|
Et videtur quod non.
1. Illud enim quod iustificationem sequitur, non requiritur ad
iustificationem. Sed moveri in Deum, cum sit ex gratia,
iustificationem sequitur; unde dicitur Threnor. V, 21: converte
nos, domine, ad te, et convertemur. Ergo motus liberi arbitrii in
Deum non est de his quae requiruntur ad iustificationem.
2. Praeterea, motus liberi arbitrii requiritur ad iustificationem ut
dispositio quaedam ex parte liberi arbitrii. Id autem ad quod homo
trahi indiget, non pertinet ad liberum arbitrium. Cum ergo ad hoc
quod homo convertatur in Deum, indigeat trahi, secundum illud Ioan.
VI, 44: nemo venit ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit
eum; videtur quod motus liberi arbitrii in Deum non sit de his quae ad
iustificationem impii requiruntur.
3. Praeterea, ad iustitiam homo pervenit per viam timoris: nam qui
sine timore est, non poterit iustificari, ut dicitur Eccli. I,
28. Sed per timorem homo non movetur in Deum, sed magis in
poenas. Ergo motus liberi arbitrii qui requiritur ad iustificationem
impii, non est motus in Deum.
4. Sed dicendum, quod hoc verum est de timore servili, non autem de
filiali.- Contra: omnis timor fugam in sui ratione includit. Sed
per fugam aliquis recedit ab eo quod fugitur, non autem accedit ad
ipsum. Ergo ex hoc quod homo timet Deum, non movetur in Deum, sed
magis recedit a Deo.
5. Praeterea, si motus liberi arbitrii in Deum ad iustificationem
requiritur, praecipue ille deberet requiri per quem homo in Deum
completissime movetur. Completius autem movetur homo in Deum per
caritatem quam per fidem. Si ergo motus liberi arbitrii in Deum ad
iustificationem requiritur, non deberet attribui iustificatio fidei,
sed magis caritati; cuius contrarium apparet Rom. V, 1:
iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum.
6. Praeterea, motus liberi arbitrii qui in iustificatione
requiritur, est sicut ultima dispositio ad gratiam, cum qua gratia
infunditur. Dispositio autem ad formam cum qua inducitur forma, talis
est quod sine forma esse non potest, cum sit necessitas ad formam.
Cum igitur motus fidei possit esse sine gratia, videtur quod
iustificatio non debeat attribui motui fidei.
7. Praeterea, homo naturali ratione potest Deum cognoscere. Sed
fides non requiritur ad iustificationem nisi in quantum facit Deum
cognoscere. Ergo videtur quod sine motu fidei possit homo
iustificari.
8. Praeterea, sicut per motum fidei homo cognoscit Deum, ita per
actum sapientiae. Non ergo magis fidei quam sapientiae iustificatio
debet adscribi.
9. Praeterea, in fide multi articuli continentur. Si ergo motus
fidei requiritur ad iustificationem, videtur quod oporteat omnes
articulos fidei cogitare; quod non potest subito fieri.
10. Praeterea, Iac. IV, 6, dicitur, quod Deus humilibus
dat gratiam: et sic ad iustificationem impii requiritur motus
humilitatis, qui non est motus in Deum; alias humilitas haberet Deum
pro obiecto et fine, et esset virtus theologica. Ergo motus qui
requiritur ad iustificationem impii, non est motus liberi arbitrii in
Deum.
11. Praeterea, in iustificatione impii voluntas hominis ad
iustitiam immutatur. Ergo motus liberi arbitrii debet esse actus
iustitiae, qui non est motus in Deum.
12. Praeterea, ad iustificationem impii se habet homo ut removens
prohibens; sicut ille qui aperit fenestram, dicitur causa
illuminationis domus. Sed impedimentum gratiae est peccatum. Ergo ex
parte iustificati non requiritur motus liberi arbitrii in Deum, sed
solum in peccatum.
1. Sed contra. Est quod dicitur Iac. IV, 8: appropinquate
Deo, et appropinquabit vobis. Appropinquat autem Deus nobis per
gratiae infusionem. Ergo ad hoc quod iustificemur per gratiam,
requiritur quod nos appropinquemus Deo per motum liberi arbitrii in
Deum.
2. Praeterea, iustificatio impii est quaedam hominis illuminatio.
Sed in Psal. XXXIII, 6, dicitur: accedite ad eum et
illuminamini. Cum ergo ad Deum non accedat homo passibus corporis,
sed motibus mentis, ut Augustinus dicit, videtur quod motus liberi
arbitrii requiratur ad iustificationem impii.
3. Praeterea, Rom. IV, 5, dicitur: reputabitur fides ad
iustitiam credentibus in eum qui iustificat impium. Ergo ad hoc quod
impius iustificetur, requiritur motus fidei in Deum.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut supra, art. praec., dictum
est, motus liberi arbitrii qui est in iustificatione, requiritur ad
hoc quod homo causam iustificantem contingat per actum proprium. Causa
autem iustificationis Deus est, qui nostram operatus est
iustificationem per mysterium incarnationis suae, per quam factus est
Dei et hominum mediator. Et ideo motus liberi arbitrii in Deum ad
iustificationem impii requiritur. Sed cum liberum arbitrium
multipliciter in Deum moveri possit; ille motus de necessitate ad
iustificationem requiri videtur qui est primus inter alios, et in
omnibus aliis includitur; hic autem est motus fidei: accedentem enim
ad Deum oportet primo credere quia est, ut habetur Heb. XI, 6.
