|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim se habet habitus qui est in potentia, ad potentiae
effectum; ita se debet habere habitus vel perfectio in essentia
existens, ad essentiae effectum. Sed habitus qui est in potentia
aliqua, perficit potentiam ad actum suum, sicut caritas perficit
voluntatem ad volendum: proprius autem effectus essentiae animae est
esse, quod anima corpori confert, quia anima secundum sui essentiam
est forma corporis. Cum ergo gratia non perficiat ad esse naturale,
quod anima corpori confert, non erit in essentia animae sicut in
subiecto.
2. Praeterea, opposita nata sunt fieri circa idem. Gratia autem et
culpa opponuntur. Cum ergo culpa non sit in essentia animae (quod
patet ex hoc quod nihil ab essentia animae privatur, cum tamen peccatum
sive culpa secundum Augustinum, Lib. de natura boni, c. IV, sit
privatio modi speciei et ordinis), videtur quod gratia non sit in
essentia animae sicut in subiecto.
3. Praeterea, gratuita praesupponunt naturalia. Sed potentiae sunt
naturales proprietates animae, secundum Avicennam. Ergo gratia non
est in essentia animae nisi praesupposita potentia; et sic est
immediate in potentia sicut in subiecto.
4. Praeterea, ibi est habitus vel quaecumque forma, ubi invenitur
eius effectus. Sed effectus gratiae quilibet, tam operantis quam
cooperantis, invenitur in potentiis, ut patet per singulos inducenti.
Ergo gratia est in potentiis animae sicut in subiecto.
5. Praeterea, imago recreationis respondet imagini creationis; quae
duplex imago distinguitur in Glossa super illud Psalm. IV, 7,
signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Imago autem
creationis attenditur secundum potentias: scilicet secundum memoriam,
intelligentiam et voluntatem, quae sunt tres animae vires, ut
Magister dicit in I Sent., 3 dist. Ergo gratia potentias animae
respicit.
6. Praeterea, habitus acquisiti contra habitus infusos
distinguuntur. Sed omnes habitus acquisiti, sunt in potentiis
animae. Ergo et gratia, quae est donum habituale infusum.
7. Praeterea, secundum Augustinum, per gratiam bona voluntas
hominis praeparatur. Sed non nisi in quantum per gratiam voluntas
perficitur. Ergo gratia est perfectio voluntatis; et sic est in
voluntate sicut in subiecto, et non in essentia animae.
1. Sed contra. Gratia est in anima secundum hoc quod ad Deum
ordinatur. Sed tota anima ordinatur ad Deum ut habens in potentia
accipiendi aliquid ab ipso. Ergo anima secundum suam totalitatem est
gratiae susceptiva. Sed totum in anima est ipsa substantia animae,
partes vero potentiae. Ergo anima secundum substantiam est subiectum
gratiae.
2. Praeterea, primum Dei donum est in eo quod est in nobis prius,
et Deo propinquius. Sed gratia est primum Dei donum, in nobis:
ipsa enim praecedit et fidem et caritatem et alia huiusmodi, ut patet
per Augustinum in II libro de praedestinatione sanctorum. Id autem
quod in nobis prius est, et Deo propinquius, est animae essentia, a
qua fluunt potentiae. Ergo gratia est in essentia animae sicut in
subiecto.
3. Praeterea, idem creatum non potest esse in diversis. Sed gratia
est quid creatum. Ergo non potest esse in diversis. Sed gratia se
extendit ad omnium potentiarum actus, in quantum possunt esse
meritorii. Ergo est in essentia animae, vel in omnibus potentiis.
Sed non in omnibus. Ergo est in essentia animae sicut in subiecto.
4. Praeterea, causa secundaria per prius recipit influentiam primae
causae quam effectus causae secundariae. Sed essentia animae est
principium potentiarum; et sic est causa secundaria earum, quarum
primaria causa est Deus. Ergo essentia animae per prius recipit
influentiam gratiae quam potentiae.
Respondeo. Dicendum, quod sicut prius, art. 4, dictum est, de
gratia duplex est opinio. Una quae dicit, gratiam et virtutem esse
idem per essentiam. Et secundum hanc necesse est dicere quod gratia
sit in potentia animae sicut in subiecto secundum rei veritatem, eo
quod virtus quae perficit ad operandum, non nisi in potentia esse
potest, quae est operationis principium: sed per quamdam
appropriationem potest dici, secundum hanc opinionem, quod gratia
respicit essentiam, virtus vero potentiam, secundum quod gratia et
virtus, etsi non per essentiam, saltem differunt ratione; quia
gratificatio per prius ad ipsam animam pertinet quam ad actum eius, cum
non propter actum anima acceptetur a Deo, sed e converso, ut dictum
est, art. 4. Alia vero opinio, quam sustinemus, est quod gratia
et virtus non sint idem per essentiam. Et secundum hoc necesse est
dicere quod gratia sit in essentia animae sicut in subiecto, et non in
potentiis; quia cum potentia, in quantum huiusmodi, ordinetur ad
operationem, oportet perfectionem potentiae secundum propriam rationem
ad operationem ordinari. Istud autem est quod facit rationem
virtutis, ut sit proxime perfectiva ad recte agendum; unde oporteret,
si gratia in potentia animae esset, quod esset idem cum aliqua
virtutum. Si ergo hoc non sustinetur, oportet dicere quod gratia sit
in essentia animae, perficiens ipsam, in quantum dat ei quoddam esse
spirituale, et facit eam per quamdam assimilationem consortem divinae
naturae, ut habetur II Pet. I, 4; sicut virtutes perficiunt
potentias ad recte operandum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis gratia non sit principium esse
naturalis; perficit tamen esse naturale, in quantum addit spirituale.
Ad secundum dicendum, quod culpa actualis non potest esse nisi in
potentia, quae est principium actus. Culpa autem originalis est in
anima secundum suam essentiam, per quam coniungitur ut forma carni, ex
qua infectio originalis in anima contrahitur. Et quamvis ab anima
nihil essentialium auferatur, impeditur tamen ordo ipsius essentiae
animae per modum cuiusdam elongationis, sicut contrariae dispositiones
elongant potentiam materiae ab actu formae.
Ad tertium dicendum, quod gratuita praesupponunt naturalia, si
proportionabiliter utraque accipiantur: et ideo virtus, quae est
gratuitum operationis principium praesupponit potentiam, quae est
eiusdem principium naturale; et gratia, quae est principium esse
spiritualis, praesupponit essentiam animae, quae est principium esse
naturalis.
Ad quartum dicendum, quod primus et immediatus effectus gratiae
invenitur in essentia animae, scilicet forma secundum esse spirituale.
Ad quintum dicendum, quod imago creationis consistit et in essentia et
in potentiis, secundum quod per essentiam animae repraesentatur unitas
essentiae divinae, et per distinctionem potentiarum distinctio
personarum; et similiter imago recreationis consistit in gratia et
virtutibus.
Ad sextum dicendum, quod habitus acquisiti causantur ex nostris
actibus, et ideo non pertinent ad animam nisi mediantibus potentiis
quarum sunt actus; gratia autem ex influentia divina; et ideo non est
simile.
Ad septimum dicendum, quod gratia praeparat voluntatem mediante
caritate, cuius gratia est forma.
|
|