|
Et videtur quod non.
1. Iustificatio enim a iustitia dicitur, quae est una virtus.
Peccatorum autem remissio non fit per unam tantum virtutem; nam
peccata non uni tantum virtuti opponuntur, sed omnibus. Ergo
iustificatio non est peccatorum remissio.
2. Sed dicendum, quod peccatorum remissio fit per iustitiam
generalem.- Sed contra: iustitia generalis, secundum philosophum in
V Ethic., cap. I, est idem quod omnis virtus. Remissio autem
peccatorum non est effectus virtutis, sed gratiae. Ergo peccatorum
remissio non debet dici iustificatio, sed magis gratificatio.
3. Praeterea, si per aliquam virtutem fit peccatorum remissio, per
illam praecipue fieri debet quae cum peccato simul esse non potest.
Haec autem est caritas, quae nunquam est informis. Ergo remissio
peccatorum non debet iustitiae attribui, sed magis caritati.
4. Praeterea, idem videtur ex hoc quod dicitur Prov. X, 12:
universa delicta operit caritas.
5. Praeterea, peccatum est mors spiritualis animae. Morti autem
vita opponitur. Cum ergo vita spiritualis praecipue fidei attribuatur
in Scriptura, ut patet Habac. II, 4, et Rom. I, vers.
17: iustus autem meus ex fide vivit; videtur quod peccatorum
remissio fidei attribui debeat, et non iustitiae.
6. Praeterea, idem videtur ex hoc quod habetur Act. XV, 9:
fide purificans corda eorum.
7. Praeterea, iustificatio praecedit gratiam sicut motus terminum ad
quem. Remissio autem peccatorum sequitur gratiam sicut effectus
causam. Ergo iustificatio prior est quam peccatorum remissio; et sic
non sunt idem.
8. Praeterea, iustitiae actus est reddere debitum. Sed peccatori
non debetur venia, sed magis poena. Ergo remissio peccatorum non
debet iustitiae attribui.
9. Praeterea, iustitia respicit meritum, misericordia vero
miseriam, ut Bernardus dicit. Sed peccatoris non est aliquod
meritum, sed magis est in statu miseriae: quia miseros facit populos
peccatum, ut habetur Prov. XIV, 34. Ergo remissio peccatorum
non debet attribui iustitiae, sed magis misericordiae.
10. Sed dicendum, quod licet in peccatore non sit meritum
condigni, est tamen in eo meritum congrui.- Sed contra: iustitia
aequalitatem respicit. Meritum autem congrui non est aequale praemio.
Ergo meritum congrui non sufficit ad rationem iustitiae.
11. Praeterea, remissio peccatorum est unum de quatuor quae
requiruntur ad iustificationem impii. Ergo iustificatio impii non est
peccatorum remissio.
12. Praeterea, quicumque fit iustus, iustificatur. Sed aliquis
factus est iustus cui peccata remissa non sunt, scilicet Christus, et
primus homo in statu innocentiae, si gratiam habuit. Ergo
iustificatio non est peccatorum remissio.
Sed contra, est quod dicitur in Glossa Rom. VIII, 29, super
illud: quos vocavit, hos et iustificavit: Glossa, remissione
peccatorum. Ergo remissio peccatorum est iustificatio.
Respondeo. Dicendum, quod differentia est inter motum et
mutationem. Nam motus unus est quo aliquid affirmative significatum
abiicitur, et aliquid affirmative significatum acquiritur: est enim
motus de subiecto in subiectum, ut dicitur in V Physic. Per
subiectum autem intelligitur hoc aliquid affirmative monstratum, ut
album et nigrum. Unde unus motus alterationis est quo album abiicitur
et nigrum acquiritur. Sed in mutationibus quae sunt generatio et
corruptio, aliter est; nam generatio est mutatio de non subiecto in
subiectum, ut de non albo in album; corruptio vero est mutatio de
subiecto in non subiectum, ut de albo in non album. Et ideo in
abiectione unius affirmati, et adeptione alterius, oportet duas
mutationes intelligi, quarum una sit generatio, et alia corruptio,
vel simpliciter, vel secundum quid. Sic ergo, si in transitu qui est
de albedine in nigredinem, consideretur ipse motus: idem motus
figuratur per ablationem unius et inductionem alterius; non autem
significatur eadem mutatio, sed diversa: tamen se invicem
concomitantes, quia generatio unius non est sine corruptione alterius.
Iustificatio autem significat motum ad iustitiam, sicut dealbatio
motum ad albedinem; quamvis posset iustificatio significare formalem
iustitiae effectum, nam iustitia iustificat, sicut albedo facit
album. Si ergo iustificatio accipiatur ut quidam motus; cum oporteat
eumdem motum intelligi quo peccatum aufertur et iustitia inducitur,
idem erit iustificatio quod peccatorum remissio, solum ratione
differens: prout ambo eumdem motum nominant, sed unum, secundum
respectum ad terminum a quo, aliud vero secundum respectum ad terminum
ad quem. Si autem accipiatur iustificatio per viam mutationis, sic
aliam mutationem significat iustificatio, scilicet iustitiae
generationem; et aliam peccatorum remissio, scilicet corruptionem
culpae. Sic autem iustificatio et remissio peccatorum non erunt idem
nisi per concomitantiam. Utrolibet autem modo iustificatio
accipiatur, oportet quod a tali iustitia dicatur quae peccato cuilibet
opposita sit; nam, et motus est de contrario in contrarium, et
generatio et corruptio sese concomitantes contrariorum sunt. Dicitur
autem iustitia tripliciter. Uno modo secundum quod est quaedam
specialis virtus contra alias cardinales divisa, prout dicitur iustitia
qua homo dirigitur in his quae veniunt in communicationem vitae, sicut
sunt contractus diversi. Haec autem virtus non est omni peccato
contraria, sed tantum illis peccatis quae circa huiusmodi
communicationem fiunt, sicut furtum, rapina, et alia huiusmodi.
