|
Et videtur quod sic.
1. Ioan. XX, 23, dominus dixit discipulis suis: quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis. Ex quo patet quod homines
possunt peccata remittere. Sed peccata non remittuntur nisi per
gratiam. Ergo homines possunt gratiam conferre.
2. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hierarch.,
quod sicut corpora soli propinquiora lumen ab eo recipiunt, et in alia
corpora transfundunt; ita substantiae Deo appropinquantes eius lumen
plenius recipiunt, et aliis tradunt. Sed lumen divinum est gratia.
Ergo creaturae quaedam plenius gratiam recipientes, possunt eam aliis
tradere.
3. Praeterea, bonum, secundum Dionysium, est diffusivum sui.
Ergo quod plus habet de ratione boni, plus habet de ratione
diffusionis. Sed formae spirituales plus habent de ratione boni quam
corporales, utpote summo bono propinquiores. Cum ergo formae
corporales in aliquibus creaturis existentes, sint principium suae
communicationis in similitudine speciei; multo magis qui habet
gratiam, poterit in alio gratiam causare.
4. Praeterea, sicut affectus perficitur divino lumine gratiae, ita
intellectus perficitur lumine veritatis. Sed lumen intellectus una
creatura potest alteri praebere; quod patet ex hoc quod, secundum
Dionysium, superiores Angeli inferiores illuminant: quae quidem
illuminatio, secundum ipsum, est divinae scientiae assumptio. Ergo
gratiam potest rationalis creatura aliis praebere.
5. Praeterea, Christus est caput nostrum, secundum humanam
naturam. Sed capitis est sensus et motus in membra diffundere. Ergo
Christus secundum humanam naturam diffundit spirituales sensus et
motus, per quos gratiae intelliguntur, secundum Augustinum, in
membra corporis mystici.
6. Sed dicendum, quod Christus secundum humanam naturam per
ministerium gratiam in homines effudit.- Sed contra: Christus prae
aliis omnibus singulariter est caput Ecclesiae. Sed per modum
ministerii operari ad gratiae collationem convenit aliis Ecclesiae
ministris. Ergo ad rationem capitis non sufficit quod gratiam infundat
per modum ministerii.
7. Praeterea, mors et resurrectio Christi convenit ei secundum
humanam naturam. Sed sicut dicit Glossa super illud Psalm.
XXIX, 6, ad vesperum demorabitur fletus, resurrectio Christi
est causa resurrectionis animae in praesenti, et corporis in futuro:
resurrectio autem animae in praesenti est per gratiam. Ergo Christus
secundum humanam naturam est causa gratiae.
8. Praeterea, forma substantialis, quae dat esse et vivere, est
nobilior forma accidentali qualibet. Sed aliquod agens creatum potest
in formam substantialem, quae dat esse et vivere, scilicet vegetabilem
et sensibilem. Ergo multo fortius potest in formam accidentalem, quae
est gratia.
9. Sed dicebatur, quod ideo gratiam creatura causare non potest,
quia, cum non educatur de potentia materiae, non fit nisi per
creationem: creare autem est infinitae potentiae, propter infinitam
distantiam inter ens et nihil; et sic nulli creaturae potest
competere.- Sed contra: infinita non est pertransire. Sed
distantiam quae est de ente in nihil, contingit pertransire: quia
creatura per seipsam in nihilum decideret, nisi manu conditoris
teneretur, secundum Gregorium. Ergo inter ens et nihil non est
infinita distantia.
10. Praeterea, posse creare gratiam non dicit potentiam infinitam
simpliciter, sed solum secundum quid; quod patet ex hoc quod, si
diceremus Deum nihil aliud posse facere nisi gratiam, non diceremus
eum potentiae infinitae simpliciter. Sed non est inconveniens quod
alicui creaturae conferatur potentia infinita secundum quid, quia ipsa
gratia habet quodammodo virtutem infinitam, in quantum infinito bono
coniungit. Ergo nihil prohibet quin creatura habeat virtutem causandi
gratiam.
11. Praeterea, ad gloriam regis pertinet quod habeat sub se
potentes et virtuosos milites. Ergo ad gloriam Dei pertinet quod qui
sunt ei subiecti, sint magnae potestatis. Si ergo ponatur quod
aliquis sanctus possit conferre gratiam, in nullo praeiudicatur divinae
gloriae.
