|
Et videtur quod non.
1. Impossibile enim est eiusdem potentiae simul et semel esse plures
motus; sicut nec una materia simul et semel est sub formis diversis
disparatis. Sed in iustificatione impii requiritur duplex motus liberi
arbitrii, ut ex dictis, art. 4 et 5 huius quaest., patet. Ergo
iustificatio impii non potest esse in instanti.
2. Sed diceretur, quod illi duo motus sunt diversarum potentiarum:
nam motus liberi arbitrii in Deum est concupiscibilis; motus autem
liberi arbitrii in peccatum, cum sit quaedam detestatio peccati, est
in irascibili.- Sed contra: detestari est idem quod odire. Sed
odium est in concupiscibili, sicut et amor, secundum philosophum in
II Top. Ergo detestari non est in irascibili.
3. Praeterea, irascibilis et concupiscibilis, secundum
Damascenum, sunt partes sensibilis appetitus. Sed sensibilis
appetitus non se extendit nisi in bonum quod est ei conveniens, vel in
eius contrarium: huiusmodi autem non sunt ipse Deus, et peccatum sub
ratione peccati in quantum est detestabile. Ergo non pertinent isti
motus ad concupiscibilem et irascibilem, sed ad voluntatem; et sic
sunt unius potentiae.
4. Sed diceretur, quod motus liberi arbitrii in Deum est motus
fidei, qui ad intellectum pertinet; contritio autem pertinet ad
voluntatem, cuius est de peccato dolere; et sic non sunt unius
potentiae.- Sed contra: secundum Augustinum, credere non potest
homo nisi volens. Ergo, licet in credendo requiratur actus
intellectus, nihilominus requiritur ibi actus voluntatis; et sic
relinquitur quod duo motus eiusdem potentiae ad iustificationem impii
requiruntur.
5. Praeterea, eiusdem est moveri a termino et ad terminum. Sed
detestari peccatum est moveri a termino; moveri autem in Deum est
moveri ad terminum. Ergo contritio, quae est peccati detestatio, est
eiusdem potentiae cuius est motus in Deum; et sic non possunt esse
simul.
6. Praeterea, nihil movetur simul ad diversos et contrarios
terminos. Sed Deus et peccatum sunt diversi et contrarii termini.
Ergo anima non potest simul in Deum et in peccatum moveri; et sic
idem quod prius.
7. Praeterea, gratia non datur nisi digno. Sed quamdiu aliquis est
subiectus culpae, non est dignus gratia. Ergo oportet quod prius
expellatur culpa quam infundatur gratia. Et sic iustificatio, quae
haec duo includit, non est in instanti.
8. Praeterea, forma quae recipit magis et minus, successive, ut
videtur, debet in subiecto fieri; sicut forma quae non recipit magis
et minus, recipitur subito in subiecto, ut patet de formis
substantialibus. Sed gratia intenditur in subiecto. Ergo videtur
quod successive introducatur: et ita infusio gratiae non est in
instanti: et per consequens, nec iustificatio impii.
9. Praeterea, sicut in qualibet mutatione, ita in iustificatione
impii necesse est ponere duos terminos: scilicet terminum a quo, et
terminum ad quem. Sed cuiuslibet mutationis duo termini sunt
incontingentes, id est qui non possunt simul esse. Ergo in
iustificatione impii includuntur duo quae se habent secundum prius et
posterius. Et ita iustificatio impii est successiva, et non in
instanti.
10. Praeterea, nihil quod prius est in fieri quam in facto esse,
fit in instanti. Sed gratia prius est in fieri quam in facto esse.
Igitur infusio gratiae non est in instanti; et sic idem quod prius.
Probatio mediae. In permanentibus, quod fit, non est; cum vero
factum est, iam est. Sed gratia est permanentium. Si ergo simul fit
et facta est, simul est et non est; quod est impossibile.
11. Praeterea, omnis motus est in tempore. Sed in iustificatione
impii requiritur quidam motus liberi arbitrii. Ergo iustificatio impii
fit in tempore; et ita non in instanti.
12. Praeterea, ad iustificationem impii requiritur contritio de
peccatis. Sed quando aliquis multa peccata commisit, non potest de
omnibus peccatis in eodem instanti conteri nec cogitare. Ergo
iustificatio impii non potest esse in instanti.
13. Praeterea, quandocumque inter extrema mutationis est aliquod
medium, mutatio est successiva, non momentanea. Sed inter culpam et
gratiam est aliquid medium; scilicet status naturae conditae. Ergo
iustificatio impii est mutatio successiva.
