|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim dicit Bernardus in sermone de coena domini: sicut
canonicus per librum, abbas per baculum, episcopus per annulum
investitur, sic divisiones gratiarum diversis sunt traditae
sacramentis. Sed liber non est causa canonicatus, nec baculus
abbatiae, nec annulus episcopatus; ergo nec sacramenta gratiae.
2. Praeterea, si sacramentum est causa gratiae: aut principalis,
aut instrumentalis. Non autem principalis, quia sic solus Deus
gratiae est causa, ut dictum est; nec iterum instrumentalis, quia
omne instrumentum habet aliquam actionem naturalem circa quod
instrumentaliter operatur; sacramentum autem cum sit quid corporale,
non potest aliquam naturalem actionem habere circa animam, quae est
gratiae susceptiva: et sic instrumentalis causa gratiae esse non
potest.
3. Praeterea, omnis causa activa, vel est perfectiva, vel
dispositiva, ut ex verbis Avicennae haberi potest. Sed sacramentum
non est causa gratiae perfectiva, quia sic esset causa gratiae
principalis: nec iterum dispositiva, quia dispositio ad gratiam est in
eodem in quo est gratia; scilicet in anima, ad quam res corporalis non
attingit. Ergo sacramentum nullo modo est causa gratiae.
4. Praeterea, si est causa gratiae: aut per propriam virtutem, aut
per aliquam superadditam. Non per propriam virtutem, quia sic
quaelibet aqua sanctificaret sicut aqua Baptismi; similiter nec per
aliquam virtutem superadditam, quia omne quod recipitur in altero,
recipitur in eo per modum recipientis: et sic, cum sacramentum sit
materiale elementum, ut Hugo de sancto Victore dicit, non recipiet
nisi virtutem materialem, quae non sufficit ad productionem formae
spiritualis. Ergo sacramentum nullo modo est causa gratiae.
5. Praeterea, illa virtus suscepta in materiali elemento, aut erit
corporea, aut incorporea. Si incorporea, cum sit accidens quoddam,
et subiectum eius sit corpus, accidens erit dignius subiecto: nam
incorporeum corpore nobilius est; si autem sit virtus corporea, et
causat gratiam, quae est forma spiritualis et incorporea, sequitur
quod effectus sit nobilior causa: quod iterum est impossibile. Ergo
impossibile est quod sacramentum gratiam causet.
6. Si dicatur quod huiusmodi virtus superaddita non est quid
completum in aliqua specie, sed quoddam incompletum.- Contra:
incompletum non potest esse causa completi. Gratia autem quoddam
completum est. Ergo huiusmodi virtus incompleta causa gratiae esse non
potest.
7. Praeterea, perfectum agens debet habere perfectum instrumentum.
Sacramenta autem agunt ut instrumenta Dei, qui est agens
perfectissimum. Ergo debent esse perfecta, et habere perfectam
virtutem.
8. Praeterea, secundum Dionysium, in V c. Cael. Hier., lex
divinitatis est per prima media, et per media ultima adducere. Ergo
contra legem divinitatis est ut per ultima reducantur media vel prima in
Deum. Sed in ordine creaturarum corporales sunt ultimae, substantiae
vero spirituales sunt primae. Ergo non est conveniens quod per
corporalia elementa gratia humanae menti conferatur, qua reducitur in
Deum.
9. Praeterea, Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum,
distinguit duplicem Dei actionem: unam quam operatur per subiectam
creaturam; et aliam quam per seipsum immediate facit: et huiusmodi est
illuminare animas. Sed gratiam conferre animae, est eam illuminare.
Ergo Deus non utitur sacramento quasi instrumento medio ad gratiam
conferendam.
10. Praeterea, si aliqua virtus elemento materiali confertur, per
quam possit gratiam causare: aut illa virtus manet peracto sacramento,
aut non. Si manet: tunc in aqua Baptismi, postquam verbo vitae est
sanctificata, si aliquis baptizatur post Baptismum alterius, nullis
verbis prolatis, erit baptizatus: quod falsum est. Si autem non
manet: cum non sit assignare aliquod corruptivum contrarium, per
seipsam deficit; et hoc videtur inconveniens (cum sit quoddam
spirituale, et de maximis bonis, ex hoc quod est causa gratiae), ut
tam subito evanescat.