12. Praeterea, Rom. III, 22, dicitur: iustitia autem Dei
per fidem Iesu Christi. Sed, ut dicitur Rom. X, 17, fides ex
auditu, auditus autem per verbum Christi. Cum ergo verbum Christi
sit a praedicatore, videtur quod gratia, sive iustitia, sit a fidei
praedicatore.
13. Praeterea, unusquisque potest alteri dare quod suum est. Sed
gratia, sive spiritus sanctus, est alicuius hominis, quia ei datur.
Ergo aliquis potest dare alteri gratiam, sive spiritum sanctum.
14. Praeterea, nullus debet reddere rationem de eo quod non est in
potestate sua. Sed praelati Ecclesiae debent reddere rationem de
animabus subditorum; Hebr. XIII, 17: ipsi enim pervigilant
tamquam rationem reddituri pro animabus vestris. Ergo animae
subditorum sunt in potestate praelatorum, ut eas per gratiam possint
iustificare.
15. Praeterea, ministri Dei magis sunt accepti Deo quam ministri
regis temporalis ipsi regi. Sed ministri regis possunt alicui gratiam
regis conciliare. Ergo ministri Dei possunt gratiam conciliare.
16. Praeterea, quidquid est causa causae, est causa causati. Sed
sacerdos est causa impositionis manuum, quae est causa quod spiritus
sanctus detur; actuum VIII, 17: imponebant manus super eos et
accipiebant spiritum sanctum. Ergo sacerdos est causa gratiae, in qua
spiritus sanctus datur.
17. Praeterea, omnis potestas communicabilis creaturae, ei
communicata est: quia si Deus eam potuit et noluit communicare, fuit
invidus: sicut Augustinus ad filii aequalitatem probandam
argumentatur. Sed potestas conferendi gratiam fuit creaturae
communicabilis, ut Magister dicit, 5 dist. IV Lib. Ergo
potentia conferendi gratiam est communicata alicui creaturae.
18. Praeterea, secundum Dionysium, lex divinitatis est, per
media, ultima in Deum reducere. Reductio autem creaturae rationalis
in Deum est praecipue per gratiam. Ergo per superiores creaturas
rationales, inferiores gratiam consequuntur.
19. Praeterea, magis est expellere principale quam accessorium.
Sed hominibus data est potestas Daemones expellendi, qui sunt nobis
causa malitiae, ut patet Lucae X, 17: et Matth. X, 8. Ergo
hominibus data est potestas expellendi peccata, et ita conferendi
gratiam.
20. Sed dicendum, quod hoc facit per ministerium.- Sed contra:
sacerdos evangelicus est potior sacerdote legali. Sacerdos autem
legalis operatur per modum ministerii. Ergo sacerdos evangelicus habet
aliquid plus quam ministerium.
21. Praeterea, anima vivit vita naturae, et vita gratiae. Sed
vitam naturae communicat alteri, scilicet corpori. Ergo et vitam
gratiae potest alteri communicare.
22. Praeterea, culpa et gratia sunt contraria. Sed anima potest
sibi ipsi esse causa culpae. Ergo potest sibi esse causa gratiae.
23. Praeterea, homo dicitur minor mundus, in quantum in se gerit
maioris mundi similitudinem. Sed in maiori mundo aliquis spiritualis
effectus, scilicet anima sensibilis et vegetabilis, est ab aliqua
creatura. Ergo et in minori mundo, id est in homine, effectus
spiritualis gratiae est ab aliqua creatura.
24. Praeterea, secundum Philos. in IV Metaph., perfectum est
unumquodque quando potest alterum sibi simile facere: et loquitur de
perfectione naturae. Maior autem est perfectio gratiae quam naturae.
Ergo habens perfectionem gratiae potest alterum in gratia constituere.
