|
Et videtur quod sic.
1. Gratia enim gratum faciens in nobis est illud Dei donum per quod
accepti sumus ei. Hoc autem est per caritatem: Prov. VIII,
17: ego diligentes me diligo. Ergo gratia gratum faciens est idem
quod caritas.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod illud Dei beneficium quo
voluntas hominis praeparatur et praevenitur, est fides: non tamen
informis, sed formata, quae est per caritatem. Cum ergo illud
beneficium sit gratia gratum faciens, videtur quod caritas sit ipsa
gratia.
3. Praeterea, ad hoc spiritus sanctus mittitur invisibiliter ad
aliquem ut ipsum inhabitet. Ergo secundum idem donum mittitur et
inhabitat. Dicitur autem mitti secundum donum caritatis, sicut filius
secundum donum sapientiae, propter similitudinem horum donorum ad
personas; dicitur vero inhabitare animam spiritus sanctus per gratiam.
Ergo gratia est idem quod caritas.
4. Praeterea, illud donum est gratia per quod digni reddimur ad
vitam aeternam habendam. Sed per caritatem redditur quis dignus vita
aeterna, ut patet Ioan. XIV, 21: si quis diligit me diligetur
a patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; in qua
manifestatione vita aeterna consistit. Ergo caritas est idem quod
gratia.
5. Praeterea, de ratione caritatis duo possunt intelligi: scilicet
quod per eam homo sit Deo carus, et quod per eam homo habeat Deum
carum. Per prius autem est de ratione caritatis quod homo sit Deo
carus, quam quod habeat Deum carum, ut patet I Ioan. IV, 10:
non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos.
Sed haec est ratio gratiae, ut per eam aliquis sit habitu Deo
gratus. Ergo, cum idem sit esse Deo carum quod Deo gratum, videtur
quod idem sit gratia quod caritas.
6. Praeterea, Augustinus dicit, quod sola caritas est quae dividit
inter filios regni et filios perditionis; cetera enim dona sunt bonis
malisque communia. Sed gratia gratum faciens distinguit inter filios
perditionis et regni, nec est nisi in bonis. Ergo est idem quod
caritas.
7. Praeterea, gratia gratum faciens, cum sit quoddam accidens, non
potest esse nisi in genere qualitatis, nec nisi in prima specie, quae
est habitus vel dispositio: et cum non sit scientia, non videtur esse
aliud quam virtus; nec aliqua virtus potest dici gratia, nisi
caritas, quae est forma virtutum. Ergo gratia est caritas.
1. Sed contra. Nihil praevenit seipsum. Sed gratia praevenit
caritatem, ut Augustinus dicit in II de praedestinatione sanctorum.
Ergo gratia non est idem quod caritas.
2. Praeterea, Roman. V, 5: caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo
datio spiritus sancti praecedit caritatem sicut causa effectum. Sed
spiritus sanctus datur secundum aliquod donum suum. Ergo aliquod donum
est in nobis quod praecedit caritatem; et hoc non videtur esse aliud
quam gratia. Ergo gratia est aliud quam caritas.
3. Praeterea, gratia semper est in suo actu, quia semper facit
hominem gratum; caritas vero non semper est in suo actu; non enim
semper habens caritatem actu diligit. Ergo caritas non est gratia.
4. Praeterea, caritas quaedam dilectio est. Dilectio autem est
secundum quam diligentes sumus. Ergo caritas proprie est secundum quam
diligentes sumus. Sed non secundum hoc sumus Deo accepti quod sumus
diligentes, sed potius e converso; actus enim nostri non sunt causa
gratiae, sed e converso. Ergo gratia, per quam sumus Deo accepti,
est aliud quam caritas.
5. Praeterea, quod pluribus commune est, non inest alicui eorum
ratione alicuius quod sit sibi proprium. Sed producere actum
meritorium est commune omni virtuti. Ergo nulli convenit, secundum
quod est ei proprium; et ita nec caritati. Convenit ergo ei secundum
aliquid commune sibi et omnibus virtutibus. Sed actus meritorius est a
gratia. Ergo gratia dicit aliquid commune caritati et aliis
virtutibus. Sed non commune per praedicationem, ut videtur: quia sic
essent tot gratiae quot sunt virtutes. Ergo est commune per modum
causae: et sic gratia est aliud per essentiam a caritate.
6. Praeterea, caritas perficit animam in ordine ad obiectum
diligibile. Sed gratia non importat respectum ad aliquod obiectum,
quia nec ad actum; sed ad quoddam esse, scilicet esse gratum Deo.