11. Praeterea, agens praestantius est patiente: unde Augustinus
probat, libro XII super Genesim ad litteram, quod corpus non
imprimit in anima similitudines quibus cognoscit. Sed magis est
remotum ut corpus non coniunctum animae in ea causet formam gratiae
supernaturalem, quam quod corpus unitum in ea effectum naturalem
causet. Ergo nullo modo videtur possibile quod huiusmodi corporalia
elementa, quae sunt in sacramentis, sint causa gratiae.
12. Praeterea, efficacius anima disponit se ad habendam gratiam
quam disponatur per sacramenta: quia dispositio qua se anima disponit,
ducit ad gratiam sine sacramento, non autem e converso. Sed anima,
quamvis se ad gratiam disponat, non ostenditur causa gratiae. Ergo,
etsi sacramenta aliquo modo ad gratiam disponant, non sunt dicenda
causa gratiae.
13. Praeterea, nullus artifex sapiens utitur instrumento aliquo
nisi secundum convenientiam instrumenti; sicut carpentarius non utitur
malleo ad secandum. Sed Deus est artifex sapientissimus. Ergo non
utitur instrumento corporali ad effectum spiritualem, qui corporali
naturae non competit.
14. Praeterea, medicus sapiens fortioribus morbis fortiora adhibet
remedia. Sed morbus peccati est vehementissimus. Ergo ad eius
curationem per gratiae collationem fortiora remedia Deus apponere
debuit, et non corporalia elementa.
15. Praeterea, recreatio animae creationi debet respondere per
similitudinem. Sed Deus animam creavit nulla creatura mediante.
Ergo similiter recreare debet per gratiam non mediante sacramento.
16. Praeterea, habere auxilia signum est impotentiae agentis. Sed
instrumenta coadiuvant ad effectum principalis agentis. Ergo Deo,
qui est potentissimus agens, non competit ut per sacramenta, quasi per
instrumenta, gratiam conferat.
17. Praeterea, in omni instrumento requiritur sua naturalis actio,
quae aliquid conferat ad effectum intentum a principali agente. Sed
materialis elementi naturalis actio nihil facere videtur ad effectum
gratiae, quam Deus in anima efficere intendit; ablutio enim non magis
de prope respicit animam, quam ipsa aqua in Baptismo. Ergo huiusmodi
sacramenta non operantur ad gratiam per modum instrumenti.
18. Praeterea, sacramenta sine ministro non conferuntur. Si ergo
sacramenta sunt aliquo modo causa gratiae, et homo erit aliquo modo
causa gratiae; quod est contra dictum Augustini qui dicit, quod
ministro non est collata potestas iustificandi, ne spes ponatur in
homine.
19. Praeterea in gratia datur spiritus sanctus. Si ergo sacramenta
sunt causa gratiae, erunt causa dationis spiritus sancti; quod est
contra Augustinum, qui dicit, quod nulla creatura potest dare
spiritum sanctum. Ergo sacramenta nullo modo sunt causa gratiae.
1. Sed contra. Est quod Magister dicit in IV Sentent., dist.
1, definiens sacramentum novae legis sic: sacramentum est invisibilis
gratiae visibilis forma, ut imaginem gerat, et causa existat.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, quod gratia est fortior culpa; et
hoc patet ab apostolo Rom. V, 15 sqq. Sed culpa causatur in
anima per infectionem corporis. Ergo gratia potest causari in anima
per sanctificationem corporalis elementi.
3. Praeterea, aut per institutionem sacramentorum aliquid
superadditur naturalibus elementis, aut nihil. Si nihil, tunc non
est aliquid collatum mundo in institutione sacramentorum; quod est
inconveniens. Si vero aliquid additur, cum non frustra addatur, erit
effectivum alicuius quod prius efficere non poterat. Sed non nisi
gratiae, cum ad hoc sint sacramenta instituta. Ergo sacramenta sunt
effectiva gratiae.