14. Praeterea, culpa et gratia non sunt simul in anima. Ergo
instans in quo ultimo culpa inest, est aliud ab instanti in quo primo
gratia inest. Sed inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium.
Ergo inter expulsionem culpae et infusionem gratiae cadit tempus
medium. Sed iustificatio utrumque horum includit. Ergo iustificatio
est in tempore, et non in instanti.
1. Sed contra. Iustificatio impii est quaedam spiritualis
illuminatio. Sed illuminatio corporalis fit in instanti, non in
tempore. Cum ergo spiritualia sint simpliciora corporalibus et minus
tempori subiecta, videtur quod iustificatio impii sit in instanti.
2. Praeterea, quanto aliquod agens est potentius, tanto in minori
tempore suum effectum producit. Sed actor iustificationis est Deus,
qui est infinitae virtutis. Ergo iustificatio est in instanti.
3. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod substantiae
spiritualis, cuiusmodi est anima, et substantia et actio est in
momento aeternitatis, et non in tempore.
4. Praeterea, in eodem instanti in quo est dispositio completa in
materia, est et forma. Sed motus liberi arbitrii, qui in
iustificatione requiritur, est dispositio completa ad gratiam. Ergo
in eodem instanti in quo sunt illi motus, est gratia.
Respondeo. Dicendum, quod iustificatio impii est in instanti. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod quando dicitur aliqua mutatio esse
in instanti, non intelligitur quod duo termini eius sint in instanti:
hoc enim est impossibile, cum omnis mutatio sit inter terminos
oppositos, per se loquendo; sed intelligitur quod transitus de uno
termino in alium est in instanti: quod quidem in aliquibus oppositis
contingit, in aliquibus non contingit. Quando enim inter terminos
motus est accipere aliquod medium, oportet quod transitus de uno
termino in alium sit successivus, quia medium est in quod primo mutatur
quod movetur continue, quam in ultimum; ut patet per philosophum in V
Phys.: et intelligo medium per qualemcumque distantiam ab extremis,
sive sit distantia in situ, sicut in motu locali; sive sit distantia
secundum rationem quantitatis, sicut in motu augmenti et diminutionis;
sive secundum rationem formae, ut in alteratione; et hoc, sive illud
medium sit alterius speciei, sicut pallidum inter album et nigrum;
sive eiusdem speciei, sicut minus calidum inter magis calidum et
frigidum. Quando vero inter duos terminos mutationis vel motus non
potest esse medium aliquo praedictorum modorum, tunc transitus de uno
termino in alterum non est in tempore, sed in instanti. Hoc autem est
quando duo termini motus vel mutationis sunt affirmatio et negatio,
sive privatio et forma. Nam inter affirmationem et negationem nullo
modo est medium; neque inter privationem et formam circa proprium
susceptibile. Et hoc dico per modum quo aliquid alterius speciei est
medium inter extrema. Sed per modum quo aliquid est medium secundum
intensionem et remissionem, etsi non possit esse medium per se, potest
tamen esse medium per accidens. Nam negatio sive privatio, per se
loquendo, non intenditur neque remittitur; sed per accidens secundum
suam causam potest considerari aliqua eius intensio vel remissio: ut
dicatur magis esse caecus ille qui habet oculum erutum, quam ille qui
habet aliquem pannum in oculo, ex eo quod causa caecitatis est
efficacior. Sic igitur accipiendo huiusmodi mutationes secundum
proprios terminos, per se loquendo, oportet eas esse instantaneas, et
non in tempore; sicut est illuminatio, generatio et corruptio, et
alia huiusmodi. Accipiendo vero eas quantum ad causas suorum
terminorum, potest in eis considerari successio; sicut patet in
illuminatione. Nam quamvis aer subito transeat de tenebris ad lumen,
tamen causa tenebrositatis successive tollitur, scilicet absentia
solis, qui per motum localem successive fit praesens: et sic
illuminatio est terminus motus localis, et est indivisibilis, sicut et
quilibet terminus continui. Dico igitur, quod extrema iustificationis
sunt gratia et privatio gratiae, inter quae non cadit medium circa
proprium susceptibile: unde oportet quod transitus de uno in alterum
sit in instanti, quamvis causa huius privationis successive tollatur;
vel secundum quod homo cogitando disponit se ad gratiam, vel saltem
secundum quod tempus praeterit postquam Deus se gratiam daturum
praeordinavit; et sic gratiae infusio fit in instanti. Et quia
expulsio culpae est formalis effectus gratiae infusae, inde est quod
tota iustificatio impii in instanti est. Nam forma et dispositio ad
formam completam et abiectio alterius formae, totum est in instanti.
