|
Et videtur quod non.
1. Culpa enim opponitur gratiae. Sed culpa non est in aliquo
corporali. Ergo nec gratia est in sacramentis, quae sunt elementa
materialia, secundum Hugonem de sancto Victore.
2. Praeterea, gratia ordinat ad gloriam. Sed sola natura
rationalis est capax gloriae. Ergo in ea sola potest esse gratia; et
ita non est in sacramentis.
3. Praeterea, gratia inter maxima bona computatur. Sed maxima bona
sunt in mediis bonis sicut in subiecto. Cum ergo media bona sint anima
et potentiae eius, videtur quod gratia non possit esse in alio
subiecto; et sic non est in sacramentis.
4. Praeterea, sicut se habet subiectum corporale ad accidens
corporale, ita subiectum spirituale ad accidens spirituale. Ergo
commutatim, sicut subiectum corporale ad accidens spirituale, ita
subiectum spirituale ad accidens corporale. Sed accidens corporale in
nullo subiecto spirituali esse potest. Ergo nec accidens spirituale,
quod est gratia, potest esse in corporalibus elementis sacramentorum.
1. Sed contra. Est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod
sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam continent.
2. Praeterea, Galat. IV, 9, dicit apostolus, sacramenta
legalia esse infirma et egena elementa: quia gratiam non continent, ut
dicit Glossa. Si ergo in sacramentis novae legis non esset gratia,
essent ipsa infirma et egena elementa; quod est absurdum.
3. Praeterea, super illud Psalm. XVII, 12, posuit tenebras
etc., dicit Glossa quod remissio peccatorum posita est in Baptismo.
Remissio autem peccatorum est per gratiam. Ergo gratia est in
sacramento Baptismi, et pari ratione in aliis.
Respondeo. Dicendum, quod gratia est in sacramentis, non quidem
sicut accidens in subiecto, sed sicut effectus in causa, per modum
illum quo sacramenta causa gratiae esse possunt. Effectus autem
dicitur esse in causa dupliciter. Uno modo secundum quod causa habet
dominium super effectum, sicut actus nostri dicuntur esse in nobis: et
sic nullus effectus est in causa instrumentali, quae non movet nisi
mota; unde nec sic gratia est in sacramentis. Alio modo per sui
similitudinem, secundum quod causa producit effectum sibi similem; et
hoc contingit quatuor modis. Uno modo quando similitudo effectus est
in causa secundum esse naturale, et secundum eamdem rationem, sicut
est in effectibus univocis; per quem modum potest dici quod calor aeris
est in igne calefaciente. Secundo quando similitudo effectus est in
causa secundum esse naturale, sed non secundum eamdem rationem, sicut
patet in effectibus aequivocis, per quem modum calor aeris est in
sole. Tertio modo quando similitudo effectus est in causa non secundum
esse naturale, sed spirituale, tamen quietum, sicut similitudines
artificiatorum sunt in mente artificis: forma enim domus in
aedificatore non est natura quaedam, sicut virtus calefactiva in sole,
vel calor in igne; sed est quaedam intentio intelligibilis in anima
quiescens. Quarto modo quando similitudo effectus non secundum eamdem
rationem, nec ut natura quaedam, nec ut quiescens, sed per modum
cuiusdam defluxus est in causa; sicut similitudines effectuum sunt in
instrumentis, quibus mediantibus defluunt formae a causis principalibus
in effectus. Et hoc modo gratia est in sacramentis; et tanto minus,
quanto sacramenta non perveniunt directe et immediate ad ipsam gratiam,
de qua nunc loquimur; sed ad proprios effectus, qui dicuntur gratiae
sacramentales, ad quod sequitur infusio gratiae gratum facientis, vel
augmentum.
Ad primum ergo dicendum, quod culpa est sicut in causa in aliquo pure
corporali, scilicet in semine peccatum originale.
Secundum et tertium concludunt quod gratia non sit in sacramentis sicut
in subiecto.
Ad quartum dicendum, quod spirituale non potest esse instrumentum rei
corporalis, sicut e converso; et ideo non tenet in proposito proportio
commutata.
Alia quae sunt in oppositum, concedimus; ut tamen intelligatur gratia
esse in sacramentis sicut in causis instrumentalibus et
dispositionibus; et hoc ratione virtutis, per quam ad gratiam
operantur.
|
|