|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim contra seipsum dividitur per operantem et cooperantem.
Ergo diversae sunt gratiae, operans scilicet et cooperans; et sic in
uno homine est non una tantum gratia gratum faciens.
2. Sed dicendum, quod est una gratia secundum habitum operans et
cooperans: sed divisio sumitur secundum diversos actus.- Sed
contra: habitus distinguitur per actus. Si igitur actus sunt
diversi, utriusque gratiae non poterit esse habitus unus.
3. Praeterea, nullus habet necesse petere id quod iam habet. Sed
habens gratiam praevenientem necesse habet petere subsequentem,
secundum Augustinum. Ergo non est una gratia praeveniens et
subsequens.
4. Sed dicebatur, quod habens gratiam praevenientem non petit
gratiam subsequentem quasi aliam gratiam, sed quasi eiusdem gratiae
conservationem.- Sed contra: gratia est potentior quam natura. Sed
homo in statu naturae integrae potuit stare per se in eo quod
acceperat, ut dicitur 24 dist., II Lib. Sentent. Ergo ille
qui accepit gratiam praevenientem, potest in ea stare; et sic non
habet necesse hoc petere.
5. Praeterea, forma diversificatur secundum diversitatem
perfectibilium. Sed gratia est forma virtutum. Cum ergo virtutes
sint multae, gratia non poterit esse una.
6. Praeterea, gratia praeveniens pertinet ad viam; sed gratia
subsequens pertinet ad gloriam; unde Augustinus dicit: praevenit, ut
pie vivamus, subsequitur, ut cum illo vivamus: praevenit, ut
vocemur; subsequitur, ut glorificemur. Alia autem est gratia viae,
et gratia patriae, cum non sit eadem perfectio naturae conditae et
naturae glorificatae, ut Magister dicit in 3 dist., II Lib.
Ergo gratia praeveniens et subsequens non sunt idem.
7. Praeterea, gratia operans pertinet ad actum interiorem, gratia
vero cooperans ad actum exteriorem: unde Augustinus dicit, quod
praevenit ut velimus, et subsequitur ne frustra velimus. Sed non est
idem quod est principium actus interioris et exterioris; sicut patet in
virtutibus, quod caritas datur ad actum interiorem, fortitudo vero et
iustitia et alia huiusmodi, ad actus exteriores. Ergo non est eadem
gratia operans et cooperans, sive praeveniens et subsequens.
8. Praeterea, sicut culpa est defectus in anima ex parte affectus,
ita ignorantia ex parte intellectus. Sed nullus habitus unus expellit
omnem ignorantiam ab intellectu. Ergo nec potest esse unus habitus qui
expellat omnem culpam ab affectu. Sed gratia expellit omnem culpam.
Ergo gratia non est unus habitus.
9. Praeterea, gratia et culpa sunt contraria. Sed una culpa non
inficit omnes potentias animae. Ergo nec una gratia potest omnes
perficere.
10. Praeterea, Exod. XXXIII, 13, super illud, si
inveni gratiam, dicit Glossa: sanctis non sufficit una gratia. Una
est quae praecedit, ut Deum cognoscant et diligant; alia est quae
sequitur, ut se mundos et inviolatos custodiant, et proficiant. Et
sic in uno homine non est tantum una gratia.
11. Praeterea, diversus modus habens specialem difficultatem,
requirit diversum habitum; sicut circa collationem magnorum donorum,
quae sua magnitudine difficultatem faciunt, requiritur specialis
virtus, scilicet magnificentia praeter liberalitatem, quae consistit
circa communia dona. Sed perseveranter bene velle habet specialem
difficultatem super hoc quod est bene velle simpliciter: velle autem
bene simpliciter, est gratiae praevenientis; velle autem bene
perseveranter, est gratiae subsequentis: unde Augustinus dicit, quod
gratia praevenit, ut homo velit; sequitur, ut impleat atque
persistat. Ergo gratia subsequens est alius habitus a gratia
praeveniente.