4. Sed dicendum, quod non additur nisi ordo quidam ad gratiam.-
Sed contra: ordo, relatio quaedam est. Relatio autem semper
fundatur super aliquid absolutum, rationem cuius in ad aliquid est
motus per accidens. Si ergo additur ordo, oportet quod aliquid
absolutum addatur.
5. Praeterea, absolutum non causatur a relativo, quia relativum
habet esse debilissimum. Si ergo sacramentis nihil additur nisi
relatio per institutionem, non poterunt ex institutione sanctificare;
quod est contra Hugonem de sancto Victore.
6. Sed dicendum, quod relatio illa non est causa sanctificationis,
sed divina virtus sacramentis assistens.- Sed contra: aut assistit
divina virtus, quae est ipse Deus, alio modo sacramentis post
institutionem quam ante, aut non. Si non alio modo, non habebunt
effectum post institutionem alium quam ante. Si vero alio modo, cum
Deus non dicatur novo modo esse in creatura nisi per hoc quod novum
effectum in ea facit, oportebit quod aliquid de novo sit superadditum
ipsis sacramentis; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, in quibusdam sacramentis requiritur materia
sanctificata, sicut in extrema unctione et in confirmatione. Sed illa
sanctificatio non inutiliter fit. Ergo per eam aliqua virtus
spiritualis sacramentis confertur, ratione cuius esse poterunt gratiae
aliqualiter causa, cum ad hoc illa virtus ordinetur.
Respondeo. Dicendum, quod sacramenta novae legis esse aliqualiter
causam gratiae necesse est poni. Propter hoc enim lex occidere
dicebatur et transgressionem augere, quia cognitionem peccati
faciebat, gratiam vero adiutricem contra peccatum non conferebat. Si
ergo nova lex gratiam non conferret, similiter occidere diceretur, et
transgressionem augere; cuius contrarium apostolica doctrina
profitetur. Non autem confert gratiam per solam instructionem, quia
lex vetus hoc habebat, sed per sua sacramenta gratiam aliqualiter
causando; unde Ecclesia non est contenta catechismo, quo instruit
accedentem, sed ei superaddit sacramenta ad gratiam habendam, quam
quidem veteris legis sacramenta non conferebant, sed tantum
significabant. Signa vero ad instructionem pertinent. Sic ergo,
quia vetus lex tantum instruebat, eius sacramenta erant gratiae solum
signa; quia vero nova lex et instruit et iustificat, eius sacramenta
sunt gratiae et signum et causa. Quomodo vero sunt causa, non eodem
modo omnes tradunt. Quidam enim dicunt quod sunt causa gratiae, non
quia aliquid ad gratiam habendam operentur per aliquam virtutem eis
inditam, sed quia in eorum susceptione gratia datur a Deo, qui
sacramentis assistit, ut sic dicantur causa gratiae per modum causae
sine qua non: et ponunt exemplum de hoc quod aliquis deferens denarium
plumbeum accipit centum libras, non ideo quia denarius plumbeus sit
causa faciens aliquid ad acceptionem centum librarum, sed quia sic
statutum est ab eo qui potest dare, ut quicumque defert talem denarium
accipiat tantam pecuniam. Similiter statutum est a Deo ut quicumque
accipit sacramentum non fictus, gratiam accipiat, non quidem a
sacramentis, sed ab ipso Deo; et hoc idem dicunt sensisse Magistrum
in IV Sent. distinct. 1, cum dixit, quod accipiens sacramentum
quaerit salutem in inferioribus se, etsi non ab illis. Haec autem
opinio non videtur sufficienter dignitatem sacramentorum novae legis
salvare. Si enim recte consideretur exemplum ab eis propositum, et
alia similia, non invenitur quod id quod causam dicunt sine qua non,
se habeat ad effectum nisi sicut signum. Denarius enim plumbeus non
est nisi signum acceptionis pecuniae, et baculus potestatis, quae
confertur abbati. Unde, si sic se habent sacramenta novae legis ad
gratiam, sequitur quod sint solum signa gratiae, et ita nihil habebunt
