|
Et videtur quod non.
1. Quia, secundum Augustinum, sicut anima est vita corporis, ita
Deus est vita animae. Sed anima est vita corporis, nulla alia forma
mediante. Ergo similiter Deus animae; et ita, vita quae est per
gratiam, non est per aliquam formam creatam in anima existentem.
2. Praeterea, gratia gratum faciens, de qua loquimur, nihil aliud
esse videtur quam id secundum quod homo est Deo gratus. Sed homo
dicitur esse Deo gratus secundum quod acceptatus est a Deo.
Acceptatus autem dicitur aliquis per Dei acceptionem, quae quidem est
in ipso; sicut et aliquis dicitur homini acceptus non per aliquid quod
sit in acceptato, sed per acceptionem quae est in acceptante. Ergo
gratia nihil ponit in homine, sed in Deo tantum.
3. Praeterea, per esse spirituale gratiae magis Deo appropinquamus
quam per esse naturale. Sed esse naturale Deus in nobis fecit nulla
alia causa mediante, quia immediate nos creavit. Ergo et esse
spirituale gratuitum facit in nobis nullo alio mediante; et sic idem
quod prius.
4. Praeterea, gratia est quaedam animae sanitas. Sanitas autem in
sano nihil aliud videtur ponere quam ipsos humores adaequatos. Ergo et
gratia non ponit aliquam formam in anima, sed praesupponit potentias
animae aequalitate iustitiae adaequatas.
5. Praeterea, gratia nihil aliud esse videtur quam quaedam
liberalitas: idem enim esse videtur gratis dare quod liberaliter dare.
Liberalitas autem non est in accipiente, sed in dante. Ergo et
gratia est in Deo, qui nobis sua bona dat, non autem in nobis.
6. Praeterea, nulla creatura anima Christi est nobilior. Gratia
autem est nobilior, quia per gratiam anima Christi nobilitatur. Ergo
gratia non est aliquid creatum in anima.
7. Praeterea, sicut se habet veritas ad intellectum, ita gratia ad
affectum. Una est autem veritas, secundum Anselmum, quam omnes
intellectus intelligunt. Ergo et una est gratia, per quam omnes
affectus perficiuntur. Nullum autem creatum unum potest esse in
multis. Ergo gratia non est quid creatum.
8. Praeterea, nihil est in genere nisi compositum. Gratia autem
non est composita, sed forma simplex. Ergo non est in genere. Omne
autem creatum est in aliquo genere. Ergo gratia non est quid creatum.
9. Praeterea, si gratia est aliquid in anima, non videtur esse nisi
habitus: tria enim sunt in anima, secundum philosophum in II
Ethic.: potentia, habitus et passio. Gratia autem potentia non
est, quia sic esset naturalis; nec est passio, quia sic respiceret
irrationalem partem principaliter; sed iterum non est habitus: nam
habitus est qualitas difficile mobilis secundum philosophum in
praedicamentis: gratia autem facillime removetur, quia per unum actum
peccati mortalis. Ergo gratia non est aliquid in anima.
10. Praeterea, secundum Augustinum, inter animam nostram et Deum
nihil creatum cadit medium. Sed gratia inter animam nostram et Deum
medium cadit, quia per gratiam anima nostra Deo unitur. Ergo gratia
non est aliquid creatum.
11. Praeterea, homo est aliis creaturis nobilior et perfectior.
Sed aliis creaturis non apponitur aliquid supra sua naturalia, ad hoc
ut a Deo acceptentur, cum tamen a Deo probata sint, secundum illud
Genes. I, 31, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona. Ergo nec homini aliquid superadditur ad sua naturalia secundum
quod dicatur Deo acceptus; et sic gratia non est aliquid positive in
anima.
1. Sed contra. Est quod dicit Glossa, super illud Psalm.
CIII, 15: ut exhilaret faciem in oleo: gratia est quidam nitor
animae, sanctum concilians amorem. Sed nitor est aliquid positive in
anima, quod est creatum. Ergo et gratia.
2. Praeterea, Deus dicitur esse in sanctis per gratiam quodam modo
speciali prae aliis creaturis. Non autem dicitur esse Deus novo modo
in aliquo nisi propter aliquem effectum. Ergo gratia est aliquis
effectus Dei in anima.