12. Praeterea, sacramenta novae legis sunt causa gratiae, ut
dictum est, art. IV, huius quaest. Sed ad eumdem effectum diversa
sacramenta non ordinantur. Ergo sunt diversae gratiae in homine, quae
per diversa sacramenta conferuntur.
13. Sed dicendum, quod posteriora sacramenta non conferuntur ad
aliam gratiam inducendam sed ad habitam augmentandam.- Sed contra:
augmentum gratiae speciem gratiae non variat. Si ergo proportio
causarum est secundum proportionem effectuum, sequeretur ex responsione
praedicta quod sacramenta secundum speciem non differant.
14. Sed dicendum, quod sacramenta differunt specie penes diversas
gratias gratis datas quae in diversis sacramentis conferuntur, et sunt
proprii sacramentorum effectus.- Sed contra: gratia gratis data non
opponitur culpae. Cum ergo sacramenta praecipue ordinentur contra
culpam, videtur quod proprii effectus sacramentorum, penes quos
sacramenta distinguuntur, non sunt gratiae gratis datae.
15. Praeterea, ex diversis peccatis diversa vulnera animae
infliguntur, quae quidem omnia per gratiam sanantur. Cum igitur
diversis vulneribus diversae respondeant medicinae, quia, secundum
verbum Hieronymi; non sanat oculum quod sanat calcaneum; videtur quod
sint diversae gratiae.
16. Praeterea, idem ab eodem non potest simul haberi et non
haberi. Sed aliqui habent gratiam operantem qui non habent gratiam
cooperantem, sicut parvuli baptizati. Ergo non est eadem gratia
operans et cooperans.
17. Praeterea, gratia proportionatur naturae sicut perfectio
perfectibili. Sed in natura humana sic est quod non ab eodem principio
immediate est esse et operatio: nam anima secundum suam essentiam est
principium essendi, sed secundum potentiam est principium operationis.
Ergo, cum in gratuitis gratia operans vel praeveniens sit principium a
quo est esse spirituale, gratia vero cooperans sit spiritualis
operationis principium; videtur quod non sit eadem gratia operans et
cooperans.
18. Praeterea, unus habitus non potest simul et semel duos actus
producere. Sed actus gratiae operantis, qui est iustificare, vel
sanare animam; et actus gratiae cooperantis vel subsequentis, qui est
iuste operari, sunt simul in anima. Ergo gratia operans et cooperans
non sunt eadem; et sic in homine non est una tantum gratia.
1. Sed contra. Ubi sufficit unum, superfluum est ponere plura.
Sed una gratia homini sufficit ad salutem: dicitur enim II Cor.
cap. XII, 9: sufficit tibi gratia mea. Ergo in homine est una
tantum gratia.
2. Praeterea, relatio non multiplicat essentiam rei. Sed gratia
cooperans supra operantem nonnisi relationem addit. Ergo eadem est
gratia per essentiam operans et cooperans.
Respondeo. Dicendum, quod sicut ex dictis, art. I huius
quaest., patet, gratia dicitur vel quod est gratis data, vel quod
est gratum faciens. Gratias autem gratis datas diversas esse,
manifestum est. Sunt enim diversa quae homini divinitus conferuntur et
gratis supra meritum et facultatem humanae naturae, ut prophetia,
operatio miraculorum, et alia huiusmodi, de quibus apostolus dicit I
Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Sed de his ad praesens
non quaeritur. Gratia vero gratum faciens, ut ex dictis, art. I
huius quaest., patere potest, dupliciter accipitur: uno modo pro
ipsa divina acceptatione, quae est gratuita Dei voluntas; alio modo
pro dono quodam creato, quod formaliter perficit hominem, et facit eum
dignum vita aeterna. Accipiendo igitur gratiam hoc secundo modo,
impossibile est esse in homine uno nisi unam gratiam. Cuius ratio
est, quia gratia dicitur secundum quod per eam homo ordinatur in vitam
aeternam sufficienter: dicitur enim gratus quasi acceptatus a Deo ut
habeat vitam aeternam. Illud autem quod ponitur sufficienter ordinare
ad aliquid unum, oportet esse unum tantum; quia si multa essent,