Ad primum ergo dicendum quod, quando duo sunt motus omnino disparati,
non possunt esse simul in eadem potentia, nisi unum sit ratio
alterius. Tunc enim simul esse possunt, quia quodammodo sunt unus
motus; sicut cum aliquis appetit aliquid propter finem, simul appetit
finem et id quod est ad finem; et similiter cum aliquis fugit illud
quod est fini repugnans, simul appetit finem et fugit contrarium. Et
similiter voluntas simul movetur in Deum et odit peccatum, quia est
contra Deum.
Ad secundum dicendum, quod huiusmodi motus liberi arbitrii ad
voluntatem pertinent, non ad irascibilem et concupiscibilem; et hoc
ideo quia obiectum eorum est aliquid intelligibile, non aliquid
sensibile. Inveniuntur tamen aliquando attribui irascibili et
concupiscibili, in quantum voluntas ipsa dicitur irascibilis et
concupiscibilis propter similitudinem actus. Et tunc contritio potest
attribui et concupiscibili in quantum homo odit peccatum, et irascibili
in quantum contra peccatum irascitur, vindictam de eo sumere
proponens.
Et per hoc patet solutio ad tertium, ad quartum et ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod voluntas non movetur simul ad contraria
prosequenda: sed simul potest moveri ad unum fugiendum et aliud
prosequendum et praecipue si prosecutio unius sit ratio fugae alterius.
Ad septimum dicendum, quod gratia datur digno, non ita quod aliquis
sit sufficienter dignus antequam gratiam habeat; sed quia ex hoc ipso
quod datur, facit hominem dignum: unde simul est dignus gratia et
gratiam habens.
Ad octavum dicendum, quod ad hoc quod aliqua forma successive
recipiatur in subiecto, nihil operatur intensio vel remissio eius in
subiecto, sed intensio vel remissio formae contrariae vel oppositi
termini. Privatio autem gratiae non suscipit magis vel minus nisi per
accidens ratione suae causae, ut iam dictum est, in corp. art.: et
ideo non oportet quod gratia successive recipiatur in subiecto. Si
autem in subiecto remitteretur, posset hoc aliquid conferre ad hoc quod
successive gratia abiiceretur. Sed gratia non remittitur in eodem
subiecto: et ideo nec successive abiicitur, propter hoc quod ipsa non
remittitur; nec successive inducitur, propter hoc quod eius privatio
non remittitur.
Ad nonum patet solutio ex praedictis: nam non ideo dicitur mutatio
esse in instanti, quia duo termini eius sint in eodem instanti, ut
dictum est in corp. articuli.
Ad decimum dicendum, quod fieri alicuius rei permanentis potest accipi
dupliciter. Uno modo proprie; et sic dicitur res fieri quamdiu durat
motus, cuius terminus est rei generatio: et sic quod fit non est in
permanentibus; sed fieri est rei per successionem, secundum quod
philosophus dicit in VI Phys.: quod fit, fiebat et fiet. Alio
modo dicitur fieri improprie, ut scilicet dicatur aliquid fieri in illo
instanti in quo primo factum est; et hoc ideo quia illud instans, in
quantum est terminus prioris temporis in quo fiebat, usurpat sibi hoc
quod priori tempori debetur. Et sic non est verum quod id quod fit non
est; sed quod nunc primo est, et ante hoc non erat; et sic est
intelligendum quod in his quae fiunt subito, simul est fieri et factum
esse.
Ad undecimum dicendum, quod motus non accipitur hic secundum quod est
exitus de potentia in actum, sic enim tempore mensuratur; sed
accipitur motus liberi arbitrii pro ipsa eius operatione, quae est
actus perfecti, ut dicitur in III de anima; et ita potest esse in
instanti, sicut perfectum est in instanti.
Ad duodecimum dicendum, quod in illo instanti quo homo iustificatur,
non requiritur quod sit contritio specialiter de singulis peccatis, sed
generaliter de omnibus, contritione speciali de singulis peccatis
praecedente vel subsequente.
Ad decimumtertium dicendum, quod postquam homo in culpam incidit, non
potest esse medium inter gratiam et culpam, quia culpa non aufertur
nisi per gratiam, ut ex supradictis patet: nec gratia perditur nisi
per culpam; quamvis ante culpam esset status medius inter gratiam et
culpam, secundum quorumdam opinionem.
Ad decimumquartum dicendum, quod non est accipere ultimum instans in
quo culpa fuit, sed ultimum tempus, ut supra dictum est.
|
|