ad nonum dicendum, quod bonum hominis, Stoici non appellabant nisi
illud quo homines boni dicuntur, scilicet virtutes animi. Reliqua
vero, sicut corporalia, et ea quae sunt fortunae exterioris, non
appellabant bona, sed commoda; quae tamen Peripatetici bona
appellabant, sed minima, virtutes autem maxima bona. Quae
differentia non erat nisi secundum nomina. Sicut enim ex minimis bonis
secundum Peripateticos, ita ex commodis secundum Stoicos aliqui motus
in animo sapientis oriuntur, licet non rationem perturbantes. Et sic
non est verum quod in animo sapientis ex solo defectu virtutis possit
tristitia oriri.
Ad decimum dicendum, quod quamvis laesio corporis in Christo non
fuerit nolente ratione, fuit tamen contra appetitum sensualitatis; et
sic fuit ibi tristitia.
Ad undecimum dicendum, quod Chrysostomus loquitur de laesione qua
aliquis efficitur miser, qua scilicet privatur bono virtutis; non
autem ex sola tali laesione passio tristitiae in sapientem oritur, ut
dictum est. Unde ratio non sequitur.
|
|