3. Praeterea, Damascenus dicit, quod gratia est delectatio
animae. Sed delectatio est aliquid creatum in anima. Ergo et
gratia.
4. Praeterea, omnis actio est ab aliqua forma. Sed actio meritoria
est a gratia. Ergo gratia est aliqua forma in anima.
Respondeo. Dicendum, quod nomen gratiae dupliciter consuevit
accipi. Uno modo pro aliquo quod gratis datur; sicut consuevimus
dicere: facio tibi hanc gratiam. Alio modo pro acceptatione, qua
aliquis ab alio acceptatur; sicut dicimus: iste habet gratiam regis,
quia acceptus est regi. Et hae duae significationes ordinem habent ad
invicem: non enim aliquid gratis datur nisi propter hoc quod aliquo
modo ille cui datur, est acceptus. Sic et in divinis duplicem gratiam
dicimus: quarum una dicitur gratia gratis data, ut donum prophetiae et
sapientiae et huiusmodi, de qua nunc non quaeritur, quia constat
huiusmodi esse aliquid creatum in anima; alia vero dicitur gratia
gratum faciens, secundum quam dicitur homo Deo acceptus, de qua nunc
loquimur. Et quod haec gratia ponat aliquid in Deo, manifestum est:
ponit enim actum divinae voluntatis acceptantis istum hominem; sed
utrum tamen haec ponat aliquid in ipso homine acceptato, fuit dubium
apud quosdam; quibusdam asserentibus gratiam huiusmodi nihil creatum in
anima esse, sed solum in Deo. Sed hoc stare non potest: Deum enim
acceptare aliquem vel diligere, quod idem est, nihil est aliud quam
velle ei aliquod bonum. Vult autem Deus omnibus creaturis bonum
naturae, propter quod dicitur omnia diligere, Sap. XI, 25:
diligis omnia quae sunt; et omnia approbare, Genes. I, 31:
vidit Deus cuncta quae fecerat. Sed ratione huiusmodi acceptationis
non consuevimus dicere aliquem habere gratiam Dei; sed in quantum
Deus vult ei aliquod bonum supernaturale, quod est vita aeterna;
sicut Isa. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae
praeparasti diligentibus te. Unde, Roman. VI, 23, dicitur:
gratia Dei vita aeterna. Sed hoc bonum Deus non vult alicui
indigno. Ex natura autem sua homo non est dignus tanto bono, cum sit
supernaturale. Et ideo, ex hoc ipso quod ponitur aliquis Deo gratus
respectu huius boni, ponitur quod sit dignus tali bono supra sua
naturalia; quod quidem non movet divinam voluntatem ut hominem ad bonum
illud ordinet, sed potius e converso: quia ex hoc ipso quod Deus sua
voluntate aliquem ordinat ad vitam aeternam, praestat ei aliquid per
quod sit dignus vita aeterna. Et hoc est quod dicitur Coloss. I,
vers. 12: qui dignos nos fecit in partem sanctorum in lumine. Et
huius ratio est, quia, sicut scientia Dei est causa rerum, non
causata a rebus, ut nostra, ita voluntas eius est effectrix boni, et
non causata a bono, sicut nostra. Sic ergo homo dicitur Dei gratiam
habere, non solum ex hoc quod a Deo diligitur in vitam aeternam, sed
ex hoc quod datur ei aliquod donum per quod est dignus vita aeterna, et
hoc donum dicitur gratia gratum faciens. Aliter enim in peccato
mortali existens posset dici in gratia esse, si gratia solam
acceptationem divinam diceret; cum contingat aliquem peccatorem esse
praedestinatum ad vitam aeternam habendam. Sic igitur gratia gratum
faciens potest dici gratis data, sed non e converso; quia non omne
donum gratis datum nos dignos vita aeterna facit.
Ad primum ergo dicendum, quod anima est causa formalis vitae
corporalis; unde nulla forma mediante corpus vivificat. Deus autem
vivificat animam non sicut causa formalis, sed sicut causa efficiens;
unde aliqua forma cadit media; sicut pictor album facit parietem
effective albedine mediante: albedo vero nulla forma mediante, quia
facit album formaliter.