prae sacramentis veteris legis. Nisi forte quis dicat quod sacramenta
novae legis sunt signa gratiae simul cum eis datae, sacramenta vero
veteris legis gratiae promissae. Sed hoc magis pertinet ad conditionem
temporis quam ad dignitatem sacramentorum: quia in tempore illo
promittebatur gratia, nunc autem est tempus plenitudinis gratiae,
propter reparationem humanae naturae iam factam; unde, secundum hoc,
sacramenta ista si tunc fuissent cum toto eo quod nunc habent, nihil
plus fecissent quam illa, nec illa nunc minus facerent quam ista,
nulla eis additione facta. Et ideo aliter dicendum, quod sacramenta
novae legis aliquid ad gratiam habendam operantur. Sed ad aliquem
effectum operatur aliquid dupliciter. Uno modo sicut per se agens; et
dicitur per se agere quod agit per aliquam formam sibi inhaerentem per
modum naturae completae, sive habeat illam formam a se, sive ab alio,
aut naturaliter, aut violenter; per quem modum dicuntur illuminare sol
et luna; calefacere ignis et ferrum ignitum et aqua calefacta. Alio
modo aliquid operatur ad effectum aliquem instrumentaliter: quod quidem
non operatur ad effectum per formam sibi inhaerentem, sed solum in
quantum est motum a per se agente. Haec enim est ratio instrumenti,
in quantum est instrumentum, ut moveat motum; unde, sicut se habet
forma completa ad per se agentem, ita se habet motus quo movetur a
principali agente, ad instrumentum, sicut serra operatur ad scamnum.
Quamvis enim serra habeat aliquam actionem quae sibi competit secundum
propriam formam, ut dividere, tamen aliquem effectum habet qui sibi
non competit nisi in quantum est mota ab artifice, scilicet facere
rectam incisionem, et convenientem formae artis. Et sic instrumentum
habet duas operationes: unam quae competit ei secundum formam
propriam; aliam quae competit ei secundum quod est motum a per se
agente, quae transcendit virtutem propriae formae. Dicendum est
ergo, quod nec sacramentum nec aliqua creatura potest gratiam dare per
modum per se agentis, quia hoc solius virtutis divinae est, ut ex
praecedenti art. patet. Sed sacramenta ad gratiam operantur
instrumentaliter; quod sic patet. Damascenus in libro III dicit
quod humana natura in Christo erat velut quoddam organum divinitatis;
et ideo humana natura aliquid communicabat in operatione virtutis
divinae, sicut quod Christus tangendo leprosum mundavit; sic enim
ipse tactus Christi causabat instrumentaliter salutem leprosi. Sicut
autem humana natura in Christo communicabat ad effectus divinae
virtutis instrumentaliter in corporalibus effectibus, ita in
spiritualibus; unde sanguis Christi pro nobis effusus habuit vim
ablutivam peccatorum; Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo; et Rom. III, 24: iustificati (...) in
sanguine ipsius. Et sic humanitas Christi est instrumentalis causa
iustificationis; quae quidem causa nobis applicatur spiritualiter per
fidem, et corporaliter per sacramenta: quia humanitas Christi et
spiritus et corpus est; ad hoc scilicet ut effectum sanctificationis,
quae est Christi, in nobis percipiamus. Unde illud est
perfectissimum sacramentum in quo corpus Christi realiter continetur,
scilicet Eucharistia, et est omnium aliorum consummativum, ut
Dionysius dicit in Eccl. Hierarch., cap. III. Alia vero
sacramenta participant aliquid de virtute illa qua humanitas Christi
instrumentaliter ad iustificationem operatur, ratione cuius
sanctificatus Baptismo, sanctificatus sanguine Christi dicitur ab
apostolo Hebr. X, 10. Unde passio Christi in sacramentis novae
legis dicitur operari. Et sic sacramenta novae legis sunt causa
gratiae quasi instrumentaliter operantia ad gratiam.