Unde sic non potest iustitia hic accipi. Alio modo dicitur iustitia
legalis, quae, secundum philosophum, est omnis virtus, sola ratione
a virtute differens. Virtus enim secundum quod actum suum in bonum
commune ordinat, ad quod etiam intendit legislator, iustitia legalis
dicitur, quia legem servat: sicut fortis cum in acie fortiter
confligit propter salutem reipublicae. Sic ergo patet quod quamvis
omnis virtus sit iustitia legalis quodammodo, non tamen quilibet actus
virtutis est actus legalis iustitiae, sed ille solus qui est ad bonum
commune ordinatus: quod potest contingere de actu cuiuslibet virtutis;
et sic per consequens nec omnis actus peccati iustitiae legali
opponitur. Unde nec a iustitia legali dici potest iustificatio, quae
est remissio peccatorum. Tertio modo iustitia nominat quemdam statum
proprium, secundum quem homo se habet in debito ordine ad Deum, ad
proximum et ad seipsum, ut scilicet in eo inferiores vires superiori
subdantur; quod appellat philosophus in V Ethic. iustitiam
metaphorice dictam, cum consideretur inter diversas vires eiusdem
personae, iustitia proprie dicta semper existente inter diversas
personas. Et huic iustitiae omne peccatum opponitur, cum per
quodlibet peccatum aliquid de praedicto ordine corrumpatur. Et ideo ab
hac iustitia iustificatio nominatur sive sicut motus a termino, sive
sicut effectus formalis a forma.
Ad primum ergo dicendum, quod obiectio illa procedit de iustitia
speciali.
Ad secundum dicendum, quod iustificatio non dicitur a iustitia
legali, quae est omnis virtus; sed a iustitia quae dicit generalem
rectitudinem in anima, a qua potius quam a gratia iustificatio
denominatur: quia huic iustitiae directe et immediate omne peccatum
opponitur, cum omnes potentias animae attingat; gratia vero est in
essentia animae.
Ad tertium dicendum, quod caritas dicitur causa remissionis
peccatorum, in quantum per eam homo Deo coniungitur, a quo aversus
peccato erat. Non tamen omne peccatum directe et immediate caritati
opponitur, sed praedictae iustitiae.
Et per hoc patet solutio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod vita spiritualis attribuitur fidei, eo quod
in actu fidei primo manifestatur spiritualis vita; sicut dicitur in
II de anima, quod vivere inest viventibus secundum animam
vegetabilem, propter hoc quod in eius actu, primo manifestatur vita;
non tamen omnis actus vitae naturalis est per animam vegetabilem. Et
similiter non omnis actus vitae spiritualis est fidei, sed aliarum
virtutum. Unde non omne peccatum directe et immediate fidei
opponitur.
Ad sextum dicendum, quod purificatio cordium fidei attribuitur, in
quantum in purificatione praedicta primo apparet motus fidei:
accedentem enim ad Deum oportet credere quia est, ut habetur Hebr.
XI, 6.
Ad septimum dicendum, quod sicut iustificatio potest accipi ut motus
ad iustitiam, et ut effectus formalis iustitiae, ita etiam remissio
culpae: nam, sicut iustitia formaliter iustificat, ita et culpam
formaliter abiicit, sicut formaliter albedo abiicit nigredinem. Sic
ergo remissio culpae, ut est formalis effectus iustitiae vel gratiae,
sequitur gratiam; et similiter iustificatio. Prout autem significatur
ut motus quidam, praeintelligitur ad gratiam, sicut et iustificatio.
Ad octavum dicendum, quod aliqua operatio potest dupliciter nominari,
scilicet a principio, et a fine: sicut actio qua medicus agit in
infirmum, nominatur medicatio ex parte principii, quia est effectus
medicinae; sed ex parte finis dicitur sanatio, quia est via ad
sanitatem. Sic ergo remissio peccatorum dicitur iustificatio ex parte
termini vel finis: dicitur etiam et miseratio ex parte principii, in
quantum est opus divinae misericordiae; quamvis et in remissione
peccatorum aliqua iustitia servetur, secundum quod omnes viae domini
sunt misericordia et veritas: praecipue quidem ex parte Dei, in
quantum remittendo peccata facit quod Deum decet, secundum quod
Anselmus dicit in Proslogio: cum parcis peccatoribus, iustus es,
decet enim te. Et hoc est quod in Psal. XXX, 1, dicitur: in
iustitia tua libera me. Aliquo etiam modo, sed non sufficienter,
apparet iustitia ex parte eius cui peccatum remittitur, in quantum in
eo aliqua dispositio ad gratiam invenitur, licet insufficiens.
Et per hoc patet responsio ad nonum et decimum.
Ad undecimum dicendum, quod remissio peccatorum aliquo modo
distinguitur vel re vel ratione a iustificatione; et sic condividitur
contra gratiae infusionem, et ponitur unum de quatuor quae ad
iustificationem impii requiruntur.
Ad duodecimum dicendum, quod ad iustificationem, in quantum
huiusmodi, pertinet iustitiae collatio; sed in quantum est impii
iustificatio, sic ad eam pertinet peccatorum remissio: et hoc modo
Christo non competit, nec etiam homini in statu innocentiae.
|
|