25. Praeterea, actio formae attribuitur habenti formam; sicut
calefacere, qui est actus caloris, attribuitur igni. Sed iustificare
est actus iustitiae. Ergo attribuenda est iusto. Iustificatio autem
non est nisi per gratiam. Ergo et iustus potest dare gratiam.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, Lib. XV de
Trin.: quod sancti viri non possunt dare spiritum sanctum. Sed in
dono gratiae datur spiritus sanctus. Ergo homo sanctus non potest
gratiam dare.
2. Praeterea, si habens gratiam alteri gratiam dare potest: hoc non
est creando in eo gratiam ex nihilo, quia creare solius Dei est; nec
iterum de gratia quam ipse habet, aliquid largiendo, quia sic sua
gratia minueretur, et esset minus acceptus Deo ex hoc quod facit opus
Deo acceptum: quod est inconveniens. Ergo nullo modo homo alteri
gratiam dare potest.
3. Praeterea, Anselmus probat in Lib. cur Deus homo, quod
reparatio humani generis non poterat fieri per Angelum, quia sic esset
suae salutis debitor Angelo, et nullo modo posset ad Angeli
aequalitatem pervenire. Sed salus hominis est per gratiam. Ergo idem
inconveniens sequeretur, si Angelus homini gratiam daret. Multo
autem minus homo homini gratiam dat. Ergo nulla creatura potest
gratiam dare.
4. Praeterea, secundum Augustinum, maius est iustificare impium
quam creare caelum et terram. Sed per gratiam iustificatur impius.
Cum igitur creare caelum et terram nulla creatura possit, nec gratiam
conferre poterit.
5. Praeterea, omnis actio est per aliquam coniunctionem agentis ad
patiens. Sed mentem, in qua est gratia, nulla creatura illabitur.
Ergo nulla creatura potest gratiam conferre.
Respondeo. Dicendum, quod simpliciter concedendum est, quod nulla
creatura potest creare gratiam effective; quamvis aliqua creatura
possit aliquod ministerium adhibere ordinatum ad gratiae susceptionem.
Cuius ratio triplex est. Prima sumitur ex conditione ipsius gratiae.
Gratia enim, ut dictum est, art. 1 huius quaest., est quaedam
perfectio elevans animam ad quoddam esse supernaturale: nullus autem
effectus supernaturalis potest esse ab aliqua creatura, duplici
ratione. Primo quidem, quia eius solius est rem ultra statum naturae
promovere, cuius est gradus naturae statuere et limitare; quod solius
Dei constat esse. Secundo, quia nulla virtus creata agit nisi
praesupposita potentia materiae, vel alicuius loco materiae. Potentia
autem naturalis creaturae non se extendit ultra perfectiones naturales;
unde nullam supernaturalem operationem aliqua creatura efficere potest.
Et inde est quod miracula sola divina virtute agente fiunt, quamvis ad
miraculi expulsionem aliqua creatura cooperetur vel orando vel
qualitercumque aliter ministerium adhibendo. Et propter hoc nulla
creatura effective gratiam causare potest. Secunda ratio sumitur ex
operatione gratiae. Nam per gratiam voluntas hominis immutatur: ipsa
enim est quae praeparat hominis voluntatem ut bonum velit, secundum
Augustinum. Voluntatem autem immutare solius Dei est, quamvis
aliquo modo aliquis possit intellectum alterius immutare. Quod ideo
est, quia cum principium alicuius actus sit potentia et obiectum,
dupliciter actus alicuius potentiae potest immutari. Uno modo ex parte
potentiae, dum aliquis in ipsa potentia operatur: quod solius Dei est
respectu potentiarum quae non sunt organis affixae, scilicet
intellectus et voluntatis; in aliis enim potentiis aliqualiter potest
alius operari per accidens, secundum quod habet in organa actionem.
Alio modo ex parte obiecti, adhibendo scilicet obiectum quod potentiam
moveat. Voluntatem autem non movet obiectum de necessitate, nisi quod
est naturaliter volitum, ut beatitudo, vel aliquid huiusmodi, quod
voluntati a solo Deo proponitur. Alia vero obiecta voluntatem non ex
necessitate movent. Sed intellectum movent ex necessitate non solum
prima principia naturaliter cognita, sed conclusiones, quae non sunt
naturaliter notae, propter necessariam habitudinem earum ad principia;
quae scilicet necessaria habitudo non invenitur ex parte voluntatis
aliorum bonorum respectu boni naturaliter desiderati, cum
multipliciter, saltem secundum existimationem, ad illud bonum
naturaliter desideratum perveniri possit. Unde intellectum
sufficienter aliqua creatura potest movere ex parte obiecti, non autem
voluntatem. Ex parte vero potentiae, nec intellectum nec voluntatem.