neutrum eorum sufficeret, vel alterum superflueret. Sed ex hoc
necesse est gratiam etiam aliquid unum esse simplex. Possibile enim
esset quod nihil unum sufficienter dignum redderet vita aeterna; sed ad
hoc homo redderetur dignus ex multis, utpote ex multis virtutibus:
quod si esset, nihil illorum multorum posset dici gratia, sed omnia
simul una gratia dicerentur, quia ex omnibus illis non fieret in homine
nisi una dignitas respectu vitae aeternae. Sic autem gratia non est
una, sed sicut unus simplex habitus: et hoc ideo quia habitus in anima
diversificatur in ordine ad diversos actus; ipsi autem actus non sunt
ratio acceptationis divinae; sed prius homo acceptatur a Deo, deinde
actus eius, ut habetur Genes. IV, 4: respexit Deus ad Abel et
ad munera eius. Unde illud donum quod Deus tribuit his quos acceptat
in suum regnum et gloriam, praesupponitur ad perfectiones vel habitus,
quibus humani actus perficiuntur, ut sint digni acceptari a Deo. Et
sic oportet habitum gratiae indivisum manere, utpote praecedentem ea
quibus fit distinctio habituum in anima. Si autem accipiatur gratia
gratum faciens primo modo, scilicet pro gratuita Dei voluntate, sic
constat quod ex parte ipsius Dei acceptantis est una tantum Dei
gratia, non solum respectu unius, sed respectu omnium: quia quidquid
est in eo, non potest esse diversum; ex parte autem effectuum
divinorum potest esse multiplex: ut dicamus omnem effectum quem Deus
facit in nobis ex gratuita sua voluntate, qua nos in suum regnum
acceptat, pertinere ad gratiam gratum facientem; sicut quod immittat
nobis bonas cogitationes, et sanctas affectiones. Sic igitur gratia,
secundum quod est quoddam donum habituale in nobis, est una tantum:
secundum autem quod dicit effectum aliquem Dei in nobis ordinatum ad
nostram salutem, possunt dici multae gratiae in nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia operans et cooperans potest
distingui et ex parte ipsius gratuitae Dei voluntatis, et ex parte
doni nobis collati. Operans enim dicitur gratia respectu illius
effectus quem sola efficit, sed dicitur cooperans respectu effectus
quem sola non efficit, sed cum libero arbitrio cooperante. Ex parte
vero gratuitae Dei voluntatis gratia operans dicetur ipsa iustificatio
impii, quae fit ipsius doni gratuiti infusione. Hoc enim donum sola
gratuita divina voluntas causat in nobis, nec aliquo modo eius causa
est liberum arbitrium, nisi per modum dispositionis sufficientis. Ex
parte vero eiusdem gratia cooperans dicetur secundum quod in libero
arbitrio operatur, motum eius causando, et exterioris actus
executionem expediendo, et perseverantiam praebendo, in quibus omnibus
aliquid agit liberum arbitrium. Et sic constat quod aliud est gratia
operans et cooperans. Ex parte vero doni gratuiti eadem gratia per
essentiam dicetur operans et cooperans: operans quidem, secundum quod
informat animam; ut operans formaliter intelligatur per modum loquendi
quo dicimus quod albedo facit album parietem: hoc enim nullo modo est
actus liberi arbitrii; cooperans vero dicetur secundum quod inclinat ad
actum intrinsecum et extrinsecum, et secundum quod praestat facultatem
perseverandi usque in finem.
Ad secundum dicendum, quod diversi effectus qui attribuuntur gratiae
operanti et cooperanti, non possunt habitum diversificare. Effectus
enim qui attribuuntur gratiae operanti, sunt causae effectuum qui
attribuuntur gratiae cooperanti: ex hoc enim quod voluntas est
informata aliquo habitu, sequitur quod in actum volendi exeat. Et ex
ipso actu volendi causatur exterior actus. Ab ipsa etiam firmitate
habitus causatur resistentia qua resistimus peccato. Et sic unus et
idem habitus gratiae est qui informat animam, et elicit actum
interiorem et exteriorem, et quodammodo perseverantiam facit, in
quantum tentationibus resistit.