Ergo gratia non est caritas.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt, quod gratia est idem per
essentiam quod virtus secundum rem; differt autem secundum rationem,
ut virtus dicatur secundum quod perficit hominem, et eius actum Deo
acceptum reddit: et inter alias virtutes praecipue caritas est gratia
secundum eos. Alii vero dicunt e contrario, quod caritas et gratia
per essentiam differunt, nec aliqua virtus est gratia per essentiam:
et haec opinio rationabilior videtur. Cum enim diversarum naturarum
diversi sint fines, ad consecutionem alicuius finis in rebus
naturalibus tria praeexiguntur: scilicet natura proportionata ad finem
illum; et inclinatio ad finem illum, quae est naturalis appetitus
finis; et motus in finem. Sicut patet quod in terra est natura
quaedam, per quam sibi competit esse in medio; et hanc naturam
sequitur inclinatio in locum medium, secundum quam appetit naturaliter
talem locum, cum extra ipsum per violentiam detinetur; et ideo, nullo
prohibente, semper deorsum movetur. Homo autem secundum naturam suam
proportionatus est ad quemdam finem, cuius habet naturalem appetitum;
et secundum naturales vires operari potest ad consecutionem illius
finis: qui finis est aliqua contemplatio divinorum, qualis est homini
possibilis secundum facultatem naturae, in qua philosophi ultimam
hominis felicitatem posuerunt. Sed est aliquis finis ad quem homo a
Deo praeparatur, naturae humanae proportionem excedens, scilicet vita
aeterna, quae consistit in visione Dei per essentiam, quae excedit
proportionem cuiuslibet naturae creatae, soli Deo connaturalis
existens. Unde oportet quod homini detur aliquid, non solum per quod
operetur ad finem, vel per quod inclinetur eius appetitus in finem
illum, sed per quod ipsa natura hominis elevetur ad quamdam
dignitatem, secundum quam talis finis sit ei competens: et ad hoc
datur gratia; ad inclinandum autem affectum in hunc finem datur
caritas; ad exequendum autem opera quibus praedictus finis acquiritur,
dantur aliae virtutes. Et ideo, sicut in rebus naturalibus est aliud
natura ipsa quam inclinatio naturae, et eius motus vel operatio; ita
et in gratuitis est aliud gratia a caritate, et a ceteris virtutibus.
Et quod haec comparatio sit recte accepta, patet per Dionysium in
cap. II Cael. Hier.; ubi dicit, quod non potest aliquis habere
spiritualem operationem, nisi prius esse spirituale accipiat; sicut
nec operationem alicuius naturae, nisi prius habeat esse in natura
illa.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus diligit diligentes se; non tamen
ita quod dilectio se diligentium sit ratio quare ipse diligat; sed
potius e converso.
Ad secundum dicendum, quod fides dicitur esse gratia praeveniens, in
quantum in motu fidei primo apparet gratiae praevenientis effectus.
Ad tertium dicendum, quod tota Trinitas in nobis habitat per
gratiam; sed specialiter alicui personae appropriari potest inhabitatio
per aliquod aliud speciale donum, quod habet similitudinem cum ipsa
persona, ratione cuius persona mitti dicitur.
Ad quartum dicendum, quod caritas non sufficeret ad merendum bonum
aeternum, nisi praesupposita idoneitate merentis, quae est per
gratiam; aliter enim dilectio nostra non esset tanto praemio condigna.
Ad quintum dicendum, quod non est inconveniens, aliquid esse prius
secundum rem, quod tamen posterius est de ratione alicuius hominis;
sicuti prius est causa sanitatis quam ipsa sanitas in sanitatis
subiecto; et tamen sanum per prius significat habentem sanitatem quam
sanitatis causam. Similiter, quamvis prius sit divina dilectio qua
Deus nos diligit, dilectione qua nos eum diligimus; tamen de ratione
caritatis per prius est quod Deum faciat nobis carum quam quod nos Deo
caros faciat: primum enim pertinet ad dilectionem in quantum est
dilectio, non autem secundum.
Ad sextum dicendum, quod hoc quod caritas sola distinguat inter filios
perditionis et regni, convenit ei in quantum non potest esse informis,
sicut aliae virtutes: unde per hoc non excluditur gratia, qua ipsa
caritas formatur.
Ad septimum dicendum, quod gratia est in prima specie qualitatis,
quamvis non proprie possit dici habitus, quia non immediate ordinatur
ad actum, sed ad quoddam esse spirituale quod in anima facit, et est
sicut dispositio quae est respectu gloriae, quae est gratia
consummata. Nihil tamen simile gratiae in accidentibus animae quae
philosophi sciverunt, invenitur: quia philosophi non cognoverunt nisi
illa animae accidentia quae ordinantur ad actus naturae humanae
proportionatos.
Alia concedimus, quamvis quaedam eorum non recte concludant.
|
|