Quia ergo voluntatem nulla creatura immutare potest, nec gratiam, per
quam voluntas immutatur, aliqua creatura conferre poterit. Tertia
ratio sumitur ex fine ipsius gratiae. Finis enim proportionatur
principio agenti, eo quod finis et principium totius universi est
unum; et ideo, sicut prima actio, per quam res in esse exeunt,
scilicet creatio, est a solo Deo, qui est creaturarum primum
principium et ultimus finis; ita gratiae collatio, per quam mens
rationalis immediate ultimo fini coniungitur, a solo Deo est.
Ad primum ergo dicendum, quod solus Deus remittit peccata active, ut
patet Isa. XLIII, vers. 25: ego sum (...) qui deleo
iniquitates tuas propter me; homines autem dicuntur remittere
ministerio.
Ad secundum dicendum, quod Dionysius loquitur de transfusione divini
luminis per modum doctrinae; sic enim inferiores Angeli a superioribus
illuminantur, quod ibi intendit.
Ad tertium dicendum, quod non est ex defectu bonitatis gratiae quin
habens eam possit in alium diffundere; sed est ex eius eminentia
pariter, et defectu habentis, quia ipsa transcendit statum naturae
creatae, et habens eam non ipsam participat in tanta perfectione ut eam
communicare possit.
Ad quartum dicendum, quod non est simile de voluntate et intellectu,
ratione iam dicta, in corp. artic.
Ad quintum dicendum, quod Christus, secundum quod Deus, infundit
gratiam effective: secundum quod homo, ministerio; unde dicitur
Rom. cap. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones
patrum.
Ad sextum dicendum, quod ideo Christus secundum humanam naturam prae
aliis ministris caput Ecclesiae dicitur, quia prae ceteris aliis
ministerium habuit, in quantum per fidem ipsius sanctificamur, et per
invocationem nominis eius sacramentis imbuimur, et virtute passionis
eius tota humana natura a peccato primi parentis purgatur: et multa
alia huiusmodi sunt quae Christo singulariter conveniunt.
Ad septimum dicendum, quod, sicut dicit Damascenus III libro,
ipsa Christi humanitas fuit quasi quoddam instrumentum divinitatis: et
ideo quasi instrumentaliter ea quae sunt humanitatis, ut resurrectio,
passio, et alia, ad effectum divinitatis se habent. Sic ergo
resurrectio Christi non causat resurrectionem spiritualem in nobis
quasi causa principaliter agens, sed sicut causa instrumentalis. Vel
potest dici quod est causa nostrae resurrectionis spiritualis in quantum
per eius fidem beatificamur. Vel potest dici quod est causa exemplaris
resurrectionis spiritualis, in quantum in ipsa resurrectione Christi
est quaedam similitudo nostrae spiritualis resurrectionis.
Ad octavum dicendum, quod anima sensibilis et vegetabilis non excedunt
statum naturae creatae, sicut nec aliae formae naturales; et ideo
agens naturale, praesupposita potentia quae est in natura respectu
huiusmodi formarum, potest aliquo modo in earum eductionem: non autem
est simile de gratia, ut ex dictis, in corp. art., patet.
Ad nonum dicendum, quod illa ratio non est usquequaque sufficiens.