Ad tertium dicendum, quod quantumcumque homo habeat habitum gratiae,
semper tamen indiget divina operatione, qua in nobis operatur modis
praedictis; et hoc propter infirmitatem nostrae naturae, et
multitudinem impedimentorum, quae quidem non erant in statu naturae
conditae: unde magis tunc poterat homo stare per seipsum quam nunc
possint habentes gratiam, non quidem propter defectum gratiae, sed
propter infirmitatem naturae; quamvis etiam tunc indigerent divina
providentia eos dirigente et adiuvante. Et ideo habens gratiam necesse
habet petere divinum auxilium, quod ad gratiam cooperantem pertinet.
Et per hoc patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod gratia non dicitur forma virtutum quasi pars
essentialis virtutum: sic enim oporteret quod multiplicatis virtutibus
multiplicaretur gratia; sed dicitur forma virtutis, in quantum
formaliter actum virtutis complet. Informatur autem actus virtutis
tripliciter. Uno modo in quantum circa substantiam actus apponuntur
debitae conditiones, per quarum limitationem in medio virtutis
constituitur. Et hoc habet actus virtutis a prudentia; nam medium
virtutis accipitur secundum rationem rectam, ut dicitur in libro II
Ethic. Et sic prudentia dicitur forma omnium virtutum moralium.
Actus autem virtutis sic constitutus in medio, est quasi materialis
respectu ordinis in finem ultimum, qui quidem ordo apponitur actui
virtutis ex imperio caritatis; et sic caritas dicitur esse forma omnium
aliarum virtutum. Ulterius vero efficaciam merendi adhibet gratia:
nullus enim operum nostrorum valor reputatur dignus aeternae gloriae,
nisi praesupposita acceptatione divina; et sic gratia dicitur esse
forma et caritatis et aliarum virtutum.
Ad sextum dicendum, quod gratia praeveniens et subsequens dicitur
secundum ordinem eorum quae in esse gratuito inveniuntur: quorum quidem
primum est subiecti informatio, sive impii iustificatio, quod idem
est; secundum vero est actus voluntatis; tertium vero est actus
exterior; quartum vero est spiritualis profectus et perseverantia in
bono; quintum vero est praemii consecutio. Distinguitur igitur uno
modo gratia praeveniens et subsequens, ut gratia praeveniens dicatur
qua iustificatur impius, subsequens vero secundum quam iustificatus
operatur. Secundo, ut praeveniens dicatur secundum quam aliquis recte
vult, subsequens vero secundum quod rectam voluntatem in exteriori
opere consequitur. Tertio, ut gratia praeveniens ad omnia haec
referatur, subsequens vero ad perseverantiam in praedictis. Quarto,
ut gratia praeveniens ad totum statum meriti referatur, gratia vero
subsequens ad praemium. In tribus autem primis distinctionibus patet
qualiter gratia praeveniens et subsequens est eadem vel diversa, ex his
quae de operante et cooperante sunt dicta: quia secundum hos modos idem
videtur esse gratia praeveniens et subsequens quod operans et
cooperans. Secundum quartam vero distinctionem, si ipsum donum
gratuitum in se accipiatur, quod gratia dicitur, idem invenitur esse
gratia praeveniens et subsequens. Sicut enim caritas viae non
tollitur, sed in patria remanet augmentata, propter hoc quod in sua
ratione nullum defectum importat: ita gratia, cum nullum in sui
ratione importet defectum, per sui augmentum fit gloria: nec dicitur
esse diversa perfectio naturae in statu viae et patriae quantum ad
gratiam propter diversam formam perficientem, sed propter diversam
perfectionis mensuram. Si autem gratiam accipiamus cum omnibus
virtutibus quas informat, sic gratia et gloria non sunt idem; quia
aliquae virtutes in patria evacuantur, ut fides et spes.