Ad secundum dicendum, quod ipsa acceptatio quae est in voluntate
divina respectu aeterni boni, producit in homine acceptato aliquid unde
dignus sit consequi bonum illud; quod non contingit in acceptatione
humana. Et secundum hoc gratia gratum faciens aliquid creatum est in
anima.
Ad tertium dicendum, quod esse naturale per creationem Deus facit in
nobis nulla causa agente mediante, sed tamen mediante aliqua causa
formali: forma enim naturalis principium est esse naturalis. Et
similiter esse spirituale gratuitum Deus facit in nobis nullo agente
mediante, sed tamen mediante aliqua forma creata, quae est gratia.
Ad quartum dicendum, quod sanitas est quaedam qualitas corporalis ex
humoribus adaequatis causata: ponitur enim in prima specie qualitatis;
et sic ratio procedit ex falso.
Ad quintum dicendum, quod ex ipsa liberalitate Dei qua nobis bonum
aeternum vult, sequitur quod sit aliquid in nobis ab eo datum, quo
illo bono digni efficiamur.
Ad sextum dicendum, quod nulla creatura simpliciter est anima Christi
nobilior; sed secundum quid omne accidens animae est ea nobilior, in
quantum comparatur ad ipsam ut forma eius. Vel potest dici, quod
gratia in quantum creatum, non est nobilior anima Christi; sed in
quantum est quaedam similitudo divinae bonitatis expressior quam
similitudo naturalis quae est in anima Christi.
Ad septimum dicendum, quod una est veritas prima increata, a qua
tamen multae veritates, quasi primae veritatis similitudines, in
mentibus creatis causantur; ut dicit Glossa super illud Psal. XI,
1: diminutae sunt veritates, etc.; similiter una est bonitas
increata, cuius sunt multae similitudines in creatis mentibus per
participationem gratiae. Tamen sciendum est, quod non eodem modo se
habet gratia ad affectum sicut veritas ad intellectum: nam veritas se
habet ad intellectum ut obiectum, gratia autem ad affectum ut forma
informans. Contingit autem idem esse subiectum diversorum, non autem
eamdem formam.
Ad octavum dicendum, quod omne quod est in genere substantiae, est
compositum reali compositione; eo quod id quod est in praedicamento
substantiae est in suo esse subsistens, et oportet quod esse suum sit
aliud quam ipsum, alias non posset differre secundum esse ab illis cum
quibus convenit in ratione suae quidditatis; quod requiritur in omnibus
quae sunt directe in praedicamento: et ideo omne quod est directe in
praedicamento substantiae, compositum est saltem ex esse et quod est.
Sunt tamen quaedam in praedicamento substantiae per reductionem, ut
principia substantiae subsistentis, in quibus praedicta compositio non
invenitur; non enim subsistunt, ideo proprium esse non habent.
Similiter accidentia, quia non subsistunt, non est eorum proprie
esse; sed subiectum est aliquale secundum ea; unde proprie dicuntur
magis entis quam entia. Et ideo, ad hoc quod aliquid sit in
praedicamento aliquo accidentis, non requiritur quod sit compositum
compositione reali, sed solummodo compositione rationis ex genere et
differentia: et talis compositio in gratia invenitur.
Ad nonum dicendum, quod quamvis per unum actum peccati mortalis gratia
amittatur, non tamen facile gratia amittitur; quia habenti gratiam non
est facile illum actum exercere, propter inclinationem in contrarium;
sicut philosophus dicit in V Ethic., quod iusto difficile est
operari iniusta.
Ad decimum dicendum, quod inter mentem nostram et Deum nihil cadit
medium nec per modum efficientis, quia immediate a Deo creatur et
iustificatur; nec per modum obiecti beatificantis, quia ex ipsa Dei
fruitione anima fit beata: potest tamen aliquid esse medium formale,
quo anima Deo assimiletur.
Ad undecimum dicendum, quod aliae creaturae irrationales acceptantur a
Deo solummodo respectu bonorum naturalium; unde divina acceptatio
nihil in eis addit supra naturalem conditionem, per quam huiusmodi
bonis proportionata sunt. Homo autem acceptatur a Deo respectu boni
supernaturalis; et ideo requiritur aliquid superadditum naturalibus,
per quod ad illud bonum proportionetur.
|
|