Ad primum ergo dicendum, quod Bernardus sufficienter rationem
sacramentorum novae legis tangit, loquendo de eis secundum quod sunt
signa, et non secundum quod sunt causae.
Ad secundum dicendum, quod sacramenta novae legis non sunt causa
gratiae principalis, quasi per se agentia, sed causa instrumentalis.
Et secundum modum aliorum instrumentorum habent duplicem actionem:
unam quae excedit formam propriam, sed est ex virtute formae
principalis agentis, scilicet Dei: quae est iustificare; et aliam
quam exercet secundum formam propriam, sicut abluere vel ungere: et
haec actio attingit corporaliter ipsum quidem hominem qui iustificatur,
secundum corpus per se, et secundum animam per accidens, quae
huiusmodi corporalem actionem sentit; spiritualiter vero attingit ipsam
animam, in quantum ab ea percipitur in intellectu ut quoddam signum
spiritualis mundationis.
Ad tertium dicendum, quod quia ultimus finis respondet primo agenti
tamquam principalis, ideo non principaliter agentibus non attribuitur
ultimus finis, sed dispositio ad finem ultimum. Et sic sacramenta
dicuntur esse causa gratiae per modum instrumentorum disponentium.
Ad quartum dicendum, quod sacramenta non operantur ad gratiam per
virtutem propriae formae: sic enim operarentur ut per se agentia; sed
operantur per virtutem principalis agentis, scilicet Dei, in eis
existentem. Quae quidem virtus non habet esse completum in natura,
sed est quid incompletum in genere entis; quod patet ex hoc quod
instrumentum movet in quantum movetur. Motus autem est actus
imperfectus, secundum philosophum; unde, sicut illa quae movent in
quantum sunt iam quasi in termino motus assimilata agenti, movent per
formam perfectam: ita illa quae movent prout sunt in ipso moveri,
movent per virtutem incompletam. Et huiusmodi virtus est in aere ad
movendum visum secundum quod immutatur a colore parietis ut in fieri,
non ut in facto esse: unde species coloris est in aere per modum
intentionis, et non per modum entis completi, sicut est in pariete.
Et similiter sacramenta operantur ad gratiam prout sunt quasi mota a
Deo ad hunc effectum. Qui quidem motus attenditur secundum
institutionem, sanctificationem, et applicationem ad eum qui accedit
ad sacramenta: unde habent virtutem non per modum entis completi, sed
quasi incomplete. Et sic non est inconveniens quod virtus spiritualis
sit in re materiali, sicut species colorum sunt spiritualiter in aere.
Ad quintum dicendum, quod virtus illa neque potest dici corporea neque
incorporea, proprie loquendo: corporeum enim et incorporeum sunt
differentiae entis completi; sed proprie dicitur virtus ad
incorporeum, sicut motus magis dicitur ad ens quam ens. Obiectio
autem procedit ac si ista virtus esset quaedam forma completa.
Ad sextum dicendum, quod incompletum non potest esse causa completi
sicut per se agens; potest tamen incompletum ordinari aliqualiter ad
completum per modum causae instrumentalis; sicut dicimus motum
instrumenti esse causam formae inductae a principali agente.
Ad septimum dicendum, quod de perfectione instrumenti non est quod
agat per virtutem completam, sed quod agat in quantum movetur, et ita
per virtutem incompletam; unde non sequitur sacramenta esse imperfecta
instrumenta, quamvis virtus eorum non sit ens completum.
Ad octavum dicendum, quod instrumentum comparatur ad actionem magis ut
quo agitur, quam ut quod agit: principalis enim agentis est ut agat
instrumento. Et sic, quamvis ultima non reducant media vel suprema in
Deum, possunt tamen ultima se habere ut quibus fiat reductio
superiorum et mediorum in Deum. Unde Dionysius dicit, quod naturale
est nobis ut per sensibilia in Deum manuducamur. Et hanc etiam causam
assignat necessitatis visibilium sacramentorum, in I capite caelestis
Hierarch.