Nam creari proprie est rei subsistentis, cuius est proprie esse et
fieri: formae autem non subsistentes, sive substantiales sive
accidentales, non proprie creantur, sed concreantur: sicut nec esse
habent per se, sed in alio: et quamvis non habeant materiam ex qua,
quae sit pars eorum, habent tamen materiam in qua, a qua dependent,
et per cuius mutationem in esse educuntur; ut sic eorum fieri sit
proprie subiecta eorum transmutari. Secus autem est de anima
rationali, quae est forma subsistens; unde proprie ei creari
convenit. Supposita tamen hac ratione, solvendum est argumentum,
dicendo, quod falsum, et falso concludit. Ad quod dicendum, quod
duorum ad invicem distantia potest tripliciter se habere. Uno modo
quod sit ex utraque parte infinita; sicut si unus haberet albedinem
infinitam, et alius infinitam nigredinem. Et hoc modo est infinita
distantia inter esse divinum et esse simpliciter. Alio modo ita quod
sit ex utraque parte finita; sicut cum unus habet albedinem finitam et
alter nigredinem finitam. Et sic esse creatum a non esse, secundum
quid distat. Tertio modo ita quod sit ex una parte finita, et ex alia
parte infinita; ut si unus haberet albedinem finitam, et alius
infinitam nigredinem. Et talis est distantia inter esse creatum, et
non esse simpliciter; quia esse creatum finitum est, non esse autem
simpliciter est infinitum, in quantum omnem defectum qui cogitari
potest, excedit. Haec ergo distantia transiri potest ex parte illa
qua finita est; in quantum ipsum esse finitum vel acquiritur vel
perditur: non autem ex parte illa qua infinita est.
Ad decimum dicendum, quod posse causare gratiam pertinet ad potentiam
simpliciter infinitam, in quantum est potentiae instituentis naturam,
quae est infinita; et ideo ista duo non sunt compossibilia, quod
aliquis possit dare gratiam, et alia facere non possit.
Ad undecimum dicendum, quod ad gloriam regis pertinet potentia militum
talis et tanta, quae eos ab eius subiectione non subtrahat; non autem
si per potentiam ab eius subiectione auferrentur. Per potentiam autem
conferendi gratiam creatura Deo aequaretur utpote habens potentiam
infinitam. Unde divinae gloriae derogaret, si aliqua creatura talem
potentiam haberet.
Ad duodecimum dicendum, quod auditus non est causa sufficiens fidei;
quod patet ex hoc quod multi audiunt qui non credunt. Sed causa fidei
est ille qui facit credentem assentire his quae dicuntur. Non autem ad
assentiendum cogitur aliqua necessitate rationis, sed voluntate; et
ideo homo exterius annuntians non causat fidem, sed Deus, qui solus
voluntatem potest mutare. Causat autem fidem in credente inclinando
voluntatem, et illustrando intellectum fidei, ut non repugnet his quae
a praedicatore proponuntur. Praedicator autem se habet sicut disponens
exterius ad fidem.
Ad decimumtertium dicendum, quod illud quod meum est sicut possessio,
possum alii dare: non autem quod meum est sicut forma inhaerens; non
enim dare colorem vel quantitatem meam alteri possum. Sic autem gratia
hominis est, et non primo modo.
Ad decimumquartum dicendum, quod praelatus quamvis non possit dare
gratiam subdito, potest tamen cooperari ad hoc quod gratia alicui
detur, vel data non perdatur, admonendo vel corrigendo; et ratione
huius, rationem reddere tenetur de animabus subditorum.
Ad decimumquintum dicendum, quod ministri regis temporalis non
conciliant regis gratiam alicui nisi per modum intercessionis. Et sic
ministri Dei possunt divinam gratiam alicui peccatori conciliare,
precibus impetrando, non autem effective causando.
Ad decimumsextum dicendum, quod manus impositio non causat spiritus
sancti adventum; sed simul cum manus impositione spiritus sanctus
advenit. Unde non dicitur in textu, quod apostoli imponentes manus,
darent spiritum sanctum, sed quod imponebant manus, et illi
accipiebant spiritum sanctum. Si tamen impositio manuum dicatur aliquo
modo causa acceptionis spiritus sancti per modum quo sacramenta sunt
causa gratiae, ut post dicetur, hoc non habebit manus impositio in
quantum est ab homine, sed ex institutione divina.