Ad septimum dicendum, quod actus exterior et interior, quamvis sint
diversa perfectibilia, sunt tamen ordinata, quia unum est causa
alterius, ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod in peccato est duo considerare: scilicet
conversionem et aversionem. Secundum conversionem quidem, peccata ab
invicem distinguuntur, sed in aversione sunt connexa, in quantum homo
per quodlibet peccatum mortale a bono incommutabili avertitur.
Peccatis igitur ex parte conversionis virtutes opponuntur; et sic
diversa peccata diversis virtutibus expelluntur, sicut diversae
ignorantiae diversis scientiis. Ex parte vero aversionis omnia
remittuntur per unum, quod est gratia. Ignorantiae autem non
convertuntur in aliquo uno; et ideo non est simile.
Ad nonum dicendum, quod una culpa formaliter non invenitur perficere
omnes culpas, sicut unus habitus virtutis vel gratiae perficit omnes
virtutes; et hac ratione una culpa non inficit omnes potentias, sicut
una gratia perficit: non quidem ita quod sit in omnibus sicut in
subiecto, sed in quantum informat omnium potentiarum actus.
Ad decimum dicendum, quod illa gratia quae sequitur, vel intelligitur
alius effectus divinae voluntatis gratuitae, vel intelligitur idem
habitus gratiae ad alium effectum relatus, ut ex praedictis, in
solut. ad 6 arg., patet.
Ad undecimum dicendum, quod firme et immutabiliter habere habitum et
operari, est conditio quae requiritur ad omnem virtutem; sicut patet
ex philosopho in II Ethic.: et ideo iste modus non requirit
specialem habitum.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut diversae virtutes et diversa dona
spiritus sancti ad diversos actus ordinantur, ita diversi sacramentorum
effectus sunt ut diversae medicinae peccati, et participationes
virtutis dominicae passionis, quae a gratia gratum faciente dependent,
sicut virtutes et dona. Sed virtutes et dona nomen speciale habent,
propter hoc quod actus ad quos ordinantur, sunt manifesti: unde
secundum nomen a gratia distinguuntur. Defectus autem peccati, contra
quos sacramenta instituuntur, latentes sunt: unde sacramentorum
effectus nomen proprium non habent, sed nomine gratiae nominantur;
dicuntur enim gratiae sacramentales, et penes has sacramenta
distinguuntur sicut penes proprios effectus. Pertinent autem isti
effectus ad gratiam gratum facientem, quae istis effectibus
coniungitur; et sic cum propriis effectibus habent effectum communem
qui est gratia gratum faciens, quae etiam per sacramentum et non
habenti datur, et habenti augetur.
Et per hoc patet solutio ad decimumtertium et decimumquartum.
Ad decimumquintum dicendum, quod omnia peccata ex parte aversionis
inferunt unum vulnus, ut dictum est, in Sol. ad 8 argum., et sic
per unum donum gratiae sanantur: sed ex parte conversionis inferunt
diversa vulnera, quae sanantur per diversas virtutes, et per diversos
sacramentorum effectus.
Ad decimumsextum dicendum, quod in parvulis etsi non sit gratia
cooperans in actu, est tamen cooperans in virtute: illa enim gratia
operans quam acceperunt, sufficiens erit cooperari libero arbitrio
quando ipsius usum habere poterunt.
Ad decimumseptimum dicendum, quod sicut essentia animae immediate est
essendi principium, operationis vero principium est mediantibus
potentiis, ita immediatus effectus gratiae est conferre esse
spirituale, quod pertinet ad informationem subiecti, sive ad
iustificationem impii, quae est effectus gratiae operantis. Sed
effectus gratiae mediantibus virtutibus et donis est elicere actus
meritorios, quod pertinet ad gratiam cooperantem.
Ad decimumoctavum dicendum, quod duos actus qui sunt operationes
distinctae et ad invicem non ordinatae, non potest unus habitus causare
simul et semel; sed duos actus quorum unus est operatio, et alius
subiecti informatio, vel duas operationes, quarum una sit causa
alterius, sicut actus interior est causa exterioris, unus habitus
causare potest: et sic se habent actus gratiae operantis et
cooperantis, ut ex dictis, in solut. ad 6 et 7 argum., patet.
|
|