Nullus quocumque alio motu potest in Deum moveri, nisi simul cum hoc
motu fidei moveatur; quia omnes alii motus mentis in Deum
iustificantem pertinent ad affectum, solus autem fidei motus ad
intellectum pertinet. Affectus autem non movetur in suum obiectum nisi
secundum quod est apprehensum; bonum enim apprehensum movet affectum,
ut dicitur in libro III de anima. Unde motus apprehensivae
requiritur ad motum affectivae, sicut motio moventis ad moveri
mobilis. Et per hunc modum motus fidei includitur in motu caritatis,
et in quolibet alio motu quo mens movetur in Deum. Sed quia iustitia
completiva in affectu existit; ideo, si homo secundum intellectum
tantum converteretur in Deum, non contingeret Deum secundum id quod
iustitiam recipit, id est secundum affectum; et sic iustificari non
posset. Requiritur ergo quod non solum intellectus convertatur in
Deum, sed affectus. Primus autem motus affectus in aliquid est motus
amoris, ut in quaestione de passionibus animae dictum est; qui quidem
motus in desiderio includitur sicut causa in effectu; desideratur enim
aliquid quasi amatum. Ipsa vero spes desiderium quoddam importat cum
quadam animi erectione, quasi in quoddam arduum tendens. Sicut ergo
simul est motus cognitionis cum motu amoris, ita motus amoris cum motu
spei vel desiderii; sicut enim apprehensum movet amorem, ita amor
movet desiderium seu spem. Sic ergo liberum arbitrium in
iustificatione impii movetur in Deum motu fidei, caritatis et spei:
oportet enim iustificatum in Deum converti amando ipsum cum spe
veniae. Et haec tria computantur pro uno motu completo, in quantum
unum includitur in alio; denominatur tamen iste motus a fide, eo quod
virtute continet in se illos motus, et in eis includitur.
Ad primum ergo dicendum, quod moveri in Deum per liberum arbitrium,
sequitur quodammodo ordine naturae gratiae infusionem, non autem
tempore, ut infra, art. VII, patebit. Gratiae autem infusio est
unum eorum quae requiruntur ad iustificationem: unde non sequitur
propter hoc, quod motus liberi arbitrii in Deum iustificationem
sequatur.
Ad secundum dicendum, quod tractus ille non importat violentiam, sed
operationem divinam qua operatur in liberum arbitrium vertendo id
quocumque voluerit: et sic illud ad quod homo trahitur, aliquo modo ad
liberum arbitrium pertinet.
Ad tertium dicendum, quod timor servilis, qui habet oculum ad poenam
tantum, requiritur ad iustificationem ut dispositio praecedens, non
autem ut intrans substantiam iustificationis: quia simul cum caritate
esse non potest, sed introeunte caritate timor discedit; unde I Io.
IV, 18: timor non est in caritate. Timor autem filialis, qui
timet separationem, includitur virtute in motu amoris: eiusdem enim
rationis est desiderare coniunctionem amati, et timere separationem.
Ad quartum dicendum, quod timor filialis includit aliquam fugam; non
tamen fugam Dei, sed fugam separationis a Deo, vel adaequationis ad
Deum, secundum quod timor importat quamdam reverentiam per quam homo
non audet divinae maiestati se comparare, sed ei se subiicit.
Ad quintum dicendum, quod motus caritatis in Deum requiritur, sed
tamen in hoc motu includitur motus fidei, ut dictum est, in corp.
art.
Ad sextum dicendum, quod licet credere Deo vel Deum possit esse sine
iustitia; tamen credere in Deum, quod est actus fidei formatae, sine
gratia vel iustitia esse non potest. Et tale credere requiritur ad
iustificationem, ut patet Rom. IV, 5: credenti in eum qui
iustificat impium, fides reputatur ad iustitiam.
Ad septimum dicendum, quod quia post lapsum humanae naturae, homo non
potest reparari nisi per mediatorem Dei et hominum Iesum Christum
(quod quidem sacramentum, scilicet mediationis Christi, sola fide
tenetur); ideo ad iustificationem impii non sufficit cognitio
naturalis, sed requiritur fides Iesu Christi vel explicite vel
implicite, secundum diversa tempora et diversas personas. Et hoc est
quod dicitur Rom. III, 22: iustitia autem Dei per fidem Iesu
Christi.
Ad octavum dicendum, quod sicut intellectus principiorum naturaliter
cognitorum se habet ad sapientiam vel scientiam ratione acquisitam in
ratione principii, ita fides ad sapientiam infusam; unde primus motus
cognitionis gratuitae in Deum non est sapientiae, vel scientiae
infusae, sed fidei.
Ad nonum dicendum, quod licet sint multi articuli fidei, non tamen
oportet quod actu omnes cogitentur in ipso instanti iustificationis;
sed solum quod cogitetur Deus secundum hunc articulum, quod est
iustificans, et peccata remittens; in quo includitur implicite
articulus incarnationis et passionis Christi, et aliorum quae ad
nostram iustificationem requiruntur.
Ad decimum dicendum, quod motus humilitatis consequitur motum fidei,
secundum quod aliquis considerata altitudine divinae maiestatis seipsum
ei subiicit; et ita motus humilitatis non est primus qui requiritur in
iustificatione.
Ad undecimum dicendum, quod in iustitia generali, de qua nunc
loquimur, includitur ordinatio debita hominis ad Deum, ut supra,
art. I huius quaest., dictum est; et sic tam fides quam spes quam
caritas sub huiusmodi iustitia continentur.
Ad duodecimum dicendum, quod peccatum prohibet gratiam praecipue
ratione aversionis; et ideo ad removendum hoc prohibens, requiritur
conversio liberi arbitrii in Deum.
|
|