Ad decimumseptimum dicendum, quod opinio Magistri non tenetur hic
communiter, ut scilicet potestas creandi et iustificandi possit
creaturae conferri; quamvis etiam Magister non dicat quod potestas
iustificandi per auctoritatem possit creaturae conferri, sed solum per
ministerium. Nec tamen sequitur, si communicabilis est creaturae,
quod sit communicata. Cum enim dicitur quod omne quod est creaturae
communicabile, est ei communicatum, intelligendum est de illis quae
natura eius requirit; non autem de illis quae possunt esse naturalibus
superaddita ex sola liberalitate divina; de his enim non apparet
invidia, si non conferantur: et ideo non est simile de filio. Nam de
ratione filiationis est ut filius habeat naturam generantis. Unde, si
Deus pater plenitudinem suae naturae filio non communicaret, videretur
vel ad impotentiam vel ad invidiam pertinere; et praecipue secundum eos
qui dicebant, quod pater filium necessitate naturae generat.
Ad decimumoctavum dicendum, quod verbum Dionysii non est
intelligendum quod infima fini ultimo coniungantur virtute causarum
mediarum; sed quia causae mediae disponunt ad hanc coniunctionem, vel
per illuminationem, vel quocumque alio ministerio.
Ad decimumnonum dicendum, quod potestas illa data est apostolis ad
expellendum Daemones a corporibus, quod constat esse minus quam
expellere peccatum ab anima. Nec iterum datum est eis ut propria
virtute Daemones expellerent, sed per invocationem nominis Christi
impetrando per orationem: quod patet ex hoc quod dicitur Marc.
XVI, 17: in nomine meo Daemonia eiicient.
Ad vigesimum dicendum, quod sacerdos legalis nec etiam per modum
ministerii ad gratiae collationem operatur, nisi remote per
exhortationem et doctrinam. Sacramenta enim veteris legis, quorum
erat minister, gratiam non conferebant, sicut conferunt sacramenta
novae legis, quorum est minister sacerdos evangelicus; unde
sacerdotium novum est dignius veteri, ut probat apostolus in epistola
ad Hebr.
Ad vigesimumprimum dicendum, quod anima aliter se habet ad vitam
naturalem, et ad vitam gratiae. Ad vitam enim gratiae se habet ut
quod alio vivit: ad vitam vero naturae, ut quo aliud vivit. Et ideo
vitam gratiae communicare non potest, sed communicatam recipit; vitam
vero naturae communicat, nec tamen eam communicat nisi in quantum
formaliter corpori unitur. Non est autem possibile quod anima alteri
animae, quae vita gratiae vivere potest, formaliter uniatur; unde non
est simile.
Ad vigesimumsecundum dicendum, quod non est impossibile aliquod agens
agere secundum suam speciem vel infra; sed supra suam speciem nihil
agere potest. Gratia autem est supra naturam animae; culpa vero est
vel iuxta naturam respectu animalis partis, vel infra naturam respectu
rationis; unde non est simile de culpa et gratia.
Ad vigesimumtertium dicendum, quod in minori mundo, scilicet homine,
aliquod accidens spirituale quod naturam non excedit, virtute creata
aliqualiter causatur, scilicet scientia a doctore in discipulo; non
autem gratia, quia naturam excedit. Anima vero sensibilis et
vegetabilis infra naturalem ordinem continetur.
Ad vigesimumquartum dicendum, quod perfectio gratiae potior est
perfectione naturae ex parte formae perficientis, non autem ex parte
perfectibilis. Nam quodammodo perfectius possidetur quod est
naturale, quam quod est supra naturam: in quantum est naturali virtuti
activae proportionatum; cuius proportionem donum supernaturale
excedit: et ideo propria virtute non potest aliquod donum supernaturale
transfundere, quamvis possit facere sibi simile in natura. Nec tamen
hoc universaliter verum est; quia perfectiores creaturae sibi simile
facere non possunt, ut sol non potest producere alium solem, nec
Angelus alium Angelum; sed hoc tantum verum est in corruptibilibus
creaturis, quibus vis generativa divinitus est provisa, ut continuetur
esse secundum speciem, quod secundum individuum continuari non potest.
Ad vigesimumquintum dicendum, quod duplex est actus formae. Unus qui
est operatio, ut calefacere, qui est actus secundus; et talis actus
formae supposito attribuitur. Alius vero actus formae est materiae
informatio, quae est actus primus; sicut vivificare corpus est actus
animae; et talis actus supposito formae non attribuitur. Sic autem
iustificare est actus iustitiae seu gratiae.
|
|