Ad nonum dicendum, quod illuminare animam Deo competit nulla creatura
mediante quae ad illuminationem animae agat sicut principale et per se
agens; potest tamen esse aliquod medium agens instrumentaliter et
dispositive.
Ad decimum dicendum, quod quaedam sacramenta sunt in quibus requiritur
materia sanctificata, sicut in extrema unctione et confirmatione;
quaedam vero sunt in quibus non requiritur ex necessitate sacramenti.
In omnibus igitur verum est quod virtus sacramenti non consistit in
materia tantum, sed in materia et forma simul, quae duo sunt unum
sacramentum: unde, quantumcumque applicetur materia sacramenti ad
hominem, sine debita forma verborum et aliis quae ad hoc requiruntur,
non sequitur sacramenti effectus. Sed in sacramentis quae indigent
materia sanctificata, manet virtus sacramenti in materia post usum
sacramenti partialiter, sed non complete. In sacramentis vero quae
non indigent materia sanctificata, nihil remanet post sacramenti usum;
unde aqua in qua celebratus est Baptismus, nihil plus habet quam alia
aqua, nisi forte propter permixtionem chrismatis, quod tamen non est
de necessitate sacramenti. Nec est inconveniens ut virtus illa
cesset, quia virtus illa se habet ut in fieri existens et moveri, ut
dictum est; et huiusmodi cessat cessante motione moventis: statim enim
quando movens cessat movere, et mobile cessat moveri.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis corporis elementum sit ignobilius
anima, et propter hoc non possit aliquid efficere in anima virtute
propriae naturae; potest tamen aliquid efficere in anima prout est
instrumentum agens in virtute divina.
Ad duodecimum dicendum, quod anima agit disponendo ad gratiam virtute
naturae propriae, sacramentum autem virtute divina ut eius
instrumentum; et ideo non est simile.
Ad decimumtertium dicendum, quod sacramentum secundum propriam formam
significat vel natum est significare effectum illum ad quem divinitus
ordinatur; et secundum hoc est conveniens instrumentum, quia
sacramenta significando causant.
Ad decimumquartum dicendum, quod sacramenta novae legis non sunt
infirma remedia, sed valida, in quantum eis Christi passio operatur.
Sacramenta vero veteris legis, quae passionem Christi praecesserunt,
dicuntur infirma, ut patet Galat. IV, 9: conversi estis ad
infirma et egena elementa.
Ad decimumquintum dicendum, quod creatio nihil praesupponit circa quod
posset fieri instrumentalis agentis actio; recreatio vero
praesupponit; et ideo non est simile.
Ad decimumsextum dicendum, quod Deus non utitur instrumentis vel
causis mediis in sua actione propter sui indigentiam, sed propter
effectuum convenientiam. Conveniens enim est ut nobis divina remedia
exhibeantur secundum modum nostrum, id est per sensibilia, ut
Dionysius dicit, II cap. Cael. Hierarch.
Ad decimumseptimum dicendum, quod actio naturalis materialis
instrumenti adiuvat ad effectum sacramenti, in quantum per eam
sacramentum suscipienti applicatur, et in quantum sacramenti
significatio per actionem praedictam completur, sicut significatio
Baptismi per ablutionem.
Ad decimumoctavum dicendum, quod aliqua sacramenta sunt in quibus non
requiritur determinatus minister, sicut patet in Baptismo; et in
talibus virtus sacramenti nullo modo consistit in ministro. Quaedam
vero sacramenta sunt in quibus requiritur minister determinatus; et
horum virtus partialiter consistit in ministro, sicut in materia et in
forma. Nec tamen iustificare dicitur minister nisi per modum
ministerii, in quantum operatur ad iustificationem conferendo
sacramentum.
Ad decimumnonum dicendum, quod spiritus sanctus non datur nisi ab eo
qui causat gratiam sicut principale agens, quod solius Dei est; et
ideo solus Deus spiritum sanctum